Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

QUARE COGNITIO ANGELI APPELLETUR MATUTINA ET VESPERTINA

Ad primum sic: 1. Primo videtur quod aliqua cognitio bonorum angelorum non debeat dici matutina aut vespertina: hanc enim duplicem cognitionem angeli accipit Augustinus ex hoc quod dictum est Gen. 1,5: "Factum est vespere et mane dies unus". Cognitio ergo matutina aut vespertina dicitur iuxta proprietatem eius quod dicitur mane et vespere; sed in mane est lux admixta cum tenebris, similiter in vespere; ergo, cum per lucem intelligatur cognitio, per tenebras ignorantia, patet quod cognitio matutina et vespertina est cui aliquid admixtum est de ignorantia; sed in cognitione bonorum angelorum nihil est admixtum de ignorantia, immo potius videtur dici diurna secundum quod dies nominat cognitionem cui nihil est admixtum de ignorantia.

2. Praeterea, videtur quod cognitio in Verbo non debeat dici matutina, quoniam cognitio in Verbo est secundum rationem Verbi: quoniam Verbum est lux incommutabilis elongans a se omnem tenebram, cognitio autem matutina, prout est matutina, non elongat a se omnem tenebram ignorantiae, sicut nec mane tenebram materialem; quare etc.

3. Praeterea, videtur-quod cognitio boni angeli de quacumque creatura sit, sive sit de se sive de aliis, non debeat dici vespertina. Secundum quod dicit Damascenus: "Angeli lumina sunt" ; et secundum quod exponit Augustinus, Super Genesim ad litteram, per diem significatur cognitio angelorum, per noctem privatio eiusdem; unde, secundum quod exponit, cognitio nihil aliud est quam dies, et dies totiens repetitus nihil aliud est quam cognitio angeli totiens repetita; sed constat quod vespera dicit declinationem ad noctem; cognitio ergo vespertina possibilitatem vel declinationem ad ignorantiam; sed cognitio boni angeli nullo modo est possibilis ad ignorantiam secundum quod huiusmodi; ergo cognitio angeli non debet dici vespertina.

4. Ad hoc diceret aliquis quod, cum angelus sit creatura, et ideo de nihilo, quod de natura sua, qua creatura, est possibilis ad ignorantiam et sua cognitio admixta est quoad hoc ignorantiae, et ideo per mane et vespere, quae dicunt admixtionem cum tenebris, potest significari ut dicatur eius cognitio matutina aut vespertina. — Sed tunc obicitur: quia videtur quod cognitio angeli non debeat dici matutina nec vespertina, quoniam mane habet tenebram antecedentem et lumen sequens, e contra vespera; sed neutro modo est in angelis; ergo neutra cognitio.

Responsio: Dicimus quod, sicut patet in libro Super Genesim ad litteram, cum Augustinus ponit praedictam duplicem angeli cognitionem, ibi intendit dividere diem ah nocte secundum quod fit huiusmodi divisio Gen, I, 4, cum dicitur: "Deus divisit lucem a tenebris", et vult quod cognitio angeli dicatur dies, cuius sunt duae partes, mane scilicet et vespera. Vult ergo cognitionem angeli comparare diei sive luci, eiusdem ignorantiam nocti sive tenebris; et, cum mane sit principium diei, vespera finis, vult similiter secundum hoc quod cognitio angeli in Verbo dicatur matutina, cum sit tamquam in principio rerum, sed cognitio eius vel rerum in se ipso vel rerum in proprio genere est vespertina, cum sit in creatura, quae, in quantum est creatura, est in declinatione et casu; et iuxta hoc accipiuntur haec nomina matutinum et vespertinum respectu cognitionis angelicae.

[Ad obiecta]: 1-4. Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta: procedunt enim ex suppositione cuiusdam falsi, scilicet quod cognitio angeli dicatur matutina aut vespertina, quia sit commixtio in mane et in vespere lucis cum tenebris: quod falsum est. -— Item, ut patet Gen. 1, 5, antequam fieret mentio demane et vespere, iam erat dies distinctus a nocte; et similiter in confirmatione angeli cognitio eius fuit distincta ab ignorantia, secundum quod exponit Augustinus, Super Genesim ad litteram.

Si ergo quaeratur quare tunc cognitio angeli non dicatur diurna: dicimus quod bene sic potest vocari. Unde Augustinus, in XI De civitate Dei, cap. 29 3: "In Verbo cognoscunt angeli tamquam diurna cognitione, in se ipsis tamquam vespertina". Item, in IV libro Super Genesim ad litteram: "Cognitio, quae est in Verbo, ad diem pertinet, quae est in se ipsis ad vesperam".

Sed fortasse quaeretur: Cum meridies sit quasi media pars diei inter mane et vesperam, videtur secundum hoc quod debeat esse tertia differentia cognitionis angeli, quae diceretur meridiana. — Ad quod dicimus quod hoc non oportet: non enim potest angelus cognoscere res nisi aut in Creatore aut in creatura, et hoc vel cognoscendo res in se ipso vel in propriis generibus; et prima cognitio dicitur matutina, secunda vespertina.

PrevBack to TopNext