Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 5

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 5

DE RATIONIBUS SECUNDUM QUAS FIUNT MIRACULA

Deinde quaeritur de rationibus secundum quas habent fieri miracula. Quaerit enim Augustinus an ratio, quam Deus primis operibus concreavit, id haberet ut secundum ipsam ex viri latere fieri feminam necesse foret.

Quaeritur ergo utrum idem sit ratio naturalis et seminalis vel non; similiter utrum seminalis et causalis; et utrum primordiales sint in rebus sive in Deo; item, quot sunt genera rationum.

ARTICULUS I

Utrum idem sit ratio naturalis et seminalis.

Quod ratio naturalis et seminalis idem sint, videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim. Dicit enim quod "omnis iste usitatissimus naturae cursus habet quasdam naturales leges, secundum quas spiritus vitae, qui creatus est, habet quosdam appetitus determinatos; super hunc autem cursum naturalem potestas Creatoris habet apud se posse de omnibus iis facere aliud quam eorum quasiseminales rationes habent". Et ita videtur idem dicere naturalem rationem et seminalem.

2. Item, nonne naturalis ratio est cum ex grano producitur granum vel cum ex herba spica? et haec est seminalis; ergo idem videntur esse.

Contra: a. Augustinus, IV Super Genesim: "Hoc, quod nunc temporalibus intervallis ea moveri videmus ad peragenda ea quae suo generi competunt, ex illis insitis rationibus venit quas tamquam seminaliter sparsitDeus in actu condendi, cum "dixit et facta sunt"". Videtur ergo dicere quod seminales sunt illae quae sunt conditae in operibus sex dierum, et ex illis sunt deductae naturales.

[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod seminalis ratio videtur dici dupliciter, secundum quod dicit Augustinus, VI Super Genesim: "Aliter inrebus, quae secundum causas simul creatas, noniam simul, sed suo tempore creantur, sicut foenum est exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causas, quasprimo condidit, extiterant, velut herba ex terra, semen ex herba". Unde bis tangitur in principio Geneseos. Primo enim dicitur: "Protulit terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum" ; deinde dicitur 2,4-5: "Istae sunt generationes caeli et terrae, in die qua fecit Deus caelum et terram et omnevirgultum agri, antequam oriretur in terra, et omnes virgultum regionis, priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus super terram, et homo non erat qui operaretur terram" etc. Videtur enim dicere duplicem seminalem rationem: unam, secundum quam primo fiebant; aliam, secundum quam nunc fiunt, et haec dicitur naturalis.

ARTICULUS II

Utrum idem sit ratio seminalis et causalis.

Deinde quaeritur utrum idem sit seminalis et causalis.

Quod videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim, IV: "Ex illis insitis rationibus, quas tamquam seminaliter sparsit".

2. Item, Augustinus: "Omnium rerum causas, quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis huius mundi elementis latent, quae Deus originaliter eis indidit". Et post sequitur: "Incrementa et formarum distinctiones ab originalibus, ut ita dicam, regulis". Sed quid aliud sunt originales regulae nisi causales rationes? Ergo idem sunt causales rationes et seminales.

Contra: a. Rationes seminales non sunt ad facienda miracula; sed causales rationes sunt ad facienda miracula ; ergo non est idem ratio seminalis et causalis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod proprie sumendo non est idem ratio causalis et seminalis; large autem sumendo causalem omnis seminalis est causalis, sed non omnis causalis ratio est seminalis. Unde proprie facta distinctione possumus dicere quod naturalis ratio refertur ad formam, ut quod granum ex grano et ita de aliis, seminalis vero ad materiam dispositam, ut quod fit ex putrefactione dicitur ex ratione seminali esse, sicut ranae et huiusmodi res fiunt ex seminalibus rationibus quae sunt in elementis nec tamen dicuntur ex naturalibus proprie dictis, sed communiter; causalis vero ad efficientem, et dicitur esse in Deo, qui est causa efficiens ad ea quae mirabiliter producuntur ab ipso.

ARTICULUS III

Utrum rationes causales primordiales sint in rebus aut tantum in Deo.

Deinde quaeritur utrum causales rationes sive primordiales sint in rebus primo conditis ab ipso aut tantum in Deo.

Et videtur quod in rebus: a. Quia, "Super Genesim, VI": "Quaeri merito potest, causales illaerationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sunt institutae?" Ergo videtur quod causales rationes sint in mundo, id est in primis operibus conditis.

Contra: 1. Augustinus, Super Genesim, VI: "Habet in se quasdam quorumdam factorum causas absconditas in se ipso, quas rebus creatis non inseruit". Ergo sunt absconditae causales rationes in Deo, non in rebus.

[Solutio]: Ad hoc videtur dicendum quod dicuntur causales rationes duobus modis. Uno modo communiter, et sic causalis ratio dicitur eorum quae fiunt a Deo mediante natura. Unde dicit Augustinus, in eodem libro: "Mysterium gratiae absconditum dixitin mundo, in quo sunt absconditae rationes causales omnium rerum naturaliter oriturarum". Si vero causalis ratio approprietur, dicitur esse in Deo respectu eorum quae sunt supra naturam, non mediante opere naturae.

ARTICULUS IV

Quot sunt genera rationum.

Deinde quaeritur quot sunt genera rationum.

Ad quod potest responderi per hoc quod elicitur ex verbis B. Augustini, Super Genesim. Dicit enim sic: "Aliter in Verbo Deisunt, ubi ista non facta, Sed aeternasunt" ; et secundum hoc dicuntur incommutabiles rationes, prout dicitur, Super Genesim, VI: "Aliter se habent omnium rerum incommutabiles rationes inVerbo Dei, aliter opera a quibus die septimo requievit, aliter ista quae ex illis operatur". Item, "aliter sunt in elementis mundi, ubi omnia simul facta futurasunt" ; et secundum hoc videtur esse ratio causalis sive primordialis in mundo indita. "Aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas, non iam simul, sed suo tempore quaeque creantur, sicut foenum fuit primo exortum", et secundum hoc videtur dici seminalis vel materialis. "Aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quaesecundum causas, quas condidit, extiterant, sicut quod herba est ex terra, semen ex herba". Ex hoc uno modo dicitur naturalis, alio modo seminalis: ratione materiae aptatae, seminalis; ratione naturae agentis, naturalis

ARTICULUS V

Utrum rationes inditae sint rebus a principio creationis.

Deinde quaeritur utrum inditae sint rationes a principio creationis, non solum ad opera quae fiunt secundum cursum naturae, sed etiam ad miraculosa, et utrum eadem sit possibilitas in specie ad omnia opera.

I. a. Creavit enim Deus in sex diebus perfectas res quoad genus et quoad speciem; ergo a principio erant potentiae in specie determinatae ad omnia fienda; ergo possibilitas ad opera miraculosa erat a principio creata.

Quod. autem non sit, videtur 1. per hoc quod, si esset possibilitas, secundum eam esset potentia ad actum; cum ergo non sit possibile - sicut habetur I Cor. 1, 20, ubi dicitur quod "stultam fecit Deus sapientiam huius mundi", Glossa: "Hanc stultam fecit Deus declarando esse possibile et faciendo quod illa impossibile iudicat" -— non erit illa potentia sive possibilitas a principio in materia.

2. Praeterea, dicit Damascenus, in principio III libri: "Post assensum Virginis "Spiritus Sanctus supervenit"super ipsam secundum Domini sermonem quem "dixit angelus", purgans ipsamet virtutem tribuens susceptivam divini Verbi simul autem et generativam". Ex quo relinquitur quod potentia ad opera miraculosa non fuit a principio in materia. Si enim sic esset, quare non diceremus de virgis quod possunt fieri serpentes et e converso?

Item, quod sint potentiae a principio ad opera miraculosa, videtur b. per hoc quod dicit Augustinus, in Hexaemeron, VI libro: "Si in illis primis rerum causis, quas primitus Creator rerum instituit, non tantum posuit quod de limo erat formaturus hominem, sed quemadmodum facturus, utrum in matris utero an in forma iuvenili, procul dubio Sic factum est ut illic praefixerat: neque enim contra, suam dispositionem factum est. Si autem vim posuit ibi possibilitatis ut homo fieret, ut sic et sic fieri posset, ipsum autem modum quo facturus erat sibireservavit in sua voluntate, non in mundi constitutione contexuit, manifestum est non esse [factum] hominem contra illam rationem quae erat in prima rerum conditione, quia erat ibi sic fieri posse, quamvis non erat necesse sic fieri vel esse". Ex quo relinquitur quod in materia est possibilitas ad operamiraculosa sive mirabilia.

II. Quod si est, aut ergo erat eadem potentia ad haec opera et ad alia quae sunt secundum cursum naturae aut alia.

Et videtur quod alia: 1. Quia non est eadem potentia secundum naturam ad opera contraria naturae vel ad contrarium actum vel ad contrarium ordinem naturae; sed actus miraculosus est contrarii ordinis in fieri ordini naturae; ergo non est eadem potentia.

Quod autem sit eadem potentia, videtur a. per hoc quod dicit Augustinus: Sunt causae seminales, "quas Deus mundo indidit, cum omnia primo creavit", et hae quaerunt tempus aptum et sunt ad naturalia. Sunt etiam causales sine temporis determinatione, sicut "Adam factus est in virili aetatesine ullo progressu incrementorum", et hae sunt ad miracula. Verumtamen an causae tam ad miracula facienda quam ad naturalia sint similiter rebus insitae a principio, an causae ad miracula de novo factae sint in rebus, quaerit ibi Augustinus, et dicit Augustinus quod "restat ut ad utrumque modum habiles sint creatae, sive ad istum quo usitatissime res discurrunt sive ad illum quo tanta miracula fiunt, sicut Deo placuit facere". Ex quo relinquitur quod eadem possibilitas ad haec opera et etiam ad illa fuit in materia.

Solutio: Dicendum quod potentia obedientiae ad omnia opera divina, sive mediante naturam principio sive voluntate creaturae sive immediate creata, est a principio et est eadem potentia obedientiae ad omnia opera, sed non est potentia in eodem gradu ad haec opera et ad alia, sed ad alia dicitur potentia in secundo gradu vel in tertio, ad opera vero miraculosa possibilitas tantum. Sed non sequitur quod potentia sit ad actum, quia illa possibilitas est secundum obedientiam creaturae, de qua Deus potest facere quod vult, et est possibilitas passiva.

[Ad obiecta]: I. 2. Ad id vero quod obicitur de Ioanne Damasceno quod potentia data est Virgini susceptiva et generativa, ergo prius non habebat: respondeo quod prius non habebat huiusmodi potentiam, sed tamen habebat possibilitatem modo quo iam dictum est, ut de ipsa et in ipsa hoc faceret Deus. Potentia autem, quae data est, dicitur potentia aptata.

1. Et sic intelligendum est verbum illud quod Deus de impossibili fecit possibile, id est de eo quod erat impossibile simpliciter, fecit possibile secundum potentiam aptatam. Et sic solvitur quod obici solet: de impossibili fecit possibile Aut enim loquitur de impossibili secundum naturam superiorem aut secundum naturam inferiorem: non superiorem, quia "nihil eiimpossibile" ; si de impossibili secundum naturam inferiorem, ergo de impossibili secundum naturam inferiorem fecit possibile secundum naturam inferiorem; ergo hoc est factum possibile secundum naturam inferiorem et adhuc est possibile secundum huiusmodi naturam. Et dicendum est quod de impossibili simpliciter et ita secundum naturam aptatam fecit possibile secundum potentiam aptatam. Est enim potentia activa et est potentia susceptiva et est potentia aptata et non aptata, et potentia activa est tam naturae inferioris quam superioris, susceptiva autem tantum naturae inferioris. Et verum est quod quidquid est Deo possibile secundum potentiam activam, est naturae possibile, non simpliciter, sed secundum potentiam susceptivam, et haec est dicta possibilitas, sed non secundum activam potentiam nec secundum aptatam.

Et per hoc patet solutio ad sequens, scilicet quod haec concedenda non est de virgis possunt fieri serpentes ; nec valet Deus de virgis potest facere serpentes etc., ergo etc.; eodem modo de hac costa potest fieri mulier, nisi intelligatur quasi determinata comparatione principii, cuius est ratio causalis, scilicet Dei, ut cum dicitur pluit vel tonat, determinatum intelligitur suppositum. Et hoc posset dici per auctoritatem Augustini, II Sententiarum, 18, ibi: "Omnis rursus naturae" etc., in fine: "Non habuit prima rerum conditio ut femina sic fieret, sed ut fieri posset", scilicet a Deo.

II. 1. Ad aliud quod dicitur quod non eadem est potentia per naturam ad actum naturae et ad contrarium actum naturae: respondeo quod potentia secundum naturam, ut est ratio seminalis et naturalis, est tantum ad actum secundum naturam; ad illum autem actum qui est contra naturam non est per modum activae potentiae, sed per modum susceptivae, et ille actus fit in natura secundum rationem causalem, non secundum naturalem vel seminalem. Unde dicit Augustinus, in II Sententiarum, 18, ibi: "Omnium igitur rerum causae" etc.: "Dedit Deusnaturis ut ex iis fieri possent, non ut naturali motu haberent".

a. Ad id quod obicitur quod dicit Augustinus: "Restat ut ad utrumque habiles sint creatae", dicendum quod habiles ibi large accipitur, id est possibiles, quia in se non sunt habiles nisi ad actum qui est secundum naturam.

PrevBack to TopNext