Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
UTRUM INTELLECTUS ANGELI SIT AGENS TANTUM AUT POSSIBILIS.
Deinde quaeritur de differentia intellectus possibilis et- agentis, utrum sit in angelis sicut est in hominibus.
Quod videtur: 1. Quia angelus habet potentiam recipiendi cognoscibilia; sed potentia receptiva cognoscibilium dicitur intellectus possibilis ; ergo habet intellectum possibilem.
2. Item, habet aliquid in se per quod educitur de potentia in actum in genere intellectus, et hic est intellectus agens ; ergo habet intellectum agentem.
3. Item, compositus est ex materia intelligibili et forma intelligibili, et ex parte materiae est recipere intelligibilia, ex parte formae facere; ergo habet intellectum possibilem et agentem.
Contra: a. Intellectus possibilis in nobis est respectu specierum abstrahendarum a phantasmatibus; sed phantasmata sensibilia non sunt in angelis; ergo intellectus possibilis per hanc viam non est in angelis.
b. Item, intellectus materialis impedimentum quoddam recipit per laesionem cuiusdam partis cerebri; sed intellectus in angelis nullo corporeo impeditur; ergo intellectus materialis sive possibilis non est in angelis.
c. Item, quaedam colligatio est intellectus possibilis sive materialis cum virtutibus sensibilibus; sed in angelo nulla est vis colligata habens dependentiam ab illis; ergo non est intellectus possibilis vel materialis in angelis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod intellectus possibilis est in angelis, sed non secundum omnem modum secundum quem est in animabus rationalibus. Habet enim angelus intellectum possibilem ad recipiendum cognitionem a Deo et etiam ab angelis superioribus, si superiores habet; habet etiam intellectum possibilem ad capiendum notitiam istorum inferiorum, sed non illo modo quo intellectus possibilis humanus: intellectus enim possibilis humanus indiget ministerio sensus praeambulo et ministerio virtutum sensibilium, quod non est in angelo, et ideo dissimiliter dicitur ex illa parte possibilis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum ergo dicendum quod, licet habeat intellectum possibilem, non tamen respectu specierum abstrahendarum a phantasmatibus, nec respectu agentis abstrahentis species a phantasmatibus nec indiget memoriis praecedentibus vel sensibus nec impeditur per impedimentum corporei instrumenti, sicut dicitur in iis qui habent maniacam passionem: non enim intellectus possibilis in angelis separabilis tantum est a corpore vel ab actu sensibilium virium, sed separatus est, et ideo non occurrit ei impedimentum ex parte illa.
2—3. Ad illud quod quaeritur de intellectu agente: dicendum quod intellectus agentis proprie sumpti est educere potentiam intelligendi in actum, et hoc per abstractionem specierum a phantasmatibus. In angelo autem non est acceptio specierum per abstractionem a phantasmatibus: unde quantum ad hanc conditionem non dicitur intellectus angeli agens. Sumendo autem communius intellectum agentem, prout agentis est educere potentiam intelligendi in actum per acceptionem quamdam specierum, intellectus angeli potest dici agens.