Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 1, M. 2, C. 3

UTRUM IRASCIBILE ET CONCUPISCIBILE SINT IN ANGELIS.

Quaeritur deinceps de irascibili et concupiscibili utrum sint in angelis.

Quod videtur: a. Quia per concupiscibilem est appetitus, per irascibilem est fuga mali; sed in angelo naturaliter est appetitus et fuga mali; ergo in angelis sunt hae duae vires.

b. Item, angeli nostram salutem diligunt; dilectio autem est secundum concupiscibilem; ergo angeli habent concupiscibilem.

c. Et iterum, Apoc. 12,12: "Descendit ad vos diabolus, habens iram magnam" ; sed ira est secundum irascibilem; ergo habet irascibilem.

d. Item, angeli boni habent gaudium et angeli mali habent timorem servilem; sed gaudium est in vi concupiscibili, metus vel timor est in irascibili; ergo angeli naturaliter habuerunt istas vires, concupiscibilem scilicet et irascibilem.

e. Item, dicitur, in libro Dea anima et Spiritu, quod haec est trinitas secundum quam anima assimilatur Deo, scilicet in rationabilitate, concupiscibilitate et irascibilitate; si ergo assimilatio perfecta naturaliter est in angelo, habet rationalitatem, concupiscibilitatem et irascibilitatem. Quod videtur per differentiam, quam assignat: "Per concupiscibilem appetit, per irascibilem contemnit, per rationaleminter utrumque discernit" ; sed appetere, contemnere, diiudicare sunt in angelis; ergo et potentiae secundum quas insunt.

f. Praeterea, Exod. 26, 32: "Appendens ante quutuar columnas", Glossa: "Quatuor columnae, ante. quas, appensum est velum, sunt potestates caeli, quatuor virtutibus eximiis praeditae, id estfortitudine, temperantia, prudentia, iustitia, quae aliter servantur in caelis ab angelis et animabus sanctis" et aliter hic; similiter in Interlineari: "Angelicos spiritus, qui quatuor virtutes colunt plenarie". Sed virtutes non insunt eis nisi secundum potentias quas habent naturaliter; prudentia autem inest secundum rationanalem, fortitudo secundum irascibilem, temperantia secundum concupiscibilem, iustitia vero vel circuit omnes vel est in rationali, secundum quod intellectualis creatura ordinatur ad alterum; ergo angelis naturaliter insunt hae vires.

g. Item, distinguuntur hae tres virtutes, fides, spes, caritas, ut fides sit respectu veri, spes respectu ardui, caritas respectu boni: secundum rationalem fides, secundum concupiscibilem. caritas, secundum irascibilem spes; cum ergo cognitio aeternorum et confidentia habendi poterit convenire angelis et dilectio, erunt tres vires in angelis, secundum quas haec insunt.

h. Item, angelus naturaliter movebatur in verum et bonum et arduum; sed motus est naturaliter secundum vires motivas; ergo habuit naturaliter vires motivas respondentes; sed hae sunt tres vires praedictae.

Contra: 1. Laetitia est secundum concupiscibilem, ira est secundum irascibilem ; sed ista non insunt naturaliter angelo; ergo nec potentiae iis respondentes. —- Quod autem laetitia non insit, habetur per hoc quod Damascenus dividit laetitiam in animalem et corporalem; sed nec animalis nec corporalis inest angelo naturaliter; ergo nec concupiscibilis potentia, quae est illius propria. Similiter tristitia, quae ei opponitur, "cuius partes sunt acidia, achos, invidia, misericordia": istae enim sunt compassiones vel passiones ; sed passiones vel compassiones non insunt naturaliter angelis; ergo etc. -— Similiter ostenditur de ira: "Ira enim est fervor eius, qui circa cor est, sanguinis ex evaporatione". Sed iste fervor non inest naturaliter angelis; ergo nec ira; ergo nec irascibilis, cuius propria passio vel actus dicitur ira. Praeterea, dicitur ibidem: "Cum concupiscimus quid et prohibemur ab aliquo, irascimur adversus eum, ut iniusta passi, mente scilicet iudicante dignum angustia". Sed hoc non est naturaliter in angelis; ergo nec ira. Item, ira est appetitus poenae propter apparentem exinanitionem ; sed apparens exinanitio non est in angelis naturaliter; ergo nec ira.

2. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei, dicit quod sunt quatuor perturbationes: laetitia, gaudium, metus et spes; hae autem perturbationes non insunt naturaliter angelis, et sunt propriae illarum virium; ergo nec illae vires.

3. Praeterea, dicit Beda: "Fortitudo est in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus, prudentia in praecavendisinsidiis". Sed haec non insunt naturaliter angelis; ergo nec fortitudo nec temperantia nec prudentia ; sed hae sunt perfectiones potentiarum praedictarum; ergo rationabilis, irascibilis, concupiscibilis non insunt naturaliter angelis.

4. Praeterea, victoria tentationum convenit proprie irascibili; concupiscentiae. autem, sicut dicit Chrysostomus, principium est indigentia; ergo, cum tentationes non sint in angelis, nec victoria tentationum inest; ergo nec irascibilis, cuius est hoc proprium. Similiter indigentia non fuit naturaliter in angelis secundum primum statum; ergo nec concupiscentia quae consequitur indigentiam.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscibilis, prout actus eius est appetitus boni, et irascibilis, prout actus eius est fuga mali, secundum quod dicitur, in libro De anima et spiritu, quod per concupiscibilitatem et irascibilitatem est habilitas affectionis ad appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum, sunt naturaliter in angelis; prout autem ira est appetitus nocendi, non est naturaliter in angelis secundum naturam primitus institutam; similiter concupiscentia, prout procedit ex indigentia poena, non fuit in angelis secundum statum innocentiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo, dicendum quod laetitia animalis dicitur dupliciter: vel ipsius animae in se, secundum quod habet potentias non dependentes a corpore, et sic dicitur laetitia in angelis, quia illa est quae dividitur ex opposito contra corporalem; alio modo dicitur animalis ipsius animae, prout consideratur in coniunctione ad corpus, prout est alicuius potentiae cuius actus dependet a corpore, et sic non est laetitia animalis in angelis. — Similiter ad illud quod obicitur de tristitia, dicendum quod, licet duae primae differentiae non sint in angelis, scilicet acidia et achos, nihilominus aliae duae differentiae, scilicet misericordia et invidia, possunt esse in angelis, ut misericordia in bonis et invidia in malis, sed non secundum naturam primitus institutam, sed secundum naturam corruptam. — Ad id quod obicitur quod passio vel compassio non est in angelis naturaliter: dicendum quod hoc est verum secundum quod passio sonat in poenam, tamen secundum quod' passio dicitur a graece, quod est informatio, dicuntur in eis esse passiones. — Ad hoc quod obicitur quod "iraest fervor eius, qui circa cor est, sanguinis": dicendum quod haec est definitio irae secundum quod est in homine tantum et non in angelo. — Ad aliud quod obicitur quod "cum concupiscimus quid etprohibemur, irascimur tamquam iniusta passi" etc.: dicendum quod ira secundum hanc rationem non est in angelis secundum naturam primitus institutam, potest tamen esse in angelis malis secundum naturam corruptam. -— Et eodem modo respondendum est ad illud ira est appetitus poenae etc.

2. Ad illud quod dicit Augustinus quod quatuor sunt perturbationes etc.: respondeo quod facienda est vis in hoc quod dicit perturbationes, quia secundum quod sunt perturbationes, non sunt in angelis secundum naturam primitus institutam, licet sint in daemonibus secundum naturam corruptam in eis; secundum tamen quod passio dicitur, ut supra, a graece, quod est informare, potest esse passio laetitiae in angelis secundum primum statum naturae.

3. Ad aliud dicendum quod, licet prudentia et temperantia et fortitudo non sint in angelis quantum ad omnem actum, utpote quantum ad actus supra dictos, sunt tamen in eis quantum ad aliquos actus nobiliores, secundum quos etiam actus remanebunt huiusmodi Virtutes in animabus glorificatis, sicut dicit Augustinus.

4. Ad ultimum dicendum quod, licet non sit irascibilis in angelis, quantum ad hunc actum, scilicet vincere tentationes, tamen est in eis quantum ad alios actus.

PrevBack to TopNext