Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 6

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 6

DE IMPETRATIONE MIRACULORUM.

ARTICULUS I.

Secundum motum cuius virtutis dicantur impetrari miracula.

Deinde quaeritur cuius virtutis sit impetrare miracula.

Et videtur 1. quod secundum motum spei: Sicut enim dictum est supra in definitione miraculi, "miraculum est aliquid arduum et insolitum, supra facultatem existens admirantis" ; sed spes est in arduum; ergo secundum motum spei elicitur opus miraculosum. — Praeterea, spei est erigi ad ea quae sunt magnitudinis divinae; sed miracula proprie respiciunt magnitudinem divinam; ergo motus spei videtur maxime praeparatorius ad opus miraculosum eliciendum. - Item, hoc idem videtur per illud Rom. 4, 18: "Qui contra spem in spem credidit" etc., Glossa: "Contra spem priorem secundum naturam in spem gratiae ex Dei potentia".

2. Quod autem caritatis, videtur per hoc quod ob mutuam caritatem Dei et hominum factus est Filius Dei homo; hoc autem miraculum super omnia miracula: caritas enim, sicut dicit Augustinus, traxit Christum de caelo ad terras; restat ergo quod motus caritatis est principalis ut consequatur opus miraculosum.

Quod autem sit motus fidei, videtur a. per illud Matth. 9,22: Confide, filia; et Marc. 9, 22: "Si potes credere, omnia possibilià sunt credenti" ; et Matth. 17,18: "Quare non potuimus eicere eum? Dicit eis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen dico vobis, si habueritis idem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transfer te, et transferet se".

b. Item, hoc probatur per B. Virginem, Luc. 1,45: "Beata, quae credidisti" ; Glossa: "Apparet Mariam non dubitasse, sed credidisse, et ideo fructum consecutam esse".

c. Item, per Saram, ad Hebr. 11,11: "Fide Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit" ; Glossa: "Prius quidem risit, sed ex gaudio, nondumtamen plena fide, sed post verbum angeli in fide solidata fuit".

d. Item, per oppositum idem probatur, scilicet per dubitationem Zachariae, super illud Luc. 1, 18: "Quomodo fiet istud" ? Glossa: "Cur non fiunt mutae Sara et Maria sicut Zacharias? Sed Sara et Maria non dubitant faciendum quod promittitur, sed modum requirunt; Zacharias, qui negat se scire, negat se credere, ideo accepit signum tacendi, quia signa non fidelibus, sed infidelibus 6 fiunt; unde Matth.17, 16: "Generatio incredula"" etc.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod motus fidei principaliter est praeparatorius ad esse miraculorum, tamquam dispositio inclinans Deum ad huiusmodi opus, non quod Deus indigeat dispositione, sed nos respectu ipsius. Ratio autem videtur esse, quia per fidem homo, gratia cooperante, de se ipso facit quasi miracula, dum intelligentia super se et super omnes rationes per fidem elevatur.

[Ad obiecta]: 1-2. Quod autem obicitur de motu spei vel caritatis, dicendum est quod illi possunt esse cooperantes ut magis fiat vel efficacius.

ARTICULUS II

Secundum quem articulum fiat miraculum.

Deinde quaeritur secundum quem articulum fiat miraculum.

Videtur quod secundum illum qui est de omnipotentia a. per verba illa quibus est usus angelus ad B. Virginem, Luc. 1,37: "Non erit impossibile apud Deum omne verbum" ; et ad Abraham, Gen. 18, 14: "Numquid quidquam erit Deo difficile" ? et in Psalmo 113,3: "Omnia quaecumque voluit fecit" ; et ad Rom. 9,19: "Voluntati eius quisresistet" ?

b. Item, super illud Rom. 4, 19: "Non consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae" ; Glossa: "Non sine causa haec etalia contra naturam fecit Deus. Ideo enim tali a fecit ut errorem auferret se omnipotentem Deum omnium demonstraret Aliqui enim inflati ratione mundi Deum neglexerunt; ideo quae mundo impossibilia sunt, Deus fecit, ut qui per haec credrent, salvarentur, Dei dominio mancipati".

Sed videtur 1. quod potius ad articulum incarnationis: Quia dicebant Apostoli, Act. 3,6: "In nomine Iesa Nazareni" etc.; et Marc. ultimo, 17: "In nomine meo daemonia eicient" etc.

2. Item, quia non est plena fides nisi haec, et pertinet ad plenam fidem; unde Hebr. 11,6: "Oportet accedentem credere" etc., Glossa: "Sine hac fide nullus unquam potuit salvari, tamenhaec non sufficit ad salutem"

Sed iterum videtur quod ad Spiritum Sanctum:, Quia digitus Dei est, de quo magi, deficientes in tertio signo, dixerunt, Exod. 8,19: "Digitus Dei est hic" ; et Matth. 11,9: Si in digito Dei eicio daemonia; et Luc. 11, 20: "Si Spiritu Dei eicio daemonia".

Solutio: Dicendum quod actus fidei ad faciendum miraculum principaliter respicit articulum de omnipotentia et primo qui primus occurrit in Symbolo: "Credo in Deum Patrem omnipotentem".

[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod Dominus dicit in Marc. ultimo, 17: "In nomine meo daemonia eicient" etc., et Apostoli similiter dicebant: "In nomine Iesu" etc., dicendum hoc esse ut manifestaretur fides, non solum Creatoris, sed Redemptoris, quod maxime necessarium erat in Ecclesia primitiva; articulus etiam omnipotentiae est, quo credito facile consequitur fides aliorum, ut I Cor. 14,22, super illud: "Linguae sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus", Glossa: "Qui credunt omnia posse Deum".

2. Ad aliud respondeo quod in opere miraculi est invenire quod pertinet ad totam Trinitatem. Nam efficientia pertinet ad Patris potentiam; modus faciendi, quod scilicet sapienter et ex occultis causis et huiusmodi, ad Filii sapientiam; dispositio in finem, ut quod fit propter aliquam utilitatem, ad Spiritus Sancti bonitatem. Principalis tamen et primus respectus est ad omnipotentiam, quae appropriatur Patri.

3. Ad illud quod obicitur de Spiritu Sancto, qui est digitus, respondeo quod hoc non intelligebant magi, quia non noverunt philosophi nisi, de Spiritu Sancto nihil noverunt, Act. 19,2: "Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus", sed est sensus: "Digitus Dei hic est", id est manifeste apparet quod opus Dei est: digito enim demonstratio fit et manifestatio designatur.

ARTICULUS III

An miracula fiant ad inducendum fidem.

Quaeritur iterum I. an miracula fiant ad inducendam fidem.

Quod videtur a. per illud I Cor. 14, 22: "Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus": [non] fidelibus, qui credunt omnia posse Deum, sed infidelibus "novitate miraculi ad fidem movendis" ; et per illud quod habetur super Psalmum: "Ut det illis hereditatem gentium", Glossa: "Haec fuit intentio miraculorum quae Christus fecit, ut crederent gentes".

Contra: 1. Col. 1,29: "Certo" etc., Glossa: "Certo contra perfidos adiuvantibus me signis virtutum," ; et post: "Labori meo adiungit Deus miracula ad confirmationem". Ergo non tantum sunt ad inducendam fidem.

2. Praeterea, sicut non valet fides inducta rationibus et persuasa, ita non videtur valere inducta per miracula, quia humanus sensus, id est visus, praebet experimentum ;. sed "fides non habet meritum, cui humana ratio, id est humanus sensus, praebet experimentum", sicut habetur super illud Hebr. 10,20: "Per velamen, id est carnem suam" ; et Ioan. 20, 29: "Quia vidisti me, Thoma, credidisti" etc.; item, Ioan. 4,48: "Nisi videritis signa et prodigia, non creditis", Glossa ; "Infidelitas eius arguitur non credentis quod absens possetcurare, cum Deitas ubique sit, et e contrario laudatur centurio, Matth.8,8: "Dic tantum verbo, et sanabitur puer meus"; unde Dominus dixit: "Non inveni tantam fidem in Israel"".

Solutio: Dicendum quod miraculum valet ad utrumque, ita tamen quod non sit per modum medii, ut rationes ad interendam conclusionem, quia nullum medium intervenire debet nisi prima Veritas, cui propter se creditur. Tamen miracula possunt valere per modum dispositionis praeparativae ad introducendam fidem, ut seta introducit filum: quae dispositiones sunt in aestimativa tantum; sed fides immediate habet coniungi cum prima Veritate. Et hoc est quod dicit Richardus de S. Victorem: "Innumera miracula in iis quae [nonnisi] divinitus fieri possunt nobis fidem faciunt et dubitare non sinunt; utimur in eorum attestatione sive confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis. Utinam attenderent Iudaei, adverterent pagani cum quanta conscientiae securitate pro hac parte ad divinum iudicium poterimus accedere! Nonne cum omni fiducia Deo poterimus dicere: Domine, si error est, a te ipsodecepti sumus? Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus, quae non nisi a te fieri possunt".

II. Sed iterum quaeritur an hoc pertineat ad fidem informem vel virtutem.

Et videtur quod non ad informem: 1. Quia "fides sine operibus" non solum infirma est, sed "mortua", ut habetur Iac. 2, 20 et II Cor. 13,2: "Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum".

[Solutio]: Et dicendum quod non exigitur quod sit virtus. Quod probatur per illud quod habetur Matth. 7,22. "Multi dicent in illa die: Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus" ? etc., Glossa: "Monet ne a talibus decipiantur, putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibilemiraculum". Simile est in sacramento Baptismi, ubi sacerdos tamquam minister non facit nisi praeparationem quantum ad exteriora, sed solus Deus operatur quod est interius, scilicet remissionem culpae et impressionem caracteris; ibi autem non requiritur quantum ad substantiam sacramenti dignitas et bonitas sacerdotis, quia aeque ministratur per indignum sicut per dignum. Eodem modo hic et in omnibus, aliis quae sunt opera Dei. Et per hoc apparet quod opus Dei est et non hominis; homo autem invocat Dei virtutem in fide, licet non virtute, et Dominus operatur; et haec invocatio non est nisi quaedam praeparatio sive praeparativa dispositio, et ideo non est magnum illi, licet magnum in se sit, quia opus Dei. Unde ibidem Glossa: "Ecce non magni est virtutes operari".

PrevBack to TopNext