Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 4

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 4

AD QUID PRINCIPALITER MITTANTUR ANGELI.

Quarto quaeritur ad quid mittantur principaliter.

Et videtur 1. Apostolus innuere, cum dicit ad Heb. 1,14: "Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis". Ergo finis missionis videtur esse propter salutem humani generis.

Sed hoc non videtur per simile: a. Numquid rex terrenus ita ordinat familiam suam aut regnum suum ut finem nobilium ministrorum ponat in minus nobilibus? Immo, e converso, quod minus nobiles ponuntur ad serviendum magis nobilibus. Ergo, cum angeli sint nobiliores ministri, non constituitur eorum finis in hominibus. Inque ergo ponitur eorum finis? Aut ut sibi aliquid acquirant vel ut divinam peragant voluntatem. Et videtur quod principaliter ut divinam peragant voluntatem sive iussionem: in eo enim principalis finis actionis est constituendus qui est principium et finis.

[Solutio]: 1. Quod concedendum est. Unde quod dicit Apostolus quod "propter eosqui hereditatem capiunt salutis", non ponit finem ultimum, sed utilitatem ex parte hominum assignat, quae ordinata est ad ulteriorem finem.

PrevBack to TopNext