Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 5
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 5
UTRUM SINGULI ANGELI MITTANTUR AD DETERMINATA OFFICIA.
Deinde quaeritur de officiis I. utrum singuli mittantur ad determinata officia explenda an singuli indifferenter ad omnia.
Et videtur quod singuli mittantur ad determinata officia.: 1. Sic enim est in regno terreno quod distincta sunt officia et diversi ministri ad diversa officia mittuntur; hoc etiam exigit conveniens ordinatio; relinquitur ergo quod angeli diversi ad diversa mittuntur officia.
Sed videtur contrarium: a. Quia dona sunt communia, ut dicit B. Gregorius. Unde non est tantum istius ordinis, qui dicitur angelorum, annuntiare secreta, sed etiam aliorum ordinum; similiter non est tantum illius ordinis, qui dicitur Throni, quod Deus in illis sedeat et sua iudicia determinet, sed dicitur in Psalmo: "Qui sedes super Cherubim", et sic de aliis. Unde B. Gregorius: "Sic in illa superna civitate specialia quaedam sunt singulorum, ut tamensint omnium; et quod quisque habet in se in parte, hoc totum in alio possidet". Ergo singuli ad omnia officia sunt parati.
Respondeo: Videtur quod singuli prompti sint ad omnia officia; sed quia quaedam sunt per appropriationem quorumdam, ideo videtur quod illi ad illa frequentius mittantur, et si alii de alio ordine ad illud mittuntur, quoad hoc accipiunt illam rationem.
II. Huius rei gratia quaeritur quare, cum ex angelis unus ordo conficiatur, nihilominus omnes de quocumque ordine angeli dicuntur.
Respondeo: Unus ordo angeli dicuntur, quia illorum est nuntiare minora, sicut dicit Gregorius, et sic eis appropriatur. Est autem alia ratio communis mitti ad officium explendum vel secretum nuntiandum, secundum quod dicitur in Psalmo: "Qui facit angelos suos spiritus", id est "spiritus suos facit angelos". Sic est ordinanda sententia.