Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 7

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 7

UTRUM NECESSARIO SIT AUDITIO EXISTENTE LOCUTIONE.

Deinde quaeritur I. utrum angelus loquens imprimat in audiente, velit, nolit, aut requiritur consensus eius qui debet audire, sicut in nobis — in nobis enim exigitur voluntas loquentis ad hoc ut manifestet, exigitur etiam voluntas recipientis ad hoc ut audiat vel convertat se ad illud — an ipse audiat, velit, nolit, et hoc ex parte loquentis convertentis audientem ad sermonis attentionem.

Respondeo: Secus est in locutione quae est per gratiam et in illa quae est per naturam, quia in locutione, quae est per gratiam, loquens habet potentiam manifestandi quod vult et etiam convertendi alium, cui loquitur, ad attentionem; sed in locutione, quae est per naturam, non habet loquens talem potestatem, immo in voluntate audientis est quod se convertat vel non: unde requiritur voluntas eius ad hoc ut habeat effectum locutio.

II. Deinde quaeritur utrum in locutione angeli requiritur propinquitas localis inter loquentem et audientem vel distantia aliqua proportionalis, sicut videmus in locutione nostra.

Ad quod dicendum quod distantia vel propinquitas localis nihil facit ibi, immo quantumcumque distent, potest loqui unus alii, nisi ubi actus spiritualis commetitur se corpori; exigitur tamen propinquitas vel distantia spiritualis quae nos latet adhuc. Dicitur autem actus eius commetiri se corpori, quando assumit corpus; unde quando loquitur animabus, ad quas mittitur, quae in corpore sunt, exigitur propinquitas aliqua; sed, cum unus angelus loquitur alii, nihil videtur facere ibi localis propinquitas.

PrevBack to TopNext