Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 1
UTRUM MISSIO SIT TANTUM A DEO
Circa primum sic obicitur: 1. Videtur quod a Deo solo sit missio, cum mitti sit spirituum, qui dicuntur "administratorii; administratorii" autem "spiritus" sive ministri dicuntur Dei, non unus angelus alterius; ergo missio est tantum a Deo.
2. Item, mittere est habentis auctoritatem; cum ergo angeli non habeant auctoritatem respectu aliorum angelorum, non est angelorum mittere.
3. Praeterea, unus angelus non dicitur angelus alterius angeli, sed angelus Dei; angelorum autem est mitti; non ergo angelus mittitur ab alio angelo, sed a Deo solo. - Quod etiam videtur per hoc quod dicitur in Psalmo: "Qui facit angelos spiritus" ; et alibi: "Benedicite Domino, ministri eius, qui facitis voluntatem eius".
Sed contrarium videtur, quod non tantum mittatur angelus a Deo, sed etiam ab alio angelo: a. Per hoc quod dicit Gregorius, in Moralibus, arguens ex verbis Zachariae prophetae. Dicitur enim ibi quod "angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur et alius "angelus egrediebatur in occursum eius et dixit ad eum: Loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem"". Ex quo accipitur quod angelus mittit. Unde dicit: "In conspectu Conditoris angelica ministeria ordinata sunt, ut pro communi felicitate beatitudinis opificem suum videntes gaudeant, cumpro dispositione dignitatis alii aliis subministrant; ad Prophetam angelus angelum mittit, et quem secum gaudere de Deo communiter conspicit, et docet et erigit, quia eum per superiorem scientiam virtute cognitionis etpraestantiorem gratiam culmine potestatis excedit". Ex iis manifeste colligitur quod angelus angelum mittit; non ergo angelus tantum mittitur a Deo.
b. Item, per simile potest argui. Sic enim disponuntur officia sub rege terreno, ut ille, qui mittitur, non tantum a rege mittatur, sed etiam ab iis qui superiora habent officia; ergo a simili est de Rege caelesti, ubi ordinatissima sunt omnia, quod unus inferior mittitur a superiori; non ergo tantum a Deo mittitur angelus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod angelus tantum a Deo mittitur auctoritate: etsi enim unus angelus mittat alium, totum refertur ad auctoritatem divinam. Quod autem unus mittat alium, dicit Gregorius: "Dum angelus dicit ad angelum "curre et loquere", dubium non est quia alius alium m mittit. Minora vero et n inferiorasunt quae mittuntur, maiora vero et superiora quae mittunt".
[Ad obiecta]: 1-2. Per hoc ergo possunt solvi quae obiecta sunt. Concedendum enim est quod angeli sunt ministri Dei et ab eo auctoritate mittuntur, ab aliis vero quadam potestate collata, proprie autem dicuntur ministri Dei. Si vero invenitur quod ministrent superioribus angelis, hoc est extenso vocabulo: totum enim ministerium ad auctoritatem divinam refertur.
3. Ad illud quod obicitur quod angeli non dicuntur angeli respectu aliorum angelorum, sed respectu Dei, et ita nec ab eis mitti: dicendum quod angeli dicuntur eo quod nuntiant hominibus divinam voluntatem; ratio autem missionis respicit potestatem, quia est potestas principalis et secundaria. Ab habente potestatem principalem dicitur missio et ab habente secundariam, in relatione tamen ad habentem potestatem principalem.