Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 1, C. 1

UTRUM SVNDERESIS SIT IN ANGELIS.

Quod videtur: a. Quia synderesis est scintilla conscientiae, quae remurmurat malo, et dictando naturaliter inclinatur in bonum; sed hae duae differentiae conveniunt naturae angelicae: est enim natura angelica inclinativa ad bonum naturaliter et fugitiva mali naturaliter.

b. Praeterea, in daemonibus est poena exterior, scilicet "ignis", qui "non extinguetur" ; ergo multo fortius poena interior, scilicet "vermis" conscientiae, "qui non morietur" ; sed non potest esse vermis nisi fuerit conscientia in natura angelica; ergo conscientia inerit angelo; ergo et scintilla conscientiae, scilicet synderesis.

c. Praeterea, synderesis est naturale iudicatorium ; naturale autem iudicatorium boni et mali non deest angelis; ergo synderesis non deest angelis. Contra: 1. Nulla vis otiosa debet esse in subiecto in quo est, quin aliquando eliciat actum ; sed remurmurare malo est actus, unus synderesis et est ad revocandum a peccato; sed in angelo non est revocatio a peccato, quia in bono angelo non est illud, cum semper sit in bono, et nunquam ceciderit in illud, in malo autem angelo non est, quia nunquam revocatur a peccato, cum peccatum eius sit irremissibile; ergo iste actus non potest inesse; ergo vis, et qua egreditur talis actus, esset otiosa; sed illa est synderesis; ergo non habet synderesim.

2. Praeterea, synderesis est "scintilla conscientiae", et, sicut dicit Gregorius, significatur per faciem aquilae, quae erat eminentior inter facies animalium; sed hae facies animalium non conveniunt angelo, sed homini: non enim est distinctio virium sive potentiarum in angelo, quibus aptentur facies animalium; ergo synderesis non convenit angelo, sed homini.

3. Item, synderesis est scintilla conscientiae et est adiutorium quoddam ad resurgendum a peccato; sed angelus non resurgit a peccato ; ergo non habet synderesim.

4. Praeterea, synderesis est scintilla conscientiae; si ergo conscientia removetur ab angelo, ergo synderesis. — Quod autem conscientia removeatur, videtur per hoc quod eius differentiae removentur; sed eius differentiae sunt conscientia recta et erronea, illaesa et cauteriata, tranquilla et perturbata; hae autem non conveniunt angelis; quare nec synderesis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet synderesis sub ratione quadam non inveniatur in angelis, scilicet prout synderesis et proaeresis sunt unius coordinationis, nihilominus naturale iudicatorium inest angelo.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur, dicendum quod non est haec vis otiosa. Licet enim non habeat omnem actum in angelo, quem habere potest vel habet in homine, non propter hoc est otiosa. Unde, licet remurmurare malo iam existenti, ut poeniteat, non insit angelo, nihilominus angelus habuit ante lapsum naturale iudicatorium boni et mali ne caderet, sed non adhaesit illi malus angelus, sed suae libertati, id est flexibilitati in malum. Hoc autem naturale iudicatorium, licet non habeat effectum in daemonibus qui ceciderunt, ut resurgant, habet tamen effectum, quia cedit eis in poenam.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod, licet synderesis, ut tenet rationem faciei aquilae, non sit in angelo, nihilominus-tamen vis naturalis iudicatorii inest illi.

3. Ad tertium dicendum quod, licet non habeat hanc vim ut adiutorium ad resurgendum a peccato vel ad poenitentium, habet tamen eam angelus bonus ut dirigentem intra ad bonum, malus vero habet eam ut affligentem, eo quod non stetit in bono, cum stare potuit.

4. Ad quartum dicendum quod, licet differentiae conscientiae non conveniant angelo secundum omnem modum, nihilominus tamen naturale iudicatorium est in eo, sed extinctum est ad bonum in malis angelis multo magis quam in animabus damnatis vel aeque.

PrevBack to TopNext