Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, Praeambulum
Quantum ad primum quaeritur de duplici cognitione angelorum, scilicet matutina et vespertina, quae ponitur ab Augustino, in libro Super Genesim ad litteram, et in libro De civitate Dei, et Ad Orosium.
Primo ergo quaeritur quare appelletur cognitio matutina et vespertina; secundo, utrum utraque cognitio sit naturalis; tertio, de sufficientia huius divisionis; quarto, de comparatione unius cognitionis ad aliam, scilicet quae potior sit; quinto, utrum cognitio, qua cognoscunt angeli Verbum, debeat dici matutina aut vespertina; sexto, utrum cognitio, quae fuit in angelis antequam caderent, esset matutina vel vespertina vel nec sic nec sic.