Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 1
UTRUM ANGELUS HABEAT POTESTATEM CUSTODIENDI HOMINEM-SECUNDUM ANIMAM
Quod autem custodiat, probatur a. per auctoritates Sacrae Scripturae. Matth. 18,10: "Angeli eorum semper vident faciem Patris" ; et planius habetur in Glossa, quae dicit: "Magna est dignitas animarum, ut unaquaeque ab ortu suae nativitatis in sui custodiam habeat angelum sibideputatum" ; unde, Isai. 62,6: "Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes" ; Item, Eccli. 17, 14: "In unaquaque gente praeposuit rectores", id est angelos.
b. Item, quamdiu puer parvulus est et facilis ad casum secundum corpus, indiget manuductore, quousque scilicet veniat ad aetatem perfectam, in qua fortis est et sufficiens sibi; ergo similiter videtur quod secundum animam homo, quamdiu debilis est et facilis ad casum spiritualem, indiget custode sive manuductore spirituali, quousque veniat ad aetatem pertectam. Et huic concordat Apostolus, Gal. 3,24: "Lex paedagogus noster fuit in Christo". Haec autem perfecta aetas non habetur, quamdiu homo est in via; ergo quamdiu est in via sive in statu viae, semper eget custode; huiusmodi autem custos non videtur nisi angelus; ergo etc.
c. Item, I Cor. 15, 24: "Cum evacuaverit omnem principatum", Glossa: "Tunc, id est in futuro, omnis praelatio cessabit, quaangeli angelis et animabus praesunt". Si ergo haec cessatio tunc est, manifestum est quod modo est huiusmodi praelatio; angeli ergo praesunt animabus, et non apparet in quo nisi in custodia; ergo etc.
Contra: Videtur quod non congruat homini habere angelum custodem. 1. Augustinus, in libro 83 Quaestionum, 23 quaest.: "Mentem factam[ad] imaginem Dei dicunt, quae, nulla interposita substantia, a prima veritate formatur". Ergo nec interposito angelo; sed custos, in quantum huiusmodi, praeponitur custodito; ergo angelus non est custos animae, saltem quantum ad mentem.
2. Item, Iob 7, 20: "Quid faciam tibi, o custos hominum?" ita dicit Iob ad Deum; Deus ergo est custos hominum; ideo Psalm.: "Nisi Dominus custodierit civitatem" etc.; cum igitur Deus sit sufficientissimus, non videtur quod ponatur alius custos.
3. Item, sicut homo gerit imaginem Dei ratione bonitatis et sapientiae, ita ratione potentiae. Unde Gen. 1,26, postquam dictum est: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram", statim subiungitur de potentia: "Et praesit piscibus". Sed inter imaginem et id cuius est imago, nihil interponitur; ergo inter hominem, in quantum gerit imaginem Dei in potentia cognoscendi, et Deum nihil est medium, immo immediate est sub Dei potestate; sed custos habet potestatem super custoditum; ergo angelus non est custos hominis sive non habet potestatem custodiendi.
4. Si dicatur quod angelus praeest homini ut custos ex parte cognitiva, quia instruite eum et docet in multis, sed non praeest ex parte motivae, quia non dat ei suam perfectionem quae est gratia, sed Deus immediate, et sic intelligitur supra positae auctoritas Augustini, in libro 83 Quaestionum - sed contra hoc est quod sequitur in auctoritate: "ab ipsa veritate formatur", ut fiat vis in verbo: veritas enim, in quantum huiusmodi, respicit cognitivam et non motivam; ergo ista auctoritas intelligitur de immediatione Dei ad mentem quoad cognitivam.
5. Praeterea, sicut homo est imago Dei quoad potentiam motivam, ita et secundum cognitivam; ergo secundum utramque nihil est medium inter mentem et Deum; ergo nec angelus.
6. Item, hoc dicit Augustinus, in libro De quantitate animae, ubi loquitur de anima, dicit quod "nihil inter omnia est propinquius".
7. Item, dicit Augustinus, Super Genesim, quod sicut "agricolae non dicuntur creatores frugum, quamvis multas praeparationes faciant ad producendas fruges, ita nec angeli dicuntur creatores", quia scilicet nulli rei dant formam ultimam, quamvis saepe ad formam ultimam sua operatione praeparent et disponant. Sicut ergo angelus non dat motivae potentiae suam perfectionem vel formam completivam vel gratiam sive amorem summae bonitatis, ita nec potentiae cognitivae dat suam perfectionem vel completionem, id est summae virtutis cognitionem, sed utrique potentiae datur perfectio a Deo immediate; ergo quoad hoc aequaliter se habent immediate ad Deum ambae potentiae.
8. Praeterea, sicut angelus operatione sua praeparat et disponit cognitivam ad suam completionem instruendo et docendo, ita videtur disponere motivam consulendo de fugiendis et agendis et excitando sive inflammando ad amorem summae bonitatis; ergo quoad hoc sunt aequales huiusmodi potentiae; ergo qua ratione dicetur habere potentiam super cognitivam, eadem ratione et super motivam.
9. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Perfecta ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intelligendum Deum ut ipso fruatur, ceteris rationabilibus ad societatem, utitur animantibus irrationabilibus ademinentiam, utitur corporalibus vivificandis ad beneficentiam, utitur quibusdam assumendis vel respuendis ad beatitudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad iustitiam; utitur etiam iis, a quibus abstinet, ad patientiam". Ex iis patet quod anima utitur angelis.
10. Idem autem Augustinus, in libro De Trinitate, definit uti sic: "Uti est assumere aliquid in voluntatis facultatem" propter id quo fruendum est. Ex hoc quod dicit "assumere in facultatem voluntatis" videtur quod illud, quod utitur, superius sit eo quo utitur in quantum huiusmodi. Arguitur ergo sic: Omne, quod utitur alio, superius est eo in quantum huiusmodi; sed anima utitur angelis ; ergo superior est eis in quantum huiusmodi; ergo angelus non habet potestatem super animam.
11. Item, "utitur ceteris rationabilibus ad societatem" ; ubi autem est societas, ibi est paritas, et non praeeminentia; ergo inter animam et angelum non est praeeminentia, et inde ut prius.
Solutio: Dicimus cum primo positis auctoritatibus et rationibus quod angeli habent potestatem custodiendi animas et eas custodiunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicit de immediatione, quae habetur in auctoritate Augustini, solet dici quod mens communiter accepta duplicem habet vim: superiorem, quae dicitur intelligentia, qua cognoscit Creatorem, et de hac intelligitur auctoritas Augustini, et inferiorem, scilicet intellectum, qua cognoscit creaturas, et de hac non intelligitur, et quoad istam verum est quod habet angelum custodem. — Sed aliter videtur dicendum quod secundum utramque vim habet custodiam angeli secundum aliquam rationem custodiae; verum est tamen quod secundum quod plus descendunt potentiae, secundum hoc plus est ibi de ratione custodiae.
4. Ad auctoritatem ergo Augustini respondeo faciendo vim in hoc quod dicitur "formatur": dicimus quod quaelibet vis animae, et motiva et cognitiva et superior et inferior, immediate "a prima veritate formatur", scilicet forma ultima, id est perficitur ultima completione. Nihilominus tamen angeli habent potentiam praeparandi et disponendi aliquo modo quamlibet animae potentiam ad suam ultimam completionem, et quoad hanc potentiam vel potestatem habent ipsi custodire. Illud plane habetur in t super illud: "Manus tuae fecerant me et plasmaverunt me", ubi dicitur: "Solus Deus dat intellectum, etsi aliquando mediante angelo, ut Danieli, cui dixit angelus: "Ego veni tibi intellectum dare; Deus"tamen, qui "lux est", per se ipsum illuminat pias mentes, etsi aliquando utitur ministerio angelorum: ita enim dicitur "intellectum dare"hominiut quisque dicitur dare lumen domui, cuifenestram facit, cum eamsua luce non illustret".
3. Ad aliud quod obicitur de imagine quae est in homine ratione potentiae, dicendum quod, cum dicitur: "Praesit piscibus" etc., non loquitur ibi nisi de potestate hominis super corporales creaturas, ut patet ex textu. Unde ista potentia, quae est in homine secundum quod est ad imaginem Dei, non dicitur qua possit super angelum, sed super irrationales creaturas; unde non obstat quin angelus habeat aliquam potestatem super eum. Si autem ista potentia esset talis quod per eam posset se homo custodire et regere, non habens indigentiam ut custodiatur, valeret ratio ista; sed non sic est, quia homo semper indiget, dum est in via. — Ad hoc quod obicitur quod inter imaginem et id cuius est imago, nihil est medium: solvendum est per praedicta, dicendo quod nihil est medium quoad perfectionem ultimam, est tamen aliquod medium praeparans et disponens eamdem imaginem adhuc informem ad suam ultimam perfectionem.
2. Dicimus etiam quod animam custodit et Deus et angelus, sed differenter: Deus quidem auctoritate, angelus ministerio, secundum illud Hebr. 1,14: "Omnes sunt administratorii spiritus" etc. Et, licet Deus sit sufficiens ad custodiendum sine ministerio, angelus tamen custodit propter servandum ordinem rerum, cuiusmodi ordo est Dei ad angelum et angeli ad hominem, sicut patebit in sequenti Problemate. Simili enim modo posset obici quoniam Deus omnia faceret per se et nihil mediante natura vel angelo, cum ad omnia sufficiat Deus; sed non oportet hoc, quia, licet sit sufficiens, non tamen tollit ordinem rerum.
9—11. Ad aliud quod obicitur de eo quod est uti, respondetur quod uti aliquo dupliciter est: aut tamquam instrumento, quemadmodum artifex utitur securi, et sic verum est quod utens superius est eo quo utitur; aut tamquam patrono vel adiutorio, sicut quis utitur advocato, et sic non oportet quod utens sit superius, immo potest esse inferius, et sic utitur anima angelo; unde non ex hoc sequitur quod sit superior eo. — Aliter dicendum accipiendo intellectum auctoritatis Augustini, quia revera, secundum quod ipse dicit, anima ad intelligendum Deum, id est ad deveniendum in Dei cognitionem, utitur omni creatura, quia sicut prima et summa bonitas habet aliquam sui similitudinem in creatura quae ad ipsam ducit, ita summa veritas habet aliquam sui similitudinem quae ad se ducit: unde quoad hoc omnis creatura habet rationem intelligibilis; sed praeter hoc rationalis creatura non solum habet rationem intelligibilis, sed insuper habet rationem intellectivi, scilicet anima et angelus. Dicimus ergo quod anima, in quantum habet rationem intellectivi, utitur ceteris omnibus, in quantum intelligibilia sunt, ad deveniendum in cognitionem Creatoris: unde utitur etiam angelo. Nec ideo sequitur quod sit superior, quia "se ipsa utitur" hoc modo, secundum quod dicit eadem auctoritas, nec ideo superior est se ipsa; vel si sequatur quod nobilior sit quoad hoc, quia videlicet intellectivum ut huiusmodi nobilius est intelligibili ut huiusmodi, non tamen sequitur quod simpliciter nobilior sit, quia non solum habet angelus naturam intelligibilis, sed etiam intellectivi, sicut et anima; unde anima utitur eo intelligendo eum et ipse utitur ea intelligendo eam: unde quoad hoc est paritas. Et hoc est quod dicit auctoritas praedicta: "Utitur ceteris rationabilibus ad societatem", quia invicem se intelligunt et utrumque utroque utitur hac via. Nec tamen per hoc excluditur potestas custodiae in angelo, quia secundum aliam viam est ibi praeeminentia, ut iam patebit.