Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3

UTRUM SIT DILECTIO NATURALIS IN MALIS ANGELIS.

Deinde procedendum est ad considerationem dilectionis naturalis in daemonibus. Et quaeritur I. utrum actus dilectionis naturalis sit in daemonibus aut non. Et hoc attenditur ratione actus naturalis Dei.

Et videtur quod illa dilectio naturalis actualis sit in eis: 1. Quia cognoscunt Deum creatorem et gubernatorem, et ita ab eo esse et conservari in esse; sed dilectio naturalis est respectu Creatoris et Gubernatoris; ergo naturaliter diligunt daemones Deum. — Praeterea, naturalis dilectio potest stare cum dilectione culpabili; cum ergo culpabilis sit in illis, non per illam tolletur dilectio naturalis nec aliquid est aliud quod tollat illam; ergo est in illis.

2. Item, omnis creatura naturaliter appetit esse; quare multo fortius intellectualis creatura; ergo angelus naturaliter appetit esse; ergo et diabolus, cum sit angelus; sed si appetit esse, appetit illud sine quo non potest conservari in esse; sed Deus est sine quo non potest conservari in esse ; ergo diligit naturaliter Deum; ergo habet naturalem dilectionem Dei.

Contra: a. Odium in actu et dilectio in actu naturaliter sunt opposita; ergo non simul sunt in esse respectu eiusdem rei; sed conscientia diaboli, sicut videtur dicere Augustinus, in libro Retractationum, odio habet Deum; ergo non diligit Deum actu, sive natura inclinante sive libero arbitrio.

b. Item, aliquis homo ita est infectus odio alterius hominis quod natura non potest inclinare liberum arbitrium illius ad hoc quod diligat eum, etiam naturaliter; cum ergo multo magis sit infectus diabolus odio —- "superbia enim eorum, qui te oderunt, ascendit semper" — in tantum ergo inficitur affectus eius quod natura non potest inclinare ipsum ad hoc quod diligat eum, etiam naturaliter.

c. Praeterea, desperati homines volunt non esse; sed si volunt non esse,, nolunt Dei conservationem; ergo non diligunt conservatorem; sed sciunt quod Deus est conservator eorum in esse; ergo non diligunt Deum; sed daemones multo magis sunt desperati quam homines; ergo volunt non esse; ergo non diligunt Deum, qui est conservator esse eorum.

d. Item, certum est apud daemones quod manentes in esse nunquam evadent miseriam vel poenam in qua sunt vel evadere possunt nisi non essent; ergo vellent non esse; ergo non diligunt Deum qui tenet eos in esse; sed dilectio huiusmodi conservatoris est naturalis; ergo haec dilectio conservatoris non est in malis angelis respectu Dei.

II. Item, de dilectione sui quaeritur si malus angelus diligit se naturaliter.

1. Diligere enim se naturaliter est diligere esse suum et vitam suam; si ergo propter vitationem miseriae vellet non esse vel non vivere vel non intelligere poenam suam, ergo non diligit se dilectione a naturali.

Sed contrarium videtur: a. Quia nullius est habere se odio, vel iusti vel peccatoris. Peccator enim ex libidine diligit quod diligit, libido autem non est sine substrata natura, necesse est8 ex consequenti quod diligat se. Similiter iustus, cum diligat se ex gratia, in quantum huiusmodi; gratia autem habet substratam naturam; ergo vult naturam esse, sine qua gratia non potest esse; ergo diligit se. Ergo diabolus naturaliter diligit se.

[Solutio]: I. Ad quod dicunt quidam quod dilectio naturalis habitu est in daemonibus respectu Dei, non tamen exit in actum, eo quod vis dilectiva ita sopita est per peccatum in ipso quod non excitatur in actum naturalis dilectionis.

[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc posset responderi ad obiecta in contrarium quod, licet habeat cognitionem creatoris et gubernatoris, illa cognitio non est sufficiens ad inclinandum dilectionem propter contrarium appetitum: vellet enim iustitiam Dei non esse, respectu poenarum, quas scit semper esse, dum est.

2. Ad secundum vero dicendum quod creatura intellectualis habet appetitum habitualem sui esse et exiret in actum nisi esset contrarius appetitus, qui dominatur in vi illa, respectu illius per quem conservatur esse.

II. Ad id vero quod obicitur de dilectione naturali sui esse, videtur aliter dicendum quod nunquam tollatur iste actus a natura, manente natura. Nam quod dicitur quod damnati vellent non esse, hoc non est non-esse simpliciter, sed non esse in' illa miseria. Unde quod mali volunt mortem aliquando, hoc est quia vellent esse sine miseria.

PrevBack to TopNext