Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 8

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 8

DE COMPARATIONE COGNITIONIS ANGELICAE AD HUMANAM IN VELOCITATE COGNOSCENDI.

Deinde quaeritur de comparatione cognitionis angelicae ad humanam in velocitate cognoscendi.

1. Si enim mens humana in tantum ascendat ut nihil sit inter ipsam et Deum —— sapientia enim divina attingit ubique propter sui munditiam sine priori et posteriori, mens humana attingit cum priori et posteriori, sed celerrime propter sui appropinquationem ad Primum immediatam — sed, si celerrime attingit, non erit differentia inter mentem angelicam et humanam in celeritate, cum utrobique sit celeritas in termino; ergo adaequabitur intellectui mentis angelicae.

2. Item, acies oculi humani imperceptibiliter transit ab oriente in occidentem in aspiciendo; cum ergo acies mentis humanae sit simplicior, erit transitus eius imperceptibilior, et ita quasi intermino; ergo adaequabitur intellectui mentis angelicae in celeritate.

Contra,: a. Quae est proportio in ratione movendi angeli ad suum corpus, ea est ipsius animae rationalis ad suum corpus; ergo permutatim; quae est proportio corporis ad corpus in celeritate, ea erit intellectus ad intellectum; sed corpus appropriatum, quod movetur ab angelo, excedit in velocitate. corpus humanum, sicut habetur ab Augustino, Super Genesim, XII, et a B. Gregorio, qui dicit quod habent aerea corpora; ergo maioris velocitatis sunt; intellectus ergo angelicus excedit humanum in celeritate intelligendi unum post aliud.

b. Item, maior est simplicitas istius intellectus quam illius; sed quod simplicius est, si movetur, celerius movetur; ergo intellectus angelicus mobilior est intellectu humano.

c. Quod etiam videtur ex hoc quod dicit Augustinus, XII Super Genesim: "Possunt hoc efficere angeli, non solum acrimonia cernendi corporalia incomparabiliter praestantiore quam nostra, sed ipsorum corporum longe subtiliorummira velocitate".

[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim, IV libro: "Si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quidmentis humanae acies! Quanto magis angelicae! Quid autem de ipsius summae sapientiae dicatur, quae attingit ubique, celeritate, et "disponit omnia suaviter"?" Ex quibus verbis elicitur ordo quidam in celeritate aspectus secundum appropinquationem maiorem et minorem ad aspectum divinum, qui simul et indivisibiliter omnia aspicit; aspectus ergo angelicus amplioris est celeritatis quam humanus.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur in contrarium: dicendum quod licet celerrima dicatur visio intellectualis humana, tamen non dicitur superlative nomen celeritatis, sed intensive. Cum enim divinus Spiritus, sicut dicit Augustinus, Ad Orosium, movet spiritum creatum, movet ipsum per tempus, non per locum. Et patet quod non loquitur de motu locali, sed de motu cognitionis vel affectionis; quare necesse est ibi esse mensuram temporis; sed in hac differentia maior est celeritas, licet sit imperceptibilis apud sensum, et minor: unde angelicus intellectus, quia non habet colligationem ad corpus per intentionem, maioris est celeritatis. Hoc etiam ex parte affectus est: retardatur enim spiritus humanus in motu ad caelestia per intentionem ad corpus: "corpus enim quod corrumpitur", id est corruptibile est, "aggravat animam". Similiter ex parte cognitionis; unde Bernardus: "Involutus carne accola terrae spiritus, ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim paulatimque nititurpervenire illo quo caelestium habitatoringenua subtilitate in omni velocitate facilitateque pertingit".

2. Ad Secundum dicendum quod, licet in insensibili tempore sive repente fiat intellectiva motio, nihilominus secundum rationem est discernere plus et minus in celeritate intelligentiae angelicae et humanae, quantum est de utriusque natura: aliter enim potest esse secundum gratiae elevationem.

PrevBack to TopNext