Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

DE ACTU ANGELORUM PRAESIDENTIUM QUI EST REVELARE.

Habito de praesidentia. angeli super angelum, sequitur de actu qui pertinet ad praesidentes; actus autem ille est revelare quod apud se est. Potest ergo quaeri: Utrum necessaria sit ista revelatio quae fit mediantibus angelis; deinde, si revelatio sit a natura angelica; tertio, quomodo fiat revelatio.

ARTICULUS I

Utrum necessaria sit ista reuelatio.

Quod non sit necessaria revelatio mediantibus angelis, videtur: 1. Eo quod unusquisque angelus tenet imaginem sive similitudinem Dei et non alterius angeli; cum ergo revelatio fiat a summa sapientia ipsi angelo; in quantum tenet imaginem eius, quod autem factum est ad; imaginem Dei nulla interposita creatura formatur, erit revelatio immediate a Deo, et ita non est necessarium quod mediantibus superioribus angelis fiat reuelatio inferioribus angelis.

Contra: a. in Commento super Hierarchiam: "Superiores revelant interioribus secundum ea quae noverunt a Deo".

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod superiores revelant inferioribus.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium, dicendum quod, licet dicatur, in libro De anima et spiritu, quod ita facta est anima ad imaginem Dei ut nulla interposita creatura formetur, et eodem modo posset dici de angelo vel multo magis, nihilominus tamen angelus, potest formari quoad revelationem mediante alio angelo. Sed est quaedam formatio per gratiam gratum facientem, et ilia non requiri mediationem creaturae: unde in illa non est angelus superior mediator respectu inferioris. Est alia formatio quantum ad cognitionem, et haec dicitur dupliciter: vel ratione formae ultimae vel ratione dispositionis ad formam ultimam. Sicut ergo dicitur Matth. 23,8: "Unus esl Magistervester", nihilominus sunt et plures, et sicut dicit Augustinus, in libro De Magistro, illi plures magistri non sunt nisi disponentes, summus autem Magister dat perfectionem, I Cor. 3,6: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit", ita in angelis videtur. quod superiores disponunt, summa vero sapientia ultimam perfectionem cognitionis dat: unde revelare dicuntur ministerio, non auctoritate.

ARTICULUS II

Utrum illa revelatio sit a natura angelica.

Secundo quaeritur si revelatio sit a natura angelica.

Et videtur quod non sit a natura: 1. Revelatio enim nihil aliud videtur esse quam illuminatio; sed illuminatio non est in angelis nisi per gratiam; ergo nec revelatio.

Contra: a. Loqui est in angelis, etiam si non adesset gratia: loquuntur enim boni bonis et mali malis, sicut dicit B. Gregorius ; sed loqui ponit revelare cum quodam addito: revelare enim est dare cognitionem, loqui vero dare cognitionem mediante signo; ergo revelare est in angelis, etsi non adsit gratia.

b. Item, Ioannes Damascenus: "Qui eminent, interioribus tradunt cognitionem secundum eminentiam ordinis et naturae" ; sed tradere cognitionem non est aliud quam revelare; ergo revelatio fit ipsis interioribus angelis a superioribus secundum conditionem naturae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod revelatio potest esse de iis quae superiores angeli accipiunt in ipso Verbo, in quo vident ea quae sibi revelat Verbum: et secundum hunc modum revelatio est a gratia et bene dicitur idem quod illuminatio. Alio vero modo dicitur revelatio eorum quae sibi nota sunt secundum se et sunt incognita alii: et secundum hunc modum revelant superiores angeli inferioribus ea de quibus plus noverunt quam inferiores, eo quod maius est posse eorum quam inferiorum.

ARTICULUS III

Quomodo fiat haec revelatio.

Tertio quaeritur quomodo fiat revelatio, utrum scilicet per medium vel sine medio.

Et videtur quod non sine medio: 1. Hoc enim videtur esse solius Dei. Dicit enim Bernardus quod "solus Deus per se ipsum coniungitur spiritualibus creaturis". Si ergo angelus revelat angelo, hoc erit per medium; medium autem, vel est corporale vel spirituale; corporale non potest esse, cum extrema sint spiritualia; si vero est Spirituale, aut est substantia ante accidens; substantia autem non est: non enim est nisi triplex substantia spiritualis, divina, angelica et humana; sed nulla istarum est hic medium: non enim inter angelum et angelum est Deus medium secundum naturam, nec inter angelum et angelum anima, nec inter angelum et angelum alius angelus; medium ergo illud est accidens; sed nullum accidens est quod non sit in aliquo subiecto; ergo illud accidens vel erit in uno angelo vel in alio: in tertia enim substantia esse non potest; sed si est in altero angelo, non computatur ut medium, sed extremum; ergo revelatio huiusmodi non fit per medium.

[Solutio] Ad quod dicendum quod huiusmodi revelatio fit per medium et per medium spirituale, non tamen est medium sicut est inter visibile et ipsum visum, nec semper est medium signum sive nutus intelligibilis, sed ipsa communicatio speciei intelligibilis, quae aut in revelante et eo cui revelatur.

PrevBack to TopNext