Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Praeambulum
Deinde procedendum est ad considerationem potentiarum et actuum particulariter. Potest autem deprehendi in genere numerus potentiarum et actuum secundum rationem actuum. Sunt enim tres actus qui derelinquunt similitudinem summae Trinitatis in angelis, scilicet praeesse creaturis secundum regimen aut potestatem, cognoscere cum suo indicio, motus interior vel exterior. Praeesse enim secundum regimen aut potestatem appropriatur Patri; cognoscere cum suo indicio, quod est locutio, appropriatur Filio; motus vero interior vel exterior appropriatur Spiritui Sancto tamquam principio. Sic ergo in iis actibus relinquitur quaedam similitudo Trinitatis in angelo. Per actus autem cognoscuntur potentiae; erit ergo triplex potentia, scilicet praesidendi, cognoscendi cum suo indicio et movendi motu interiori vel exteriori.
Ex iis autem posset videri quod potentia praesidendi derelinquat similitudinem per appropriationem respectu Patris, et ita prior debeat esse. Sed videtur e contrario propter hoc quod praeesse secundum regimen in angelis dependet ex cognitione et motu, et ideo prius dicendum est de potentia cognitiva cum suo actu; deinde de potentia motiva; et tertio de potentia praesidendi secundum regimen vel potestatem respectu creaturae angelicae vel humanae vel alterius. — Nec obstat quod potentia praesidendi appropriatur Patri, quia tunc debet unum praeordinari alteri, quando intelligitur absolute, illud vero in comparatione; et ideo, cum potentia cognitiva quasi dicat id quod pertinet ad intelligentiam angelicam secundum se, potentia vero praesidendi ut ad alterum et ex prioribus actibus dirigatur, recte primo existimamus agendum de potentia cognitiva cum suo actu et deinde de aliis.
On this page