Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2
UTRUM DILECTIONE ELECTIVA DILIGATUR DEUS AB ANGELO.
Et videtur quod sic: a. Sicut enim in homine est quod ex electione non recta potest diligere aliquid, quod non est Deus, pro Deo, et quod non est vere beatitudo, pro beatitudine, et ex opposito ex electione recta potest diligere quod vere Deus est, pro Deo, et quod vere beatitudo est, pro beatitudine, ita potuit esse in angelis ut angeli mali diligerent aliquid, quod non est vere beatitudo, pro beatitudine, et quod non est vere Deus, pro Deo, secundum illum modum secundum quem hoc, quod prae aliis diligitur, Deus illi dicitur; e contra boni angeli, quod vere est beatitudo, pro beatitudine eligentes, diligerent et quod vere Deus est, pro Deo eligentes, diligerent; sed hoc non esset, si dilectio electiva non esset in angelis primitus institutis; ergo dilectio electiva fuit in angelis primitus institutis.
Sed videtur contrarium: 1. Dilectio enim electiva est illius cuius est electio; electio autem non est finis, sed eorum quae sunt ad finem: in hoc enim distinguitur electio a voluntate, quod voluntas est communiter et finis et eorum quae sunt ad finem, electio autem est eorum quae sunt ad finem. Cum ergo Deus sit finis, non erit eius electio: nullus enim deliberat utrum velit Deum naturaliter; ergo dilectio electiva non est respectu Dei.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est loqui de Deo secundum communem intentionem, secundum quam dicitur Deus quod prae omnibus diligitur et colitur: et in hac ratione non est eius electio nec dilectio electiva. Alio vero modo dicitur Deus substantia conditiva omnium et regitiva et rationalis creaturae perfectiva gratia et gloria: et secundum hunc modum diligitur dilectione electiva ab angelis bonis. Hoc ergo modo, prout dilectio electiva non respicit rationem Dei communem, sed id quod subest rationi quod vere est illud vel non vere est illud, esse potuit dilectio electiva in eis.