Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1
AN DILECTIO ELECTIVA SIT IN ANGELIS.
Circa primum sic obicitur: Quod angelus diligat dilectione electiva sive rationali, videtur. a. Liberum enim arbitrium est in eis, sicut supra habitum est ; liberum autem arbitrium est facultas voluntatis et rationis sive rationalis voluntatis ; ergo rationalis voluntas est in eis; sed rationalis voluntas est electiva voluntas, quae scilicet procedit ex cognitione data vel acquisita; ergo voluntas huiusmodi est in angelis; dilectio autem est voluntas boni ex electione procedens; ergo dilectio electiva est in angelis.
b. Praeterea, angelus habet potestatem cognoscendi ex intellectu vel ratione bonum et malum et inter bona quod sit melius; ergo habet potestatem eligendi et praeeligendi; ex huiusmodi autem electione vel praeelectione sequitur dilectio; ergo in angelis est huiusmodi dilectio.
Sed videtur contrarium 1. per rationem quam ponit Damascenus. Assignat enim rationem, quare electio non est in Deo, quia "Deus non consiliatur" ; electio autem est cum consilio; si ergo unus angelus non consiliatur cum altero, nec etiam in se ipso: consilium enim est cum deliberatione, deliberatio autem est cum dubitatione; si ergo in angelis naturaliter non est dubitatio, in eis non est electio; ergo nec dilectio electiva.
2. Praeterea, electio huiusmodi est. ex discussione rationum ad utramque partem; sed discussio rationum ad utramque partem non est in angelis; ergo nec electio quae ex illa consequitur; ergo nec dilectio consequens electionem.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod dilectio electiva est in angelis secundum quod eligere est alterum alteri praeoptare.
[Ad obiecta]: 2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod est quaedam electio, quae est ex pertractatione rationum ad utramque partem in ipso dubitante per ratiocinationem determinante, et talis electio est hominis qui non statim praevidet vel aestimat hoc esse illo melius: et hoc modo non est in ipsis angelis electio, cum citissime videant vel aestiment hoc esse illo melius. Est autem alia electio, quae procedit ex iudicio statim habito de bono vel de meliori: et hoc modo potest esse electio in ipsis angelis.
1. Quod autem dicit Ioannes Damascenus electionem non esse in Deo, quoniam electionis est consiliari, "Deus autem non consiliatur: ignorantiae enim estconsiliari": verum est de electione quae requirit consilium, sicut loquitur Philosophus, non quod omnino tollatur electio a Deo secundum quod electio est actus perfectus rationis vel intellectus circa bonum. In angelis vero potest esse consilium; unde inferiores angeli consilium accipiunt a superioribus quid placeat Deo et quid fiendum est; superiores etiam consulunt Deum de iis quae pertinent ad eius voluntatem. Si ergo hoc est in sanctis angelis, multo magis est in aliis, ex eo quod habent secundum naturam quod ad invicem consiliantur. — Nec hoc est contrarium quod "ignorantiae est consiliari", ignorantia autem est poena; est enim ignorantia quaedam quae poena est, et talis non fuit in angelis ex natura; est autem alia ignorantia quae nescientia dicitur, et hoc modo multorum est ignorantia, hanc autem sequitur consilium.