Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 4
UTRUM INTELLECTUS SPECULATIVUS ET PRACTICUS CONVENIANT ANGELO.
Deinde quaeritur de iis differentiis quae sunt intellectus speculativus et practicus, utrum conveniant angelo secundum naturam.
Quod non, videtur: 1. Cum enim speculativus a speculo dicatur, cognoscere autem "per speculum et aenigma" sit cognoscere superna per haec inferiora, angeli autem secundum naturam suam est nudam veritatem contemplari, cum nihil intersit inter ipsum naturaliter et Deum: ergo non habet intellectum speculativum a speculo dictum.
2. Praeterea, intellectus speculativus, sicut dicit Philosophus, est cum continuo et tempore; sed intellectus angelicus naturaliter abstrahit a continuo; ergo non est speculativus intellectus in angelis.
3. Similiter arguitur quod non sit intellectus practicus. Nam extendente se intelligentia fit practica ; ergo si non est speculativa in angelis, nec practica, quae consequitur ad ipsam.
4. Item, intellectus practicus indiget custodia angelica, prout angelus datur ad custodiam in bono et ad fugam mali; sed angelus ratione alicuius potentiae suae non indiget custodia angelica; ergo non est intellectus practicus in angelis.
5. Praeterea, intellectus practicus retardatur per phantasiam; sed intellectus in angelis non retardatur; ergo non est in angelis intellectus practicus.
Contra: a. Intellectus speculativus est vis qua cognoscuntur res intelligibiles, ut angeli et animae et huiusmodi; sed haec vis est in angelis; ergo intellectus speculativus est in angelis.
b. Item, in libro De anima et spiritu, dicitur quod "anima similis est per intellectum angelis" ; sed propriae differentiae intellectus sunt speculativus et practicus ; ergo hae differentiae conveniunt angelis.
c. Item, intellectus speculativus est vis nata cognoscere verum, intellectus practicus vis nata movere ad bonum; sed hae duae differentiae sunt in angelis; ergo in angelis est speculativum et practicum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod speculativum potest dici dupliciter; vel a speculando vel a speculo. Si a speculando, et similiter practicus ab operando, secundum hoc bene possunt hae duae differentiae esse in angelo. Sed secundum quod dicitur a speculo et mediante sensu recipiuntur species intelligibiles, quibus anima speculatur et in speculo videt, secundum hunc modum non dicitur speculativum esse in angelo secundum naturam. -.— Et nota quod alia est obscuritas quam habet angelus malus, cum videt per speculum et cum homo videt naturaliter. Nam illa, quam habet homo naturaliter, est ex coniunctione cum corpulentia ipsius corporis corruptibilis. Unde Gregorius: "Humanum cor, ipso corporis carnaliscorruptibilis pondere gravatum, hanc ipsam corpulentiam quasi obicem retinens, summa non penetrat et grave exterius iacet, quia levantem manum interius non habet". Hanc autem non habet angelus malus, sed habet eam per peccatum, quam etiam peccator homo similiter habet. Unde dupliciter dicitur homo malus videre per speculum, angelus vero malus altero modo tantum; homo bonus altero modo tantum, cum erat in statu innocentiae, aliter vero, cum est in statu poenalitatis; angelus vero bonus neutro modorum, sed clare videt aut speculatur.
3—5. Ad id vero quod obicitur de intellectu practico: dicendum quod intellectus practicus potest dici vis quae nata est movere vel moveri ad bonum, et hoc modo est in angelo. Si vero accipiatur prout indiget custodia angelica ne labatur vel potest recipere impedimentum per phantasiam sensibilem, non est intellectus practicus in angelis. Et per hoc patet solutio obiectorum circa intellectum practicum.