Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2

UTRUM DILECTIO NATURALIS SIT MODO IN BONIS ANGELIS.

Expedita quaestione de dilectione naturali in angelis primo conditis, sequitur consideratio de dilectione naturali, utrum sit in angelis bonis iam glorificatis.

Quod videtur: 1. per hoc quod gratia et gloria perficiunt et consummant naturam; ergo non destruunt actum naturalem in angelis vel quantum ad cognitionem vel quantum ad affectionem; ergo nec quantum ad dilectionem; ergo dilectio naturalis non aufertur adveniente gratia vel gloria in angelis.

2. Praeterea, cognitio vespertina non tollebatur vel tollitur in angelis adveniente matutina, sicut habetur in Gen. cum dicitur: "Factum est vespere et mane dies unus" ; sed cognitioni matutinae respondet dilectio gloriosa, cognitioni vespertinae dilectio naturae aut rationis seu liberi arbitrii; ergo habita dilectione gloriosa, non tollitur dilectio naturalis seu-rationis vel liberi arbitrii.

3. Item, status poenae et gloriae sibi invicem adversantur ex eadem parte; sed status naturae est utrique indifferens; ergo non tolletur per adventum gloriae; nihil ergo prohibet simul habere dilectionem naturae et gloriae; boni ergo angeli, cum habent dilectionem gloriae, non ab eis evacuatur dilectio naturae.

Sed videtur contrarium: a. Eo quod dilectio naturae reflectitur ad se; sed dilectio gloriae totaliter Deo innititur; ergo, cum inniti sibi et inniti Deo totaliter inter se opponantur, non erit dilectio naturae simul cum dilectione gloriae in angelis.

b. Praeterea, ibi, sicut dicit Bernardus, se ipsum diligit homo propter Deum; et ita eadem ratione angelus, quia iam est in illo statu, scilicet gloriae, diligit se propter Deum omnino, et ita non est ille motus, quo diligit se angelus, propter se.

c. Praeterea, I Cor. 15, 46: Primum est "quod animale" est quam "quod spirituale", quod autem animale male est "ex parte" est, quod autem spirituale est ad perfectum pertinet; dicitur autem I Cor. 13,10: "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est" ; ergo superveniente quod omnino Spirituale est, evacuabitur quod est animale; sed dilectio naturalis in homine est animalis; ergo dilectio naturalis evacuabitur adveniente dilectione gloriae; pari ratione in angelis; ergo dilectio naturalis absorbetur a gloria in sanctis angelis.

d. Item, III Reg. 10, 4, dicitur quod "regina Saba vidit sapientiam Salomonis ei domum quam aedificaverat et cibos mensae eius et ordines ministrantium, nec habebat uitro spiritum" ; sed videre sapientiam Solomonis nihil aliud est quam habere visionem gloriosam, non habere autem ultra spiritum est deficere a se ; ergo, cum spiritus proficit in Deum, profectu ultimo totaliter deficit in se; sed deficere in se est deficere a cognitione et dilectione quae in se reflectitur; ergo spiritus angelicus, cum habet cognitionem et dilectionem gloriosam, deficit a naturali iam dicta.

[Solutio]: Ad quod videtur respondendum per hoc quod dicit Bernardus: "Cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini suiet inebriatus ab ubertate domus Dei, quasi ebrius a musto oblitus sui et a se penitus deficiens, totaliter pergit in Deum, et deinceps adhaerens ei, unus spiritus erit". Et iterum, in Psalmo: "Introibo in potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius" ; et II Cor. 5,16: "Et si iamcognoscimus Christum secundum carnem ei iam non novimus" ; similiter dicitur Ioan. 16,7: "Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos" ; abire autem ipsum iuit recedere quantum ad naturalem amorem, qui tamen bonus erat, quia diligebant eum in hac carne mortali; Paraclitum autem venire fuit amorem spiritualem infundi, ad perfectum. Unde, cum amor ille spiritualis evacuaverit hunc carnalem, qui tamen bonus erat, amor patriae videtur evacuare naturalem, qui reflectitur, in se; sed si sit aliquis naturalis, qui non reflectitur in se, talis perficitur per dilectionem gloriae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum respondendum est quod gratia et gloria, cum perficiunt naturam, non tollunt dilectionem naturalem secundum essentiam, sed secundum hoc quod est ibi imperfectum; imperfectionis autem est quod in se tamquam in rationem dilectionis reflectitur.

2. Ad secundum dicendum quod angelus bonus adhuc habet duplicem cognitionem, matutinam et vespertinam, quia est in duplici statu: in quantum contemplatur Deum et in quantum ministrat. In quantum autem contemplatur Deum, habet cognitionem matutinam, in quantum autem ministrat, necessaria est cognitio vespertina; cum autem omnino contemplabitur nec erit necessarium ministerium, tunc erit matutina cognitio et non erit necessaria vespertina. Similiter potest esse de dilectione, ut dupliciter utatur dilectione: illa quae est naturae, ex una parte, illa quae est gloriae vel liberi arbitrii, ex alia parte; tunc autem totaliter perget dilectio in dilectum, scilicet Deum. Unde de homine dicit B. Bernardus: "Omnis amor carnis ab amore spiritus est absorbendus". Vocat autem amorem carnis qui refertur ad necessaria naturae; iste autem amor tolletur, cum auferetur necessitas: ita, cum spiritus angelicus omnino perget in Deum nec erit respectus angeli ad nostram necessitatem vel suam imperfectionem, tunc erit illi perfectio dilectionis gloriae.

3. Ad tertium dicendum quod status poenae sive miseriae directe Opponitur statui gloriae, status vero naturae non simpliciter opponitur, sed ratioue cuiusdam imperfectionis annexae, quae imperfectio tolletur, etsi ipsa natura remaneat.

PrevBack to TopNext