Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1
DE DILECTIONE NATURALI IN PRIMO STATU.
Primo ergo quaeritur de dilectione naturali in statu innocentiae, circa quam quaeruntur haec: Primo, de numero diligendorum, si sit ibi numerus vel non, et quis; secundo, quis ordo diligendorum; tertio, quae ratio diligendi.
ARTICULUS 1.
An in statu innocentiae sit numerus diligendorum et quis sit.
Circa primum sic: I. a. Scriptum est in mente angeli, sicut in mente hominis, de dilectione Dei et proximi; ergo plura sunt diligibilia. b. Praeterea, ex cognitione naturali cognoscit angelus Creatorem a quo conditus est, et creaturam quae condita est ad similitudinem Dei sicut ipse; cognitionem vero sequitur dilectio et cognitionem naturalem dilectio naturalis; ergo plura sunt diligibilia sicut plura cognoscibilia.
Videtur enim quod quatuor sint diligibilia: a. Sicut enim homo ex caritate diligit supra se et se et iuxta se et intra se, ita dilectio naturalis hominis ad illa quatuor extenditur; sed angelus habuit bonum diligendum supra se et in se et iuxta se et intra se: creaturae enim, cum essent intra angelum et essent bonae, diligendae erant; ergo quatuor erant diligenda dilectione naturali ab angelo.
Contra: 1. Dilectio naturalis ordinatur ad caritatem: caritas enim est complementum naturae; sed ex caritate non habuit angelus diligendum infra se; ergo nec ex dilectione naturali aliquid erat diligibile infra angelum.
III. Adhuc etiam quaeritur: Si homo erat diligibile intra angelum — erat enim inferior creatura ad minus ratione corporalis naturae — utrum ratione illius esset homo diligendus tamquam bonum inferius angelo. Quod si sic esset, tunc homo diligeretur dilectione naturali ab angelo et tamquam bonum par et tamquam bonum interius, et ita esset in duplici ratione dilectionis.
Quod non videtur: 1. Quia angelus se ipsum non diligit dilectione naturali nisi in unica ratione, et tamen plus diligit se quam hominem; ergo naturali dilectione non diligit hominem nisi unica dilectione; sed illa aut erit eius per modum paris aut per modum interioris. Per modum inferioris non videtur, quia dilectione naturali diligitur ut utile diligenti; sed homo, secundum quod est inferior, non est utilis angelo; ergo illa ratione non diligitur dilectione naturali ab angelo; ergo tantum per modum patris, quia ratio naturae intellectualis est ubique communis.
II. Si vero quaeratur quis sit numerus, dicendum est quod dilectio naturalis potest accipi multipliciter. Aut enim dicitur dilectio naturalis [respicere] quidquid per se iuvat naturam ut esset vel iuvat ut permaneat: et hac ratione diligitur tantum Deus dilectione naturali ab angelo; nihil enim aliud est quod necessarium sit ad esse angeli praeter id quod est de esse: non enim indiget unus angelus alio ut sit vel ut permaneat in esse. Alio modo potest dilectio naturalis respicere omne conveniens naturae, sive sit principium naturae sive sit consimile vel conforme in natura: et hoc modo est dilectio naturalis non tantum Creatoris vel Gubernatoris, sed alterius angeli, qui est similis in natura angelica, vel etiam hominis, qui est similis in natura intellectuali creata. Tertio modo potest dici dilectio naturalis respectu illius boni quod ordinatum est ad participandum completum delectabile, quod est gloria, et secundum hunc modum caritas sive gratia est perfectio naturae: secundum hunc modum est diligibile ab angelo non tantum anima hominis, sed etiam corpus humanum, quod potest participare dotes; unde anima in secunda stola perficietur et angelus ex hoc quamdam consequitur dilectionem. Quarto modo dicitur dilectio naturalis respectu omnis boni, in quantum est bonum, et sic extendit se ad omnem creaturam et Creatorem.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest patere qualiter respondendum est ad primo obiectum. Si enim accipiatur dilectio hoc ultimo modo, extendit se non tantum ad superius vel proprium bonum vel quod est iuxta, sed ad bonum interius. Si vero accipiatur modo tertio, non extendit se ad omnem creaturam corporalem, cum non omnis pertineat ad participationem gloriae. Si vero accipiatur secundo modo, non diligitur corpus humanum ab angelo dilectione naturali. Si vero accipiatur primo modo, extenditur tantum ad dilectionem Creatoris et Gubernatoris.
a. Ad id vero quod obicitur per simile de homine, dicendum quod non est omnino simile: homo enim una dilectione naturali diligit corpus suum, secundum quod dicitur Eph. 5, 29: "Nemo unquam carnem suam odio habuit", et hoc modo non habet angelus dilectionem naturalem ad aliquod corpus. Licet enim assumat corpus aethereum, tamen non est ibi illa dilectio naturalis: non enim ex illo corpore et angelo fit res unius naturae. Alio vero modo diligenda sunt quatuor ex dilectione naturali, prout natura habet inclinationem quamdam ad ultimam perfectionem; sed non sic habet angelus, quin etiam perficiatur sua perfectione essentiali, etsi homo non acciperet secundam stolam.
ARTICULUS II
De ordine diligendorum.
Secundo quaeritur de ordine. Et primo, si dilectio naturalis sit ordinata aut inordinata; secundo, supposito quod sit ordinata, quaeritur quis sit ordo diligendorum.
PROBLEMA I.
Utrum dilectio naturalis sit ordinata in angelo.
Ad primum sic: I. 1. Dilectio naturalis totaliter est ordinata; sed dilectio totaliter ordinata est caritas vel ex caritate; ergo dilectio naturalis est caritas vel ex caritate: quod falsum est, cum sint diversorum generum gratuita dilectio et naturalis. Si vero est inordinata: sed dilectio inordinata est peccatum; ergo dilectio naturalis est peccatum.
2. Praeterea, ostenditur quod dilectio naturalis est inordinata, quia in primo statu tenebatur angelus diligere Deum super omnia et ita plus quam se; sed non dilexit plus quam se, immo propter se; ergo fuit inordinata sive contraria ordini, ad quem tenebatur.
3. Praeterea, triplex distinguitur velle, Rom. 7,18: "Velle mihi adiacet" etc., scilicet velle gratiae vel virtutis, velle naturae, velle vitii; sed velle gratiae est ordinatum, velle vitii est inordinatum, velle autem naturae medium est quodam modo; ergo nec dicetur ordinatum nec inordinatum, sed adveniente gratia vel virtute ordinatum est -— "virtus enim est ordo amoris" — adveniente vitio inordinatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod dilectio naturalis est ordinata secundum suum modum, sed non pervenit ex se ad summum ordinem; nec dicitur inordinata, id est directe contraria ordini gratiae aut virtutis, ut inordinatum sonet in contrarietatem respectu dilectionis gratuitae: simul enim stare possunt, quod non est contrariorum ; sed inordinatum posset dici, id est non ad summum ordinem pertingens ex se, et sic diceret abnegationem perfectionis in ordine.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod, cum dicitur dilectio ordinata est caritas, intelligitur de dilectione totaliter et perfecte ordinata. Dilectio autem naturalis, etsi sit ordinata, non tamen totaliter et perfecte, licet perfecte in suo genere.
2. Ad secundum dicendum quod, licet in primo statu teneretur diligere Deum super omnia, hoc etiam supposito quod non haberet gratiam gratum facientem et non dilexit super omnia, non propter hoc fuit inordinata, id est ordini summo contraria, quia si data fuisset ei caritas, posset diligere et diligeret super omnia; sed inordinata poterat dici, id est nondum habens illud unde sufficienter et plene sic ordinaretur ad diligendum.
3. Ad tertium dicendum quod velle naturae quodam modo est medium et quodam modo non est medium inter velle gratiae et vitii. Quoad hoc est medium, quia potest simul stare cum utroque: unde dilectio naturalis potest simul stare cum gratuita et cum libidinosa, licet illae non possint simul esse respectu eiusdem rei; non autem est media quoad hoc ut nec dicatur ordinata nec inordinata, immo ordinata est, et quoad hoc plus tenet se ex parte dilectionis gratuitae.
II. Sed adhuc obicitur occasione praedictorum: 1. Si dilectio naturalis quodam modo medium est inter dilectionem gratuitam et libidinosam, medium autem solet habere convenientiam cum utroque extremorum, habebit dilectio naturalis convenientiam aliquam cum utraque dilectione. Quaeritur ergo in quo.
2. Sed videtur quod non habeat rationem medii: quia medium inter bonum et malum debet esse indifferens; sed dilectio naturalis non est indifferens bono et malo, sed cadit in genere boni; ergo dilectio naturalis in angelo non est media inter gratuitam et libidinosam.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod dilectio gratuita diligit summum bonum ponendo finem in illo, dilectio libidinosa diligit creaturam sive mutabile bonum ponendo finem in creatura: unde diligit mutabile bonum propter se, dilectio vero naturalis diligit summum bonum, sed propter se, id est propter diligentem: unde ratio dilectionis constituitur in creatura ipsa intellectu-ali vel rationali. Habet ergo dilectio naturalis in hoc convenientiam cum gratuita, quia diligit summum bonum; sed in hoc differt quod ratio ponitur in se diligente et ita in creatura; cum dilectione autem vitiosa habet convenientiam, quia refert ad creaturam suum diligibile, sed in hoc differt quod dilectio naturalis non ponit creaturam finem, sed vitiosa ponit.
PROBLEMA II.
Quis sit ordo diligendarum.
Deinde quaeritur de ordine diligendorum, et circa hoc versatur haec quaestio: Primo, utrum angelus diligatur a se naturali dilectione; secundo, utrum dilectione naturali magis diligatur Deus se aut e converso; tertio, utrum alium angelum diligat dilectione naturali sicut se; quarto, in quo ordine diligatur homo ratione animae vel corporis.
PARTICULA I
Utrum angelus diligatur a se naturali dilectione.
Ad primum sic videtur quod non diligatur, a se: 1. Dilectio enim est vinculum sive copula ; non est autem vinculum eiusdem ad se vel copula.
2. Item, dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Dilectio ut sit, semper in alterum tendit". Ergo non est eiusdem ad se.
3. Item, amor est donum, donum autem est inter dantem et recipientem; non est autem idem dans et recipiens a se; ergo non est dilectio sui ad se.
4. Item, donum est prius dantis et post recipientis; sed non est idem in eodem simul secundum prius et posterius; ergo, cum dilectio sit donum, non erit eiusdem ad se.
Contra: a. Dilectio sequitur cognitionem ; sed idem potest cognosci bonum a se; ergo potest diligi a se.
b. Item, naturaliter unumquodque animal quaerit quod sibi utile est, ut cibum et locum competentem; amor autem sive dilectio nihil aliud videtur nisi appetitus eius quod est utile vel salubre ei quod diligit; ergo unumquodque animal propter se diligit aliud sicut propter se quaerit, et ita se primo diligitur.
Respondeo: Est dilectio amicitiae et est dilectio concupiscentiae. Dilectio vero concupiscentiae est aut respectu concupiscibilis aut respectu eius cui concupiscitur; dilectio amicitiae in alterum tendit; similiter et dilectio concupiscentiae ratione eius quod concupiscitur, sed non ratione eius cui concupiscitur: aliquis enim concupiscit aliquid sibi. Praeter hoc autem est dilectio placentiae.
PARTICULA II.
Utrum dilectione naturali angelus magis diligat Deum quam se aut e converso.
Ad secundum obicitur quod dilectione naturali Deus magis diligatur se: 1. Dilectione enim naturali diligitur Deus ut summum bonum; sed summum bonum est super omnia diligendum; ergo dilectione naturali diligitur Deus super omnia; sed dilectione naturali diligitur Deus in quantum bonus; sed angelus non est summe bonus; ergo non est summe diligendus; ergo naturali dilectione plus diligit angelus Deum quam se.
2. Item, hoc praeceptum: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde", est praeceptum morale; praeceptum autem morale scriptum est in mente; ergo in mente angeli scriptum erat naturaliter; si ergo exivit in actum, ex natura diligebat Deum "ex toto corde" etc., et ita super omnia.
3. Item, naturali dilectione diligit aliquis quod sibi est bonum; ergo magis sibi bonum magis diligit et maxime sibi bonum maxime diligit; sed Deus est maxime bonum ipsi angelo; ergo angelus maxime diligit Deum dilectione naturali; ergo plus quam se.
4. Item, dilectio sequitur ad cognitionem ; ergo naturalis dilectio ad, naturalem cognitionem; sed naturali cognitione cognoscit Deum esse summum bonum simpliciter et sibi; ergo naturali dilectione diligit Deum plus quam se.
5. Item, delectabile sensibile sensum bene dispositum secundum proportionem suae voluptatis habet afficere et trahere; ergo spirituale delectabile similiter in suo genere; ergo summe delectabile summe trahit et delectat; sed angelica natura in primo statu erat bene disposita et secundum intellectum et secundum affectum; ergo summe afficiebatur a summe delectabili, scilicet Deo; ergo diligebatur dilectione naturali plus quam aliqua creatura.
6. Item, omnis potentia magis se habet ad illud ad quod principaliter est quam ad illud ad quod non principaliter est, et hoc est dictante natura; sed vis concupiscibilis principaliter est ad diligendum Deum propter se, non autem est principaliter ad diligendum creaturam; ergo magis se habet ex natura ad diligendum Deum quam creaturam aliquam; ergo ex natura diligit Deum plus quam creaturam aliquam.
7. Praeterea, si ex naturali potentia sufficiens est ad diligendum creaturam propter se, ex naturali potentia poterat Deum diligere propter se et super omnia; et ita naturali dilectione diligitur Deus super omnia propter se.
Ad contrarium sic: a. Naturaliter diligitur Deus ab angelo propter bonum angeli; cum ergo illud quod propter se diligitur, magis diligitur quam illud quod propter ipsum diligitur, ergo angelus naturali dilectione magis diligit se quam Deum.
b. Item, natura reflectitur in se — quod apparet in naturalibus: intendit enim se conservare per actum generativae, intendit conservare individuum per actum nutritivae — unde dilectio naturalis est ad conservandum se; quidquid ergo diligitur naturali dilectione, propter se diligitur; ergo angelus magis se diligit quam Deum.
c. Item, dilectio naturalis est secundum concupiscentiam; concupiscentia autem ortum habet ex indigentia, indigentia autem refertur ad indigentem; ergo dilectio naturalis refertur ad, ipsum diligentem: diligit enim quod suam complet indigentiam.
d. Item, diligere est delectationem habere in convenienti; ergo naturaliter diligere est habere delectationem in naturaliter convenienti, et maxime in maxime convenienti; sed maxime conveniens angelo est quod est de esse angeli; ergo magis diligitur naturaliter ab angelo quod est de esse eius quam quod non est; sed Deus non est de esse eius; ergo non maxime ab angelo diligitur.
Solutio: Ad obiecta sic potest responderi primo, facta distinctione: est naturalis dilectio duobus modis. Uno modo secundum convenientiam ad bruta, secundum quod omne animal diligit quod conveniens est sibi in esse: et hoc modo sicut brutum non ascendit ad dilectionem Dei, quem non cognoscit naturaliter, licet sit principium sui esse, ita nec natura rationalis, sed omnino sistit in se. Alio vero modo natura rationalis, quia abundat in potentia cognoscendi Deum et cum hoc habet cognitionem Dei naturaliter insitam, habet dilectionem Dei naturaliter insitam, in qua distinguitur a brutis: et hac dilectione diligitur Deus ut maxime conveniens et maxime delectabilis angelo vel homini secundum animam rationalem.
Si ergo quaeratur utrum Deus magis diligatur ab angelo quam angelus a se ipso vel e converso, dicendum quod p1ima dilectione, quae communis est brutis, non diligitur Deus sicut nec cognoscitur, dilectione vero secunda, ut est concupiscentiae, diligitur Deus naturaliter, ista autem dilectione non est magis et minus vel aeque diligere Deum et se quia dilectio ista non distinguit inter bonum quod concupiscitur et cui concupiscitur, tamquam sint duo concupiscibilia, sed est una dilectio huius et illius. Unde assignatur una regula: quod amore naturali, qui est concupiscentia, diligitur una dilectione quod maxime concupiscitur et cui concupiscitur. Si vero diceretur diligere adhaerere bono per affectum sive affici delectabiliter circa bonum, in quantum huiusmodi, quemadmodum est in dilectione quae ex deliberatione procedit, secundum hoc angelus magis vel minus potuit diligere, prout distinguebat unum esse altero melius vel minus bonum: et secundum hoc Deus est magis diligendus ab angelo naturaliter quam ipse a se ipso, et sic dilectio sequitur electionem. Eligere autem est alterum alteri praeoptare.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum est quod Deus naturaliter diligitur ut summum bonum, et summe diligitur, id est summe diligenti sibi concupiscitur; sed ex natura, nisi elevetur per gratiam, non summe diligitur, id est non propter ipsum summe appetitur: et hoc ultimo modo diligitur Deus ex caritate vel ex ratione. Cum ergo naturali dilectione summe Deus concupiscatur, non hoc modo diligit angelus se ipsum, nihil enim se ipsum concupiscit — sed se diligit tamquam bonum, cui concupiscit, tamquam bonum sibi conveniens. Diligit ergo se maxime ut rationem propter quam concupiscit, Deum maxime ut maxime sibi concupiscibile. Et ita differenter dicitur maxime, et unica tamen est dilectio, quia ratio diligendi et dilectum non multiplicant actum dilectionis.
2. Ad secundum dicendum est quod, licet istud praeceptum, scilicet diligere "Deum extoto corde" etc., sit scriptum in mente naturaliter, non tamen natura sufficiens est principium ad eliciendum illum actum, sed requiritur gratia gratum faciens, nec exit in hunc actum nisi prius data gratia. Et est simile: tenetur homo ex libero arbitrio ad diligendum ex caritate, non tamen sufficit liberum arbitrium ad huiusmodi dilectionem nisi cum habet caritatem.
3. Ad tertium dicendum quod dilectione naturali diligit angelus Deum ut maxime bonum sibi, non tamen sequitur quod ex natura diligat eum plus quam se hoc modo dilectionis, scilicet concupiscentiae, cum angelus sit ratio illius dilectionis naturalis; unde ultima ratiocinatio non valet.
4. Ad quartum dicendum quod, licet dilectio sequatur cognitionem et cognoscat Deum esse summum bonum et ita esse maius bonum quam sit ipse, non tamen ex natura magis diligit dilectione concupiscentiae, quia propter se diligit Deum, sed in cognitione naturali, quae conformatur gratuitae, bene sequitur illud: ibi enim natura per gratiam elevatur ut diligat Deum propter se tamquam summum bonum.
5. Ad quintum dicendum quod, licet Deus sit summe delectabile et summe trahens ad se per delectationem affectum bene dispositum, non tamen appetitus angelicus summe trahebatur ex dispositione naturae; sed si haberet dispositionem gratiae aut gloriae, tunc posset summe trahi secundum suam proportionem. Non ergo est defectus ex parte attrahentis sive allicientis, sed ex parte eius quod debet trahi, quia non habebat dispositionem proportionalem, gratiae scilicet vel gloriae.
6. Ad sextum dicendum quod, licet potentia naturaliter inclinetur ad diligendum Deum plus quam se vel aliam creaturam, non tamen natura per se sufficiens est ad exitum in actum dilectionis istius, ut diligat plus quam se, sed bene posset diligere ex natura Deum plus quam aliquam creaturam. Quod autem exeat ad diligendum plus quam se, hoc est per gratiam, quae est complementum naturae; non sic autem est complementum, quemadmodum ars est complementum: quod enim ars potest faciliter, natura potest cum difficultate implere. Non sic autem est de gratia: quod enim gratia potest, hoc non potest natura nisi adiuta per gratiam.
7. Ad ultimum dicendum quod, licet natura possit ad diligendum creaturam propter se, non tamen potest ad diligendum Deum propter se nisi adiuta per gratiam, quia diligere creaturam propter se vel est motus vitii vel motus naturae, natura autem potest ex se deficere, non potest ex se perfici; sed cum perficitur, tunc movetur ad diligendum Deum propter Deum; ex natura autem potest ad diligendum Deum propter suam utilitatem.
Ad obiecta autem in partem contrariam, quibus videbatur ostendi quod angelus magis diligebat se quam Deum dilectione naturali, sic videtur respondendum: a. Quod, licet angelus sit ipsa ratio diligendi, non tamen magis diligitur, id est concupiscitur, quia nihil a se ipso concupiscitur; maxime ergo diligitur angelus ut, ratio, maxime Deus ut concupiscibile.
b. Hoc etiam ex secunda ratione apparet, quia natura reflectitur in se tamquam in rationem, non tamquam in primum concupiscibile.
c. Ad idem tendit tertia ratio, quia angelus diligit Deum ut complementum suae naturae, et ita propter se.
d. Ad quartum dicendum quod, cum quaeritur utrum angelus magis diligat dilectione naturali Deum quam suam formam vel e converso: respondeo quod, cum dicimus dilectionem naturalem, intendimus eam procedere mediante forma angeli; dilectio autem, quae est concupiscentia, semper tendit in aliud tamquam concupiscibile: unde hoc modo non erit forma, angeli concupiscibile, sed ratio concupiscendi, Deus autem ut ipsum concupiscibile.
PARTICULA III.
Utrum unus angelus diligat alium dilectione naturali sicut se.
Quod non, videtur: 1. Se enim diligit tamquam rationem omnium concupiscibilium; alium autem angelum non sic diligit; ergo non diligit alium angelum sicut se.
2. Praeterea, si diligere naturae dicatur appetere ei bonum quod sibi competit, hoc non videtur: nam sicut diversa sunt appetentia, ita diversa sunt appetibilia, et ita non idem appetit alteri angelo quod sibi.
3. Praeterea, diligere alium angelum ad vitam aeternam, ad quam se diligit, est motus caritatis; ergo non est motus naturae, ad quem ipsa natura sufficiat.
4. Item, si diligere sicut se est diligere eum, quia est imago Dei, cuius est ipse imago, et ita in ratione imaginis sit haec similitudo secundum quam attenditur dilectio naturalis, secundum hoc ex naturali dilectione aeque diligetur angelus ab angelo alio ut diligitur a se et in tantum: ratio enim imaginis est aeque naturaliter in utroque; ergo ratio diligendi naturaliter; ergo tantum diligit angelus alium angelum naturaliter quantum se. Quod cum non concedatur, eo quod penes ipsum residet ratio diligendi naturaliter alium angelum, non erit haec ratio diligendi naturaliter ex respectu imaginis divinae.
Quod autem angelus diligat alium angelum ut se, a. habetur ex hoc quod dicitur Eccli.,13, 19—20: "Omne animal diligit sibi simile, et omnis homo sibi simili sociabitur", et hoc est ex natura; ergo et angelus naturali dilectione diligit alium ut se, quia sicut est nota similitudinis; similitudo autem haec est in communicatione naturae; ergo dilectione naturali diligit alium ut se.
II. Huius etiam rei gratia quaeritur, si unus angelus habeat meliora naturalia quam alius angelus, utrum naturali dilectione sit magis dilectus.
Quod videtur: 1. Quia bonum naturale est naturaliter diligendum et magis bonum in via naturae magis diligendum; ergo angelus naturali dilectione aliquando plus diligit alium quam se.
Contra: a. Quidquid diligit naturali dilectione, propter se diligit; ergo magis Se diligit quam alium angelum.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum. quod naturali dilectione diligit angelus angelum ut se, non tamen quantum se: ut enim est nota similitudinis, non quantitatis; haec autem similitudo est in communicatione eiusdem naturae intellectualis.
[Ad obiecta]: 1-4. Per hoc potest patere qualiter respondendum est ad primo obiecta ; Non enim attenditur illa similitudo quantum ad rationem diligendorum nec quantum ad appetitum vitae aeternae nec quantum ad rationem imaginis: istae enim sunt conditiones quas distinguit liberum arbitrium in quantum huiusmodi, non in quantum natura.
PARTICULA IV.
Quo ordine angelus diligat hominem ratione animae vel corporis.
Deinde quaeritur de dilectione naturali hominis ratione animae vel corporis, utrum fuerit ordinata sub dilectione naturali alterius angeli.
Quod videtur: I. 1. Sicut enim corpus, quod est infra animam, diligitur minus quam anima, ita anima, quae est infra angelum, naturaliter diligitur infra angelum sive minus quam angelus.
Sed contrarium videtur: a. Per hoc quod anima nata est associari angelo in beatitudine; ergo, cum angelus teneatur naturaliter diligere participem beatitudinis sicut se, tenetur diligere hominem ratione animae rationalis sicut se; ergo non est ordinata dilectio animae rationalis sub dilectione angeli.
II. Similiter obicitur de dilectione angeli respectu corporis humani. Ad quod enim pervenit gratia, ad hoc nititur natura animae rationalis; sed gratia per caritatem pervenit ad dilectionem corporis humani, ut diligatur infra spiritum; ergo angelus naturali dilectione diligit corpus humanum.
Sed contrarium videtur: 1. Quia nec corpus humanum iuvat ad esse angeli vel bene esse; sed illud solum videtur naturaliter diligi quod iuvat ad esse eius. vel bene esse; ergo corpus humanum non est. diligibile ab angelo dilectione naturali.
Respondeo I. quod homo gratia animae rationalis naturaliter est diligendus ab angelo sicut ipse, secundum quod dilectio naturalis elicitur a natura, in qua abundat homo ultra naturam, qua simile naturaliter diligitur a suo simili, et hoc est in quantum ex natura possibilis est ad beatitudinem eamdem ad quam angelus fuit possibilis. Est autem natura alia, qua simile diligit suum simile et quanto magis est simile tanto magis diligit: et secundum hunc modum, quia angelus angelo est similior quam angelus animae, cum genere proximo differant angelus et anima, magis diligit angelus angelum dilectione naturali quam animam.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur, dicendum est quod non est simile de dilectione animae ad corpus et angeli ad animam, quia corpus non est possibile ad illam beatitudinem, quae consistit in visione Dei, sicut est possibilis angelus et anima. Unde alia ratione diligit angelus animam et anima corpus, scilicet suum vel alterius hominis, quia angelus diligit animam ut possibilem participare eamdem beatitudinem, animal vero diligit corpus ut quod cedit ei in augmentum gloriae, non quantum ad magnitudinem gloriae, sed multitudinem eorum de quibus est gloriandum.
II. Ad id vero quod obicitur de dilectione naturali ipsius corporis humani: respondeo quod non propter hoc est diligibile naturali dilectione, quia confert ad bene esse essentialiter et principaliter vel quia possibile sit participare beatitudinem, sed quia secundario potest conferre ad id de quo gloriatur angelus secundario: primo enim gloriatur angelus in Deo, secundario gloriatur in praemio hominis, qui datus est ei in custodiam, et hoc praemium est hominis et ratione animae et ratione corporis. Quia ergo naturaliter desiderat angelus et primum praemium et secundum, sed differenter, ideo dilectio naturalis fuit in angelo et respectu Dei, de quo principaliter natus est gloriari, et respectu animae rationalis et corporis ut de quo secundario natus est gloriari cum remuneratur.
ARTICULUS III.
De ratione naturalis dilectionis in angelo.
PROBLEMA 1
Utrum in dilectione naturali prima ratio diligendi sit Deus.
Deinde quaeritur de ratione naturalis dilectionis in angelo [utrum], sicut est in dilectione gratuita prima, ratio diligendi est Deus.
1. Si enim prima ratio in dilectione naturali est ex parte diligentis, tunc videtur, cum angelus diligat se propter se, quod fruatur se: "frui enim est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam" ; ergo angelus in primo statu fruebatur se ; sed dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quod totum et solum malum est "uti fruendis et frui utendis" ; sed creatura est utendum; angelus autem creatura est; ergo se uti debet, non frui; ergo naturalis dilectio esset peccatum vel cum peccato.
2. Praeterea, dicit Angustinus, in libro De civitate Dei, quod amor sui est fundamentum civitatis diaboli, sicut amor Dei est fundamentum supernae civitatis, scilicet Ierusalem; ergo amor, quo angelus diligebat se propter se, peccatum erat.
Sed videtur contrarium: a. Quia dilectio est coniunctio convenientis cum convenienti vel copula amantis et amati, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate ; sed nihil copulatur vel sibi coniungitur ut conveniens; ergo angelus non diligit se propter se.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non sequitur si diligit se propter se, quod fruatur se, nisi propter se diceret finem concupiscentiae procedentis ex electione rationali ; creatura autem non est finis huiusmodi concupiscentiae: hoc enim esset ponere mutabile bonum sub ratione summi boni, et sic esset peccatum, secundum quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio et De confessione: "Vae illis, qui diligunt tuos nutuspro te!" Si vero propter se non dicat finem, sed rationem ex parte subiecti inclinantem ad talem actum a natura, secundum hoc non sequitur: diligit se, id est suum vivere et intelligere propter se, quod propter hoc fruatur se; nec in hoc est motus libidinosus, sed naturalis.
2. Ad id vero quod secundo obicitur de amore sui, qui est fundamentum terrenae civitatis: dicendum quod ille amor, qui est naturalis, sui, id est suae vitae sive intelligentiae, non est fundamentum Babylonis sive terrenae civitatis, sed amor sui, id est suae excellentiae vel suae voluptatis vel ditationis indebitus, est fundamentum: et hoc modo non hic accipitur.
a. Ad id vero quod obicitur quod nullus potest diligere se propter se, et ita nec angelus, quia nihil copulatur sibi ut conveniens sibi: respondeo quod, cum dicitur angelus diligit se, alterum est in ratione diligens et quod diligitur: angelus enim suum esse diligit, non autem angelus est suum esse vel Sua vita, et ita potest intervenire dilectio prout est copula; cum autem dicitur Deus diligit se, ibi dilectio non est copula,, sed est ipsa essentia diligentis.
PROBLEMA II
Utrum sit differentia inter dilectionem naturalem et mercenariam in angelo.
Deinde quaeritur si sit differentia inter dilectionem naturalem angeli et mercenariam, si in eis potuit esse.
1. Et fit sermo de bono mercenario, de quo dicitur Luc. 15, 17 : "Quanti mercenarii sunt in domo patris mei!" etc. Mercenarius enim bonus est qui diligit Deum propter beatitudinem, ut scilicet sit sibi beatitudo, et ita diligit Deum propter suum commodum ; et hoc idem facit dilectio naturalis; ergo non videntur differre nisi alia ponatur differentia.
2. Praeterea, si nulla poneretur differentia istius ad illam, sicut una dilectione posset mereri, ita et alia; cum autem naturali dilectione non possit simpliciter mereri, erit differentia istius dilectionis et illius; quae ergo assignatur differentia?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod dilectionis naturalis natura est principium et origo, dilectionis vero mercenariae, sive sit in angelis sive non, gratia est origo sive principium: gratia enim movet liberum arbitrium in iis qui non attigerunt statum perfectionis, ad diligendum Deum propter beatitudinem sive vitam aeternam, et ita propter suum commodum gratuitum.
Et si obiceret forte aliquis quod praeponit bonum creatum bono increato, et ita est motus demeritorius, non meritorius: respondeo quod non. Haec enim dictio propter non dicit ibi quod beatitudo creata sit finis ultimus, ad quem Deus ordinetur, sed dicit finem quo quiescit concupiscens Deum; et ita Deus beatificans finis ponitur, non autem aliquid loco Dei.
Quod autem motus ille mercenariae dilectionis sit gratuitas, patet per hoc quod dicit B. Bernardus: "in primis diligit homo se propter se, "caro"quippe estet nil saperevalet praeter se; cumque sevidet non per se subsistere, Deum quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere et diligere; diligit ergo in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione necessitatis colere et frequentare cogitando, legendo, obediendo, orando, quadam huiusmodi familiaritate paulatim sensimqueinnotescit Deus, consequenter et dulcescit: gustatoque quam suavis est Deus, transit ad tertium gradum, utiam non diligat Deum propter se, sed propter ipsum". Ex quo accipitur quod, cum diligere Deum propter se in secundo gradu sit in fundamento fidei, erit motus caritatis, et ita motus meritorius differens a motu naturali.
Sed adhuc quaeritur ratione illius primi gradus, quem ponit B. Bernardus: Cum angelus non sit caro, non habebit illum primum gradum dilectionis et ita non diliget se propter se — hoc enim ibi assignetur pro ratione — quia nihil potest diligere ultra se, quia caro est; sed angelus spiritus est, non caro; ergo non diligit illo motu dilectionis; sed iste motus dilectionis est primus; ergo iste motus dilectionis naturalis non erit in angelis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod motus dilectionis naturalis in homine dupliciter reflectitur in se: tum ratione carnis, tum ratione spiritus. Anima enim rationalis diligit se, quia spiritus est et quia coniuncta est carni, angelus vero altero illorum modorum diligit se dilectione naturali: et illo modo est ratio dilectionis naturalis vel in homine vel in angelo, quia caro est.
Praeterea notandum est quod iste primus gradus non est nisi dilectionis bonae. Unde, cum dicitur quod homo non diligit nisi se, quia caro est, non accipitur ibi caro pro natura corrupta, sed pro natura in se, non in quantum est corrupta. Unde aliter accipitur, cum est ratio dilectionis naturalis et cum est ratio dilectionis libidinosae. Ex una enim parte accipitur pro natura per se, ex aliae parte pro natura corrupta, in quantum huiusmodi. Secundus autem gradus, in quo diligit Deum propter se ipsum, secundum rationem B. Bernardi, non habet eamdem rationem omnino, sed in parte. Cum enim dicitur diligit Deum propter se ipsum, ratio sumitur ex parte Dei, sed movente gratia; cum autem dicitur dilectione naturali diligit Deum propter se angelum, ratio sumitur ex parte sui, sed movente natura.