Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, Praeambulum

Dictum est iam de motu angeli secundum se et de iis quae fiunt ab angelo mediante corpore assumpto. Quia vero missio est a Deo vel ab angelo ad aliquod ministerium peragendum mediante motu, dicendum est consequenter de missione angelorum. Circa quam quaeritur: Primo, utrum missio angelorum sit a Deo tantum an etiam unus angelus mittat alium; secundo, quaeritur, ex parte missorum, utrum tam boni quam mali mittantur a Deo vel etiam boni a bono angelo, mali a malo; tertio, utrum boni de singulis ordinibus mittantur an de alio ordine mittantur angeli, de alio non; quarto, ad quid principaliter mittantur; et utrum ad diversa officia diversi, an singuli ad eadem.

PrevBack to TopNext