Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 2

UTRUM A NATURA VEL A GRATIA HABEAT ANGELUS CUSTODIRE HOMINEM.

Quaeritur postea, supposito quod angelus habeat potestatem custodiendi homines, utrum hoc habeat a natura vel a gratia.

1. Si dicatur quod a natura - contra: si circumscribantur omnia gratuita ab angelo, tunc sicut anima est vertibilis in bonum et malum, ita angelus, in malum scilicet per se, in bonum cum adiutorio gratiae; ergo quoad hoc debilis est sicut et anima; sed nemo sapiens alicui parvulo debili daret custodem alium debilem, immo fortem daret debili; ergo, cum Deus sit summe sapiens, angelum ita debilem et ita vertibilem non dabit pro custode, cum ipse, prout sic vertibilis est, videatur indigere custode.

2. Item, angelus ita vertibilis est in malum, circumscripta gratia, quod si cadit in malum, non resurgit, homo vero ita est vertibilis quod resurgit; ergo quoad hoc magis videtur angelus impotens vel deficiens; ergo quoad hoc minus videtur quod angelus debeat dari custos homini quam homo angelo.

3. Item, si hoc esset ex natura, cum in daemonibus remanserint naturalia, secundum hoc deberent dici custodes, quia quod a natura inest, omni inest in quantum tale.

4. Item, Num. 18,26, super illud: "Quidquid offerunt primitivorum" etc., in Magna Glossa Origenis, quae sic incipit: "Offerunt angeli", ubi multum loquitur de potestate angelorum super homines, in fine dicit sic: "Pro merito alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subiectus". Et ponit exemplum de bonis servis, quibus pro diversitate meritorum datur potestas, alii super decem civitates, alii super quinque. Ex hoc quod dicit "pro, merito" videtur quod ex gratia sit huiusmodi praelatio, non ex natura. Item, hoc videtur ex exemplo quod ponit, quia potestas collata servis fidelibus non est naturae, sed gratiae vel gloriae; ergo similiter potestas angeli super animam in custodiendo non est ex natura, sed ex gratia.

5. Item, si haec potestas debetur angelo ex natura, quaeritur ex qua natura. Si dicatur quod anima est substantia unita vel unibilis corpori, angelus substantia separata, unde magis potens et superior est, cuius etiam signum est quod animae separatae non datur angelus in custodiam — contra: si unio vel unitas esset causa essentialis quare indigeret custodia, secundum hoc indiguisset Christus custodia, cum anima eius corpori uniretur; et hoc falsum est, ut post videbitur.

Solutio; Dicimus quod potestas custodiendi est in angelis, non ex unico principio, sed ex duplici, scilicet ex natura et gratia, differenter tamen: quia ex natura tamquam a primo principio, ex gratia vero tamquam a proximo principio et completivo. Dona enim naturalia, quae habet angelus in excellentia respectu animae — sunt ista quatuor attributa, de quibus II Sententiarum, dist. 3, scilicet simplicitas essentiae, discretio personalis, perspicacitas intelligentiae, libertas arbitrii — sunt quasi dispositio naturalis in angelo ad custodiendam animam. Sed non sufficit haec excellentia naturae, sed super hanc additur gratia quasi complementum, non autem quaecumque gratia, sed gratia confirmationis. Omnes enim boni angeli simul confirmati sunt in gratia, sicut mali in peccato: unde quoad hoc quod sunt sic confirmati, sunt quasi stantes; animae autem non sic confirmantur simul, sed successive: unde omnes usque ad suam confirmationem sunt vel lapsae vel labiles. Ex hoc ergo quod quaelibet anima puri hominis, dum est in statu viae, vel lapsa est vel est labilis, angeli autem boni propter suam confirmationem nec lapsi nec labiles, accipitur ratio huiusmodi potestatis custodiendi, quae est in angelis respectu animarum, quia quoad hoc fortes sunt, animae autem rationales debiles.

PrevBack to TopNext