Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 1, C. 2

UTRUM VOLUNTAS NATURALIS SIT VEL FUERIT IN ANGELIS.

Deinde procedendum est ad voluntatem naturalem, de qua quaeritur utrum sit in angelis vel fuerit.

Quod videtur: a. Omnia enim naturaliter optant bonum, et rationalia etirrationalia ; multo ergo fortius angeli optant naturaliter bonum; sed ista optatio non est nisi secundum voluntatem naturalem; ergo voluntas naturalis infuit eis et inest.

b. Praeterea, Damascenus: "Voluntas est appetitus rationalis et vitalis, ex solis dependens naturalibus" ; sed haec voluntas inest angelis, secundum quod rationale communiter accipitur; ergo voluntas naturalis inest vel intuit angelis.

c. Item, Anselmus: "Angelisinsertus erat naturaliter appetitus beatitudinis" ; sed iste appetitus erat voluntas naturalis; ergo voluntas naturalis inest vel iniuit ipsis.

d. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibas: "Quodsunt et quod vivunt et intelligunt, est in ipsis quidam desiderii motus".

e. Item: "Quod sunt, ex bono sunt et boni, et bonum et pulcrum desiderant, esse et vivere et intelligere existentium desiderantes".

Contra: 1. Voluntate naturali diligitur Deus; sed ista naturalis voluntas, si exit in actum, exit in bonis angelis aut malis. In bonis non videtur, quia veniente perfectione evacuatur quod est imperfectum, sicut dicit Apostolus ; sed motus naturae imperfectus est respectu motus gratuiti; ergo adveniente perfectione motus gratuiti evacuatur motus naturalis; sed perfectio motus naturalis est gloria; ergo, cum angeli boni sint in gloria, non moventur motu naturali, sed motu gratuito in Deum: motus enim naturalis est quando diligitur Deus a creatura propter ipsam creaturam. In angelis autem malis non est iste motus, quia habent odio Deum; unde Augustinus: "Quod dixi nullius conscientia potest Deum odisse, non videtur fuisse dicendum; multi enim sunt de quibus scriptumest: "Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper"". Sed quid est aliud conscientia nisi voluntas prout hic sumitur? Ergo voluntas in daemonibus habet odio Deum; ergo in illis non exit haec potentia in actum dilectionis naturalis; ergo haec potentia est otiosa; non ergo est voluntas naturalis in angelis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est voluntas naturalis in angelis et fuit, sicut dicit Dionysius et alii Sancti.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod est voluntas naturalis in bonis. Nec est contrarium quod evacuata est in eis imperfectio: imperfectio enim illa est ex parte naturae, quia natura, quae prius diligebat Deum reflectendo in se, per gratiam et gloriam elevatur super se et diligit ipsum super omnia propter se. De hoc autem plenius infra requiretur, ubi agetur de dilectione naturali in angelis. — Ad id vero quod obicitur de malis angelis, dicendum quod in eis est voluntas naturalis; et licet odio habeant Deum, non tamen naturali voluntate sed electiva corrupta. Conscientia autem non accipitur ibi pro voluntate naturali, cum dicitur "nullius conscientia Deum odisse potest", sed pro ratione vel intellectu corrupto per pravam electionem.

PrevBack to TopNext