Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

QUALITER COGNOSCAT ANGELUS QUOD SUPRA se EST, SCILICET DEUM.

Circa primum sic: a. Angelus cognoscit Deum; aut ergo per medium aut sine medio. Et videtur quod necesse est hoc esse per medium: constat enim quod Deus est infinitae virtutis et angelus est finitae virtutis; ergo non est proportio inter haec; ad hoc ergo ut angelus Deum apprehendat necesse est ut prius fiat proportio inter haec; sed inter duo sic disparata et impropertionalia de se non fit proportio nisi per medium; oportet ergo aliquod esse medium proportionans, mediante quo possit angelus Deum cognoscere, scilicet aliquod creatum, ut est similitudo vel species vel aliquod huiusmodi: quemadmodum dicimus quod anima non potest immediate cognoscere lapidem, sed potius per speciem lapidis aut per similitudinem. — Si autem hoc concedatur, quaeritur quid est medium. Et obicitur de illo medio, sicut de angelo est obiectum, quoniam constat quod illud medium, ex quo est creatum, erit finitae virtutis; ergo ipsi Deo, qui est virtutis infinitae, non erit proportionale; ergo non poterit esse medium proportionans nisi prius proportionetur per aliquod aliud medium; et similiter posset quaeri de illo alio medio, et sic semper in infinitum. Quare videtur quod non possit Deus cognosci ab angelo per medium sed potius per sui praesentiam vel essentiam.

b. Praeterea, anima se ipsam cognoscit sine medio nec oportet medium intercidere, quoniam sibi praesens est; cum ergo Deus semper sit praesens animae et angelo, videtur quod ab angelo cognoscatur per sui praesentiam et sine medio.

c. Praeterea, nobilissima cognitione videtur cognosci Deus; sed nobilior est cognitio quae est per praesentiam quam quae est per similitudinem aut speciem; quare ut prius.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod Deus uno modo sine omni medio videtur ab angelo et nihilominus per effectum sive per similitudinem. Lux enim non cognoscitur per idolum: idolum enim est rei habentis propriam figurationem; sed lux non habet; ergo non est eius idolum. E contra autem est de colorato, quod habet idolum, mediante quo deprehenditur a visu. Similiter dicimus quod lux summa et increata idolum non habet; unde non intelligitur Deus ab angelo vel ab anima sub similitudine aliqua illo modo, sed se ipso, nec aliquid aliud ex parte sui requiritur, tamen ex parte cognoscentis requiritur assimilatio; quae assimilatio fit in intellectu cognoscente vel per donum naturae, scilicet quod est ad imaginem Dei factus, et haec est prima assimilatio; vel per gratiam, et haec est maior; vel per gloriam, et haec est maxima et perfectissima. Sic ergo exigitur haec assimilatio vel ista vel illa, per quam coniungatur vel uniatur intellectus cum Deo ut eum cognoscat. Potest etiam cognosci per suos effectus, et hoc explanatum est supra in primo Libro.

PrevBack to TopNext