Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 7
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 7
QUAM COGNITIONEM HABUERINT ANGELI DE REBUS ORDINIS NATURALIS.
Consequenter quaeritur de cognitione quam habere potuit angelus ex sua natura primitus sive respectu naturalium sive rerum quae subsunt vel subesse poterant libero arbitrio.
ARTICULUS I.
Quomodo angeli cognouerint res naturales.
Et primo respectu naturalium. Si enim habuit cognitionem illarum, aut habuit per formam innatam aut per formas datas aut acquisitas.
Per formam innatam non videtur, quia illae formae non possent esse nisi universalium formarum; sed cognitis universalibus formis non propter hoc fieret cognitio singularium, et ita angelus nesciret singularia. Si vero diceretur quod essent ibi formae singularium, non possent esse numero aequales, quia infinita possent esse singularia, formae vero sive similitudines in intellectu essent finitae.
Si vero fuit secundum formas datas: sed non ab inferiori substantia, quia inferior natura non dat superiori; ergo secundum datas a Deo; aut ergo tot datae erant a principio conditionis quot essent cognoscibiles aut alicuius rei naturalis esset nescientia. Si veros tot essent a principio: hoc non videtur, quia res singulares possunt multiplicari, secundum illud Ioan. 5,17: "Pater meus usque modo operatur et ego operor" ; formae autem datae a principio erant in certo numero. Aut oporteret, facta rerum multiplicatione, multiplicari species vel similitudines apud intellectum angelicum: quod non videtur; non ergo cognitio omnium naturalium naturalis est per formas datas a principio.
Si vero per formas acquisitas: ergo, cum intelligibile dicatur perfectio intelligentis, esset illa forma nobilior intellectu angelico. Praeterea, si reciperent a rebus, aut reciperent per modum illum quo speculum recipit aut quo recipit sensus; sed sive sic sive sic, oporteret esse aliquam continuationem inter rem a qua reciperet et intellectum angelicum recipientem; cum ergo nulla sit continuatio rei corporeae separatae ad incorpoream, non erit cognitio angeli naturalis per formas receptas vel acquisitas a rebus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod cognitio naturalis rerum naturalium aut fuit quantum ad formas universales quae fuerunt omnes primitus creatae: et secundum hoc potuit esse per similitudines innatas vel a principio conditionis datas. Magis autem videntur innatae esse a principio in intelligentia angelica existentes quam post conditionem datae, ne videretur intelligentia angelica a principio esse quasi tabula nuda. Unde Augustinus, in libro Super Genesim ad litteram: "In se ipsa longe aliter nota est creatura angelis quam nobis. Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit et post eam conditionem a suis operibus requievit; non condendo aliquid amplius; nobis autem secundum rerum conditarum administrationem iam per ordines temporum, secundum quam Deus, iamillis rebus per senariam distinctionem consummatis, "usque modo operatur"". Cognitio autem singularium est per similitudines quas sibi capit ex rebus existentibus.
Nec oportet propter hoc quod formae intelligibiles rerum sint nobiliores intellectu angelico, quia res non faciunt suas similitudines in intellectu, sed intellectus angelicus sua virtute capit a rebus. Nec oportet ibi esse receptionem ad modum sensus vel speculi, cum non sit acceptio per modum rei sensibilis, sed rei intelligibilis. Nec distantia aut interpositio corporalis tollit hanc cognitionem, cum incorporei ad corporeum non dicatur proprie di stantia; secundum accidens tamen posset dici. Unde intellectus angelicus existens in oriente posset cognitione naturali cognoscere quod esset in occidente: si enim lumen corporale, quod est in oriente, statim apparet in occidente, multo fortius lumen intelligibile accipit similitudinem statim.
ARTICULUS II
Quomodo angeli cognoscant ea quae subsunt liber arbitrio.
Deinde quaeritur de iis quae subsunt libero arbitrio alterius angeli vel alicuius hominis qualiter possit ex se cognoscere. Si enim homo secundum animam rationalem potest aliquando ex se cognoscere quae subsunt libero arbitrio alterius hominis, ut quod velit hoc vel illud, per effectus consequentes vel per indicia, nobilior autem est cognitio angeli de natura quam cognitio hominis: ergo potest aliquo modo cognoscere ea quae subsunt libero arbitrio; potest ergo quaeri secundum quem modum.
1. Per causam enim non potest cognoscere: hoc solius Dei. est vel illius cuius est liberum Dicitur enim I Reg. 16,7: "Deus intuetur cor", et I Cor. 2,11: "Nemo scit quae sunt hominis nisi spiritus qui est in eo". Non ergo per causam ergo, cum omnis certitudo sit per causam vel per effectum, cognoscit per effectum; ergo eius cognitio non differt a cognitione hominis.
2. Praeterea, si cognosceret per effectum, cum nullus sit effectus nisi intelligibilis aut sensibilis, altero istorum cognoscit. Non sensibili, ut videtur, quia sensibile, ut sensibile, non cognoscitur ab intellectu, cum non moveat intellectum. Si vero intelligibili effectu cognoscat, pari ratione immediate posset cognoscere illud quod subest libero arbitrio sicut illud, cum utrumque sit intelligibile.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod angeli naturaliter vigent ampliori perspicacitate cognoscendi quam homines. Unde, cum in hoc differat cognitio creàturae intellectualis a divina cognitione quod Deus cognoscit ea quae sunt liberi arbitrii per se, intellectualis vero non cognoscit per se ea quae sunt liberi arbitrii, sed per indicia - unde Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, 49 cap. 6 : "Internas animae cogitationesdiabolum non videre certissimum est, sed motibus corporis ab illo et affectionum indiciis colligiexperimento didicimus; secreta autem cordis solus ille novi t ad quem dicitur: "Tu solus nosti corda filiorum hominum"" -- in hoc differt angelus ab homine quod angelus cognoscit ea quae sunt liberi arbitrii, ut affectiones, per indicia quae ab eis discerni possunt, a nobis autem non discernuntur, et hoc est quia vigent maiori acumine intelligentiae.
Si vero obiciatur: aut indicium illud est sensibile aut intelligibile in se - dico quod illud indicium est aliqua impressio facta in corpore ab affectione animae, quae latet nostram cognitionem aliquando; et licet sit apprehensibile a sensu interiori vel a nostra ratione, tamen latet eam propter maximam sui inclinationem ad corpus nostrum; non latet autem intellectum angelicum propter sui abstractionem a corpore et naturae subtilitatem. Hoc tamen nonnisi opinando dicitur propter verbum Augustini, in libro Retractationum, 56 cap., sic dicentis: "In quodam loco, ubi dixi daemones aliquando et hominum dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere, dixi hoc audaciore asseveratione quam debui: nam pervenire ista ad notitiam daemonum pernonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, analia vi, et ea spiritali, ista cognoscant, autdifficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inveniri".
Si vero quaeratur de iis quae sunt liberi arbitrii in angelis: respondeo quod in iis naturaliter habent cognoscere per indicia intelligibilia, ad quae impotens est ratio nostra de se, nisi hoc fieret adiutorio gratiae. — Et si obiciatur quod pari ratione possent immediate cognoscere ea quae sunt liberi arbitrii: dicendum quod non, quia indicia illa non sunt tantae simplicitatis quantae sunt affectiones sive voluntates quarum sunt indicia, et ideo potest cognitio angelica immediate extendere se ad indicia et per indicia ad illa quorum sunt indicia, ipsas vero cogitationes sive voluntates sit solius Dei cognoscere per se.
ARTICULUS III.
Utrum angeli habuerint a principio posse cognoscere futura.
Deinde potest quaeri de angelis utrum habuerint posse a principio naturali cognitione cognoscere futura.
Quod. non, videtur: 1. Quia solius Dei videtur esse cognitio certitudinalis futurorum contingentium et singularium. Cum enim possint esse et non esse, non potest illarum rerum haberi certa cognitio, sicut dicit Anselmus, in libro De casu diaboli: "Si de illa scientia quaeritur quae non est nisi cum aliquid certa ratione intelligitur, omnino respondeo non posse sciri quod potest non esse".-— Sed obiceret aliquis: Secundum hoc Deus non posset habere cognitionem futurorum huiusmodi. — Sed non est simile, sicut idem Anselmus ostendit: Deus non habet cognitionem tuturorum huiusmodi nisi ut ei praesentium. Unde, quia se ipso cognoscit omnia, non potest sua cognitio esse nisi immutabilis et certissima. Non sic est de creatura, quae per aliud, quod creatum est, cognoscit quod cognoscit. Si ergo angeli cognoscunt per aliud quod cognoscunt de futuris, non possunt certitudinaliter usquequaque cognoscere futura huiusmodi cognitione.
Contra: a. Maior est cognitio angeli quam hominis; sed homo ex superna dispositione astrorum potest multa futura praedicere, ut eventum imbrium et siccitatis ventorum; multo ergo fortius angeli naturali cognitione, quae fuit apud eos, potuerunt futura cognoscere et praedicere cum quadam certitudine.
b. Praeterea, in daemonibus, sicut dicit Augustinus, in libro Retractationum, compertum est quod multa futura praedicunt quemadmodum eveniunt; sed nobilior fuit illa cognitio naturalis, quam habuerunt angeli a principio, quam cognitio naturae corruptae et obscurae in daemonibus; ergo multo magis potuerunt tunc praedicere futura.
[Solutio]: Ad quod dicendum videtur quod distinguendum est inter cognitionem futurorum prout est in bonis angelis iam confirmatis et prout est in daemonibus et prout fuit in angelis ex prima potestate naturae. Angeli enim beati cognoscunt futura, quae cognoscunt, in aeternis rationibus sive legibus; daemones vero ex quibusdam coniecturis per res ipsas noverunt vel ex diuturna experientia vel ex acumine intelligentiae, licet obscure; vel cognoscunt ea quae facturi sunt, ex rationibus quae sunt apud ipsos vel accipiunt ex revelatione supernorum spirituum quae flenda sunt. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Aliud est temporalibus temporalia, mutabilibus mutabilia coniecturareeisque mutabilem et temporalem motum suae voluntatis et facultatis inserere: quod daemonibus certa ratione permissum est. Aliud autemin aeternis atqueincommutabilibus Dei legibus, quae in eius sapientia vivunt, mutationes temporum praevidere Deique voluntatem, quae tam certissima quam potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere: quod sanctis angelis certadiscretione donatum est". Item, Isidorus, in libro De institutione ecclesiastica: "Triplicimodo praescientiae acumine vigent: subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum". Et Augustinus, Super Genesim, II libro: "Aliquando ipsi nefandi spiritus quae ipsi facturi sunt, divinando praedicunt". Angeli vero ex prima potestate naturae potuerunt praecognoscere futura quae sequuntur legem astrorum et superiorum corporum; potuerunt etiam praecognoscere illa futura quae per ipsos fienda erant; quae vero erant omnino in dispositione divina vel in libero arbitrio alterius angeli vel hominis, non potuerunt cum certitudine praevidere, sed tantum conicere.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur superius quod nullius rei futurae singularis poterant habere praescientiam, quia potest res talis fore vel non fore: dicendum est quod, licet res futura non sic sit scibilis sicut res quae determinata est in esse, nihilominus tamen alio modo scibilis est propter causae praecedentis certitudinem vel signi praecedentis. Unde de imbribus et ventis, licet sint res singulares et futurae, potuit haberi certitudo ex lege supernorum corporum, salva tamen dispositione divina, quae potest mutare aliter, cum vult: et ideo non dicitur simpliciter certitudo, sed cum conditione nisi Deus aliter ordinaverit. Ex signis etiam cognoscunt nautae mutationes temporum; multo autem eminentius quam nautae vel astrologi cognoscunt huiusmodi futura. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Quorumdam signorum nobis occultorum maiori experientia multo plura quam homines futura prospiciunt". Sed attendendum quod illa certitudo, quantacumque sit, nihil est respectu illius certitudinis futurorum qua Deus in se ipso cognoscit futura: quantumcumque enim ascendat certitudo per hanc viam, non est proportio respectu divinae: in hoc etiam est comparatio quod divina est maior et haec est minor. Similiter si comparetur respectu illius cognitionis, qua angeli sancti cognoscunt in Verbo, nullatenus proportionatur in certitudine, sed in hoc comparantur quod illa, quae est in angelis sanctis, est maior et ista est minor.
ARTICULUS IV
Utrum angeli naturali cognitione potuerunt cognoscere Deum venisse in carnem.
Deinde quaeritur utrum angeli naturali cognitione potuerunt cognoscere Deum venisse in carnem, cum venit. Dico autem naturalem illam quae est praeter gratiam gratum facientem vel gratiam gratis datam, sicut in Prophetis.
Quod non, videtur: 1. Si enim boni angeli non cognoverunt mysterium incarnationis, sed eis datum fuit cognoscere, inferior autem est cognitio naturalis in angelis: ergo. ex cognitione naturali, cum Christus venit in carne, non possent cognoscere.
Contra: a. Eminentior fuit cognitio naturalis in angelis quam illa quae est vel fuit in daemonibus, in quantum huiusmodi, cum per peccatum sit obscurata intelligentia; sed daemones poterant cognoscere Christum venisse in carne. Unde Luc. 4, 41, super illud: "Exibant autem daemonia" etc. Glossa: "Nuncper signorum potentiam iam certior effectus Filium Dei arbitratur".
b. Praeterea, Luc. 8 5: "Venisti ante tempus" etc.; iis verbis insinuatur quod cognoscebant ipsum esse Filium Dei: nam de iudicio loquuntur, in quo Filius Dei veniet ad puniendum Satan cum complicibus suis; multo ergo fortius angeli ex naturali cognitione potuerunt cognoscere Christum venisse in carne.
2. Sed adhuc obicitur quod ista cognitio, quam habuerunt daemones, non fuit certitudo sive scientia, propter illud I Cor. 2,8: "Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent", Glossas De daemonibus, "nunquam Christum crucifigi suggessissent". Ergo cognitio, quam illi habebant de hoc, Christum venisse in carne, nunquam fuit certitudo. Quid ergo dicendum de angelis quantum ad cognitionem naturalem, utrum potuerunt cognoscere? etc.
c. Praeterea, adhuc videtur quod potuerunt cognoscere: si enim sciebant ipsum iam venisse ex Scripturis propheticis et aliis Veteris Testamenti - sicut habetur super illud Luc. 8, 28: "Quid mihi" etc. Glossa: "Sciebant daemones per adventumDomini se aliquando in abyssum mergendos, non futura praedivinantes, sed Prophetarum dicta recolentes" ; ex quo accipitur quod sciebant adventum ipsius - multo ergo fortius angeli ex naturali cognitione poterant pervenire ad notitiam Scripturarum et ita cognoscere Filium Dei venisse in carne.
3. Item, IX De civitate Dei: "Innotuit daemonibus, non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod illuminat pios, sed pertemporalia quaedam suae virtutis effectaet occultissima signa suae praesentiaequae angelicis sensibus malignorumspirituum possent esse conspicua potius quam infirmitati hominum", Quaeritur ergo de angelis, in natura sua consideratis, utrum possent per ista signa cognoscere. Quod videtur: Quia, cum daemones habuerint notitiam horum signorum, aut habuerunt ex naturali cognitione aut ex dono. Si ex dono, pari ratione, immo multo fortius angelis in natura sua datur hoc donum, et ita, sive ex naturali cognitione sive ex dono habuerunt, angeli in sua natura possunt habere et ita possent cognoscere Filium Dei venisse in carne.
Solutio: 1. Ad primum dicendum quod boni angeli aliqui non cognoverunt ad plenum Christum venisse in carne, nihilominus tamen poterant cognoscere ipso apparente in carne, secundum quod dicitur I Tim. 3, 16: "Manifestatumest in carne pietatis sacramentum, apparuit angelis". Sed aliquo modo cognoverunt mali angeli quo modo non cognoverunt boni, quia quaedam cognitio est in poena vel impedimento malae operationis sive cohibitione potestatis, et hoc modo poterant cognoscere mali angeli Christum venisse in carne, quo modo non cognoverunt boni.
Ad id vero quod posset obici quod nobilior est cognitio bonorum angelorum gratuita quam illa quae est naturalis vel illa quae est malorum angelorum: dicendum quod hoc verum est, sed tamen aliqua est cognitio malorum angelorum secundum aliquem modum, secundum quem non est cognitio bonorum, nec huiusmodi cognitio, quae est in malis, spectat ad nobilitatem nec est aliqua cognitiò naturalis quae non possit esse in bonis angelis; et bene sequitur si non cognoverunt ad plenum boni angeli cognitione gratuita, nec ad plenum cognoverunt vel cognoscere potuerunt cognitione naturali: cognitio enim naturalis diminuta est respectu gratuitae.
2. Ad hoc quod obicitur utrum cognitio, quam habuerunt daemones, esset scientia: dicendum quod nomen scientiae aliquando sumitur communiter, aliquando proprie. Communiter, cum dicitur: scire est vehementer opinari et non falli, et hoc modo sciebant Filium Dei venisse in carne. Alio modo dicitur scire certa ratione intelligere, et secundum hoc dicitur iterum scire in eis, quia ex divinis Scripturis certa ratione comprehenderunt Christum venisse in carne. Si vero accipiatur. scire pro eo quod est cognoscere causam, et qùoniam illius est causa et quoniam impossibile est aliter se habere, hoc est scire simpliciter: et isto modo non sciverunt ipsum esse Filium Dei. Unde Hilarius, Super Matthaeum: Magis suspìcari quam nosse credendi sunt; et sic accipitur illud: "Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent". - Vel aliter secundum quamdam expositionem: Cognoverunt ipsum esse Filium Dei, sed non crediderunt ipsos sua morte damnandos. Unde super illud Luc. 4,41 : Exibant autem daemonia etc., Glossa: "Non ideo crucifigit eum, ut Filium Dei ignoret, sed quia eius morte se damnandum non praevidit; hoc "enim mysterium a saeculisabsconditum; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent"." Unde Gregorius: "Diabolus Redemptorem venisse in carne senserat, sed propter humilia, quae passus est, quidquid de deitatesuspicatus est, ei in dubium venit pro sua superbia, et non Dei natum, sed Dei gratia custoditum credidit".
3. Ad id quod obicitur de signis occultissimis: dicendum quod quadam sunt signa occultissima potentiae, quae communiter poterant ex cognitione naturali fuisse in angelis et ex cognitione obscurata in daemonibus, et sunt alia, quae sunt propria daemonibus. Illa enim signa potentiae, quae veniebant ex operibus mirabilibus, in quantum erant mirabilia, communia erant, ut per illa posset haberi et ista notitia et illa cum gratia gratis data ipsis bonis angelis, malis vero huiusmodi cognitio fuit ad poenam. Illa vero signa potentiae, quae per se erant in inflictione poenae vel cohibitione potentiae, erant propria, ut per quae poterant et debebant cognoscere daemones potentiam et iustitiam iudicis, et ideo dicebant: "Ut quid venisti ante tempus torquere nos?" Unde super illud Exod. 5,2: "Quis est Dominus?" etc., Glossa: "Post tormenta sciunt quem ante scire noluerant".