Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 3

UTRUM ANGELI DICANTUR INCENTORES COGITATIONUM TANTUM AN ETIAM AFFECTIONUM.

Tertio quaeritur utrum dicantur incentores cogitationum tantum an etiam affectionum.

Et videtur quod possint incendere affectionum. sive voluntatem: 1. Cum enim maius sit posse angeli quam praedicatoris, praedicator autem potest accendere voluntatem ad bonum per praedicationem, unde Hebr. 1,14, super illud: "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis", Glossa: "Ministros suos flammam ignis facit, quia ministri Ecclesiae ignis sunt, dum spiritu fervent et vitia nostra urunt: foenum enim tuum incendunt". Ergo angeli possunt incendere voluntatem.

2. Item, quemadmodum se habet illuminare ad intellectum, ita accendere ad affectum; sed sic est in inferioribus quod causa illuminationis est causa accensionis; ergo sic erit in superioribus ; cum ergo angeli boni illuminent intellectum, per consequens accendent affectum.

Contra: a. Si accensibile adiungatur accensivo, necessario fit accensio; sed non necessario inducitur voluntas bona per operationem angeli; ergo angelus bonus non accendit voluntatem bonam.

b. Item, Bernardus, in libro De libero arbitrio: "Voluntas est potentissimum in anima, et in hoc gerit immediate similitudinem divinae voluntatis". Nihil ergo potest super voluntatem rationalem nisi ipse Deus; non ergo angeli sunt incentores bonarum voluntatum: quod enim incendit, posse habet super illud quod incenditur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod incendere dicitur dupliciter: uno modo ipsam speciem ignis praebere, et sic spiritualiter Deus est incentor bonae voluntatis: praebet enim speciem ignis spiritualis, scilicet caritatis, ipsi voluntati; ipse enim est qui dicit: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Incendere vero alio modo dicitur materiam accensibilem disponere, et sic nihil prohibet angelum mediante cogitatione disponere voluntatem, primo modo non.

[Ad obiecta]: 2. Ad obiectum autem in contrarium, dicendum est quod aliud est de accensione et illuminatione materiali, et aliud de illuminatione et accensione spirituali. Illa enim fit secundum cursum naturae, in qua accensio sequitur illuminationem necessario; hic autem nulla necessitas est: in ipsa enim anima est consentire vel non consentire. Nec hoc modo dicitur angelus incendere sicut ignis incendit lignum quod est praeparatum incensioni: unde ex operatione angeli non est necessaria accensio animae rationalis.

1. Ex hoc patet responsio ad alia, quia praedicatores non accendunt nisi praeparando.

PrevBack to TopNext