Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
UTRUM BONI ANGELI DE SINGULIS ORDINIBUS MITTANTUR.
Deinde potest quaeri utrum omnes angeli mittantur de quovis ordine an de quodam ordine mittantur, de quodam non.
Et videtur quod non mittantur de superioribus ordinibus: 1. Dicit enim Gregorius, recitans sententiam Dionysii 4: "Superiora agmina ab intimis nunquam recedunt, quia ea, quae praeeminent, usum exterioris ministerii non habent".
2. Praeterea, inferiores ordines dicuntur angeli et archangeli; sed angelorum et archangelorum est mitti sub hac ratione; ergo, cum nullus alius ordo rationem missionis dicat, non videtur quod superiores angeli mittantur: non enim Seraphim vel Cherubim vel Throni rationem missionis determinant.
3. Item, Dan. 7,10: "Millia millium ministrabant ei et decies milliescentena millia assistebant ei". Ergo videtur quod quidam sunt assistentes et alii sunt ministrantes.
4. Item, super illud Ezech. 1,26: "Similitudo throni", Glossa: "Cum angeli saepe ad nuntiandumquaedam hominibus exeunt, Throni missi ad ministerium nunquam leguntur".
Sed contrarium videtur a. per hoc quod dicitur Isai. 6, 6: "Volavit ad me unus de Seraphim" ; super quod dicit B. Gregorius: "In hac Prophetae sententia vult intelligi quoniamii spiritus, qui mittuntur, eorum vocabulum percipiunt quorum officium gerunt, quia ut peccata locutionis incendat, angelus, qui de altari carbonem portat, Seraphim dicitur, quod incendium interpretatur".
d. Item, diversi sunt effectus respondentes diversis officiis; cum ergo officio Cherubim et Seraphim respondeant diversi effectus, mittentur non tantum de inferiori ordine, sed et de superiori.
Respondeo per hoc quod dicit B. Gregorius: "Utrum per se hoc faciant superiores angeli an per subiecta agmina agatur, nos affirmare nolumus, quod certis testimoniis non approbatur". Ex hoc accipit Magister, in Sententiis, quod ponit duplicem opinionem; unam illorum qui dicunt quod omnes mittuntur, sive sint de superioribus sive de mediis sive de inferioribus immediate; alii vero dicunt quod superiores nuntiant inferioribus, inferiores vero nuntiant hominibus, et illi per se dicuntur mitti.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicit Gregorius quod "ii qui praeeminent usum exterioris officii non habent": respondent illi qui sustinent quod omnes mittuntur, faciendo vim in hoc quod dicitur "exterioris". Nam est quoddam officium exterius, ad quod deputati sunt angeli de inferioribus et mediis ordinibus, ut est nuntiare, punire et similia officia; est aliud officium interius, ut purgare et illuminare et huiusmodi, et ad hoc deputati sunt illi qui sunt de superiori ordine, ut purgatio Isaiae facta ministerio Seraphim. Non negatur ergo quin illi qui praeeminent habeant usum alicuius officii, sed quia non habent usum exterioris officii, quia ad tales actus exteriores non leguntur missi in Scriptura.
2. Ad aliud dicendum quod ratio missionis non appropriatur angelis et archangelis, sed ratio missionis ad nuntiandum: ut archangeli dicantur, qui maiora nuntient, angeli qui minora. Unde non oportet propter hoc quod alii non mittantur ad alia officia.