Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 1

DE IPSA PRAESIDENTIA.

Primo ergo quaeritur utrum angeli ex natura primitus instituta habeant quod alii aliis praesint; secundo, utrum angeli boni ex gratia aliis praesint; tertio, utrum angeli mali aliis angelis malis praesint vel usurpatione potentiae vel ordinatione divinae iustitiae.

ARTICULUS I

Utrum angeli ex natura primitus instituta aliis praesint.

Ad primum sic: a. Sicut natura primitus instituta omnes homines fecit pares, sed per corruptionem peccati consequenter servitus est introducta et ita necessaria fuit praelatio, ita videtur fuisse in angelis; ergo sic erat in angelis quod nullus angelus alteri praefuit.

b. Praeterea, si praeesse esset de prima ordinatione angelicae naturae, cum natura angelica esset in sua maxima completione, esset ista praelatio; sed completio naturae omnimoda erit in gloria: tunc autem cessabit omnis praelatio; non ergo de prima ordinatione naturae fuit praelatio in angelis.

Contrarium videtur 1. per hoc quod dicit Gregorius: "Dum Lucifercunctis angelorum agminibus praelatus fuit, eorum comparatione clarior fuit". Et iterum alibi: "Praelatum ceteris legionibus tanta species illum pulcriorem reddidit, quanta illum supposita multitudo decoravit". Et alibi: "Consideret igitur homo quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si superbiendo Deus illi parcere noluit quem creando in gloria tantae virtutis elevavit. .Consideret quid in terra elatus mereatur, si et praelatusangelis angelus in caelo prosternitur". Ex quibus colligitur quod praelatio erat in angelis a principio, cum ipse Lucifer aliis angelis praelatus diceretur.

Responsio videtur ad hoc quod praelatio dicitur dupliciter: vel praeeminentia in donis gratuitis vel naturalibus, et secundum hoc fuit praelatio a principio in angelis; unde Gregorius: "Tantum primum angelum reliquis angelis eminentiorem fecit". Dicitur iterum praelatio praeeminentia ad imperandum iure, et secundum hunc modum non credo quod praelatio esset a principio in angelis, sed omnes suberant Deo tantum quantum ad imperium.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest responderi ad obiecta. Nam praelatio, de qua loquitur Gregorius, est de praeeminentia in donis; aliam vero affectavit indebite, et ideo iuste cecidit.

ARTICULUS II

Utrum angeli boni ex gratia aliis praesint.

Deinde quaeritur utrum angelus praesit angelo per gratiam, et loquimur de bonis.

Et videtur quod non: 1. Quia in statu gloriae nulla erit praelatio angeli ad angelum vel hominis ad angelum, I Cor. 15,24: "Cum evacuaverit omnem potestatem" ; ergo, cum angeli boni sint in statu gloriae, angelus non praeest ad dominandum vel imperandum angelis.

Sed contrarium videtur a. per hoc quod dicit Gregorius: "Hominibus angeli, angelis archangeli, Deus autem omnibus praeest". Ergo si angeli praesunt in hac via hominibus et Deus omnibus, relinquitur quod et angelis archangeli.

b. Item, eius est imperare cuius est mittere; sed, sicut dicit Gregorius, "angelus angelum mittit" ; ergo angelus angelo imperat; ergo praeest ei ad imperandum.

c. Item, unus ordo est etiam Dominatio; sed dominari est subiectos quosque possidere. Unde Gregorius: "Dominari est subiectos quosquepossidere; eaergo angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subiecta sunt, Dominationes vocantur". Ergo in angelis est praeesse ad dominandum vel imperandum.

[Solutio]: Ad quod videtur respondendum, sine praeiudicio melioris sententiae, quod angeli, dum adhuc mittuntur propter salutem hominum, praesunt alii aliis ad imperandum, quod tamen imperium derivatur a summo imperio, penes quod residet auctoritas.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium, dicendum quod non est hoc contrarium quod angeli iam sunt in statu gloriae. Quod enim dicitur: "Evacuabit omnem potestatem", intelligendum est post diem iudicii, quando cessabit omnis praelatio et dominabitur solus Deus et imperabit: tunc enim officium ministrantium, quod nunc habent, non erit necessarium. Quoad hoc etiam quod fruuntur, non est necessaria in eis praelatio, sed ex parte illa qua ad nos mittuntur.

ARTICULUS III

Utrum mali angeli aliis malis angelis praesint.

Deinde quaeritur de malis angelis utrum sibi invicem praesint.

Et videtur quod non: 1. Si enim hoc non habuerunt ex natura, nec hoc meruerunt ex culpa: ex culpa enim venit servitus, sed non dominatio aut praesidentia; ergo in angelis malis non est praesidentia ad imperandum.

2. Praeterea, non est hoc de exigentia divinae iustitiae. Nam si hoc esset, unus alii subiceretur ad torquendum secundum quod plus vel minus deliquit: secundum hoc, cum maxime angelus, qui dictus fuit Lucifer, maxime peccaverit et adhuc peccet, ille omnibus subiceretur; sed hoc non est verum, immo dicitur aliorum princeps; ergo non est praelatio in eis de exigentia divinae iustitiae.

Sed contrarium videtur a. per hoc quod dicit Adamantius, Ios. 11, 19: "Omnes bellando cepit", Glossa: "Non est putandumquod unus fornicationis spiritus seducat eum qui in Britanniafornicatur, et illum qui in India vel in aliis locis, neque unum esse spiritum irae qui in diversis locisdiversos homines agitet; sed puto magis spiritum fornicationis esse unum, et innumeros quiin hoc ei officio pareant et per singulos homines diversos spiritus sub ipso principe militantes, qui ad huiusmodi eos peccata sollicitent. Similiter iracundiae principem unum esse arbitror et innumeros sub ipso, et idem de ceteris peccatis. Ideo non unus principatus dicitur ab Apostolo, sed plures, contra quos nobis pugna est".

b. Item, I Cor. 15,24: "Cum evacuaverit", Glossa: "Dum durat mundus, daemones daemonibus praesunt". Ergo unus malus angelus praeest alii.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod daemones praesunt daemonibus ante diem iudicii.

Ad obiectum 1-2. in Contrarium dicendum quod, licet ex natura non esset ista: praelatio, tamen quaedam inclinatio sive dispositio ad illamm est ex natura, eo quod ille qui praeest eminentior est aliis in naturalibus. Nec est haec praeeminentia eis ex meritis, sicut dictum est, sed praesunt. alii aliis tamquam in ministerio tentandi vel puniendi, sicut inter carcerarios vel tortores unus alii praeest ut expleatur iustitia. Est tamen quaedam voluntaria subiectio prout minores concordant cum voluntate maiorum in maleficiis, sicut est in latronibus, qui voluntarie subiciantur uni tamquam inter eos principanti. Sic est in daemonibus et multo amplius: quia enim consenserunt ei voluntarie in maleficio, ex iustitia Dei in poenam ordinatum est ut subsint ei tamquam participes in poena et coadiutores ad puniendum.

PrevBack to TopNext