Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 4

QUOMODO ANGELI DICANTUR INCENDERE COGITATIONES BONAS.

Quarto quaeritur quomodo dicantur incendere cogitationes bonas, utrum secundum operationem interiorem factam in ipsis phantasmatibus aut secundum operationem tactam in ipsis speciebus abstractis.

Et videtur 1. quod non secundum operationem factam in ipsis phantasmatibus: talis enim operatio fit in dormientibus, in quibus non est huiusmodi incensio.

2. Nec secundum operationem tactam in ipsis speciebus: non enim possunt angeli coniungere vel disiungere species existentes apud intellectum humanum. — Praeterea, super illud: "Manus tuae fecerunt me", Glossa: "Dicitur angelus intellectum dare hominiut dicitur quis dare lumen domui, cui fenestram facit, cum eam non sua lucepenetret vel illustret". Ergo illud incendere cogitationem non videtur aliud esse nisi removere impedimentum. Sed quomodo removet impedimentum? — Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Malignus spiritus, cum a Deo permittitur, obstruit quibusdam nebulis meatus intelligentiae, per quam pandere lumen rationis radius aeternae lucis solet".

[Solutio]: Ad hoc potest dici quod, ut dictum est, incensio bonarum cogitationum est excitatio sive habilitatio intellectus ad illas. Et hoc potest esse pluribus modis, scilicet operando aliqua in phantasmatibus sive circa phantasmata et informando quodam modo spiritum et cognitivam expediendo per remotionem impedimentorum: operatur enim aliqua in phantasmatibus sive circa phantasmata. — Quod patere potest sic: Sensibilia, gignendo similitudines suas de se et immittentes eas per sensus, imprimunt eas in organo sensus communis sive in phantasmate; ex qua impressione efficitur quod anima intelligat illud cuius impressio relinquitur in phantasmate sive in organo sensus communis, eo quod virtutes interiores cognitivae deserviunt intellectivae ut a quibus accipit intellectiva per maiorem abstractionem. Consimili modo angelus potest imprimere consimiles species illis quas facerent sensibilia, si essent praesentia, per ipsos sensus, et hoc possunt in dormientibus et vigilantibus. Et sic secundum hanc viam facere potest ut repraesentetur intellectui unde habilitetur et excitetur intellectus ad bonas cogitationes, sicut supra dictum est1; eo quod angelus bonus habet posse super sensitivam interiorem et exteriorem, habet ex hac parte posse habilitare et excitare intellectivam, et hoc ad cogitandum bona.

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur quod operatio facta in phantasmate est [sicut] operatio facta in dormientibus: dicendum quod et sic et aliter. Quod autem aliter, dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu ; postquam enim locutus est de revelationibus quae fiunt ab angelis in somnis dormientibus, subdit: "Vigilantibus etiam occultoquodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas divinarent, novimus, sicut Caiphas pontifex prophetavit, cum eius intentio voluntatem prophetandi non haberet". Adhuc intelligendum est quod angelus habilitat ad bonam cogitationem, informando ipsum spiritum sive ipsam intellectivam aliter quam per viam phantasiae, scilicet per immediatam irradiationem sive communicationem suarum visionum. Ut enim dicit Augustinus, Super Genesim, XII: "Sancti angeli visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro infundunt, et Visa sua quadampraepotenti unitione nostra esse faciunt". Quod aliquo modo tali exemplo patere potest: spirituales creaturae, sicut angeli et animae, specula Sunt spiritualia, sicut dicit Dionysius, in libro De divitiis nominibus ; unde sicut speculo materiali obiecto alii speculo materiali species resultantes in uno gignunt se in alio, ita potest esse, licet similitudine distante, quod speculum spirituale, scilicet angelus, obicit se animae, quo existente, visa sive species existentes in ipso angelo relinquuntur in anima sive accipiuntur ab illa, quae quidem visa habilitant et excitant intellectivam ad bonam cogitationem.

2. As id igitur quod obicitur quod angeli non possunt coniungere vel disiungere species existentes apud humanum intellectum dicendum quod coniungere possunt aliquo modo, species sive visa offerendo, ut dictum est. Adhuc intelligendum est quod, sicut dicitur Sap. 9,15: "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem". Ex corruptione igitur ista est facilitas in anima sive pronitas ad minus ordinatas cogitationes, secundum quod dicitur Gen. 8, 21 "Proni sunt sensus hominis ab adolescentia suain malum". Praeterea, ut dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Malignus spiritusobstruit meatus intelligentiae, per quos pandere lumen rationis radius aeternae lucis solet". Ratione corruptionis contractae in anima et obtenebrationis ex obstructione meatus intelligentiae impeditur anima ne erigat se ad bonas cogitationes. Contra haec duo impedimenta dupliciter expedit angelus bonus animam, scilicet illuminando ad intuitionem spiritualium, ex quibus intuitis excitatur ad bonas cogitationes, ut iam dictum est, et arcendo contrarias potestates ab illatione impedimentorum huiusmodi.

PrevBack to TopNext