Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2,
Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, Praeambulum
DE ACTU PROPRIO POTENTIAE COGNITIVAE ANGELI.
Dicto de cognitione angeli quantum ad modum
cognoscendi, consequenter quaeritur
de ipsa ratione cognoscibilium. Circa quam quaeruntur
haec:
Primo, qualiter cognoscit quod supra se est,
scilicet Deum;
secundo, qualiter cognoscit quod iuxta se est,
scilicet angelum;
tertio, qualiter cognoscit quae sunt infra se,
scilicet corporalia;
quarto, qualiter cognoscit habitus, qui sunt
in se, naturales et gratuitos.