Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Completo Tractatu de potentia cognitiva in angelis cum suo actu et indicio sui, consequenter est consideratio de motiva et suo actu. Et primo, de motiva interiori cum suo actu; secundo, de motiva exteriori eum suo actu. Motiva enim interior plures habet differentias: est enim. motiva per naturam et est motiva per electionem. Motiva vero per naturam aut ex parte rationis aut ex parte voluntatis: motiva secundum naturam ex parte rationis synderesis, ex parte voluntatis voluntas naturalis; motiva vero secundum electionem liberum arbitrium cum iis quae pertinent ad illud, de quibus infra dicetur.