Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 1

UTRUM MIRACULA MAGORUM FACTA SINT SECUNDUM VERITATEM.

Circa primum videtur I. quod illa miracula fuerunt secundum veritatem. a. Dicit enim Glossa Strabi, super illud Exod. 7,11: "Vocavit Pharao sapientes", quod daemones discurrunt per mundum et colligunt diversa semina, et ex eorum aptatione possunt prorumpere diversae species. Et haec sunt verba Glossae: "Dum per incantationem daemonum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum et semina subito eorum, de quibus hoc agitur, afferunt, sicqueex illis, permittente Deo, novas species rerum producunt". Si ergo secundum ministerium daemonum operabantur magi, videtur quod veritas fuerit in operationibus illis.

b. Praeterea, dicitur Exod. 7,10 quod cum proiecisset Aaron virgam, "versa est in colubrum", et postea sequitur quod "feceruntmagi per incantationes" suas "similiter" ; si ergo mutatio virgae Aaron vera mutatio fuit in colubrum, et mutatio virgae magorum in dracones vera mutatio fuit, aut diceretur falso quod similiter.

c. Praeterea, ibidem dicitur quod devoravit virga Aaron virgas eorum. Si ergo devorare non convenit nisi vere animato, videtur quod non fuerit phantasia sola in mutatione virgarum magorum.

Contra: 1. Tempore Antichristi maior erit potestas diaboli quam nunc sit: tunc enim "solvetur" ipse, sicut dicitur Apoc. 20, 7, et etiam II Thessal. 2,9, quod adventus Antichristi erit "secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis" ; sed tunc signa Satanae fallacia erunt, et non vera, et hoc patet per- hoc quod ibi dicitur " signis et prodigiis mendacibus". Et etiam dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Tunc "solvetur"ille Satanas et per illum Antichristum "in omni virtute", licet mirabiliter, tamen mendaciter operabitur, et mortales sensus per mendacia decepturus". Ex quo apparet quod mendaciter operabuntur daemones; sed constat quod per virtutem Satanae operabantur magi -— hoc enim appellat Augustinus "per privatos contractus", in libro 83 Quaestionum -— ergo maxime modo non sunt miracula illa nisi phantastica.

2. Item, super illud Exod. 7, 11: "Vocavit Pharao sapientes", in principio illius Glossae quae supra obiecta est, dicit Strabus: "Sciendumquod diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur". Ex quo videtur quod phantastica tantum erant illa miracula.

II. Item, quaeritur, cum magi ex virgis fecerunt serpentes, ministerio daemonum colli-gentes semina, utrum illud debuit dici miraculum.

Et videtur quod sic: 1. Si enim ex pluvia sive aqua naturaliter fiat vinum per putrefactionem in stipite, ponamus ita, tamen cum Deus subito de aqua iecit vinum, miraculum dicitur, Ioan. 2,11; ergo similiter, etsi naturalis esset ordo ut ex virgis illis magorum per appositionem seminum, per successionem temporum operante natura, tamen cum id subito factum est, videtur miraculum fuisse, saltem quantum ad modum faciendi: non enim videtur posse natura ad faciendum mutationem illam in non perspecto tempore; dicitur enim ibi quod "versa est" virga Moysi "in colubrum" et statim subditur quod magi "fecerunt similiter" nec aliqua mora temporis legitur intercessisse in eorum operationibus.

Sed contra: a. Miracula sola dicuntur illa quae contra naturam vel contra solitum cursum naturae fiunt; sed haec non fuerunt contra naturam facta ; ergo non fuerunt dicenda miracula. — Quod autem non fuerunt contra naturam facta, patet per auctoritatem Augustini, in libro De mirabilibus Sacrae Scripturae, ubi dicit: "Omnium eorum quae Deus fecit per Moysen et Aaron, nihil contra naturam factum est: ranae enim de aquis et sciniphes de pulvere oriuntur".

b. Praeterea, in eodem libro dicitur quod "aqua in sanguinem non contra naturam versa est, sedquod in aliis rebus Deo iubente per tempus fieret, protinus efficitur".

Solutio: I. Mutatio virgae Aaron in serpentem vere fuit facta, similiter et mutatio virgarum magorum in dracones vere facta est, et non phantastice tantum, sive collectione seminum sive aliter, secundum quod vult Augustinus. Et multum innititur Augustinus illi verbo quod dicitur, quod "devoravit virga Aaron" etc.; devoratio enim respectu phantasticorum tantum proprie non diceretur. Sed tamen obicit Augustinus contra se ipsum: si enim veri fuerint dracones, quare ergo non dicit. "Devoravit virga Aaron" dracones "eorum", immo dicit "virgas" ? Ex hoc enim magis videtur quod fuerint phantastici dracones. Quod si diceretur, tunc etiam ipse contra obicit, quoniam si propter istud verbum diceretur quod non fuerint veri dracones, eodem modo posset dici quod virga Moysi non est mutata in verum colubrum: dicitur enim quod "devoravit virga virgas" ; et ideo concludit in fine quod istud dictum fuit materialiter et finaliter quia videlicet ex virga Moysi factus est serpens sive coluber et in virgam rediit: unde et initialiter et finaliter fuit virga; virgae similiter magorum mutatae sunt in dracones: unde initialiter et materialiter potuerunt dici virgae. Utrum autem redierunt dracones in virgas, hoc non definimus; tamen si non redierint, potest exponi illud: "Devoravit virga Aaron virgas eorum", id est abstulit eis potestatem redeundi in virgas, quia etsi aliquo modo esset ordo naturalis ut ex virgis fierent serpentes, non tamen erat ordo naturalis in potestate daemonum ad regressum e converso, ut dracones redirent in virgas.

Dicimus tamen quod in illis miraculis fuit mendacium. Sed, cum in mendacio intelligantur haec duo, scilicet falsitas cum intentione fallendi; non fuit ibi mendacium quantum ad falsitatem, sed quantum ad intentionem fallendi. Videbatur enim, et hoc forte etiam intendebant ipsi, quod opera sua iubente Domino procederent sicut et opera Moysi.

Ad obiecta]: 1. Et quantum ad hoc erit mendacium in omnibus signis Antichristi: intendet enim decipere homines per miracula sua et facere credere non-divinum esse divinum. Et quantum ad hoc dicuntur signa illa esse mendacia, II Thessal. 2,9, et sic intelligitur quod dicit Augustinus quod "mendaciter operabitur". Nihilominus tamen suberit veritas in miraculis eius aliquando ex parte rei et aliquando falsitas; et propter hoc bene dicit Apostolus quod "in omni virtute" erit operatio Satanae in ipso tum per immutationem veram, tum per illusionem solam.

2. Ad illud autem quod obicitur de Glossa Strabi dicimus quod non dicit illud assertive, sed magis secundum opinionem vel quasi ex argumento; et hoc patet ex eo quod ipse disiungit illam opinionem ab alia opinione Augustini, quae dicit quod vera fuit mutatio: unde dicit quod "sic fuit vel sic". Argumentum vero forte sumpsit ab eo quod dicebatur post quod "devoravit virga virgas", et non dracones: diaboli enim non faciunt nisi quatenus permittuntur a Deo. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Sicut mali homines in terra, sic illi, scilicet daemones, non omnia quae volunt, facere possunt nisi quantum illius ordinatione sinuntur, cuius iudicia plene nemo comprehendit, iuste nemo reprehendit". Strabus autem forte non quod hoc esset eis permissum, immo esset phantasticum tantum, sed hoc non credimus. In toto enim Exodo nihil legitur de huiusmodi phantasia, immo Exod. 8,19 legitur quod, cum non possent magi educere sciniphes, tunc dixerunt: "Digitus Dei est hic" ; et ita cum non ante fecerint, credimus magis cum Augustino quod ipsi vere fecerint serpentes et ranas quam illusorie tantum.

Ex iis potest videri differentia bonorum miraculorum et malorum. Mala enim miracula semper ad deceptionem sunt et ad subversionem videntium; bona vero miracula dico quae, etsi fiant sive "per publicam iustitiam" sive "per signa publicae iustitiae",su-nt ad eruditionem Ecclesiae et credentium. Unde super illud Marci ultimo, 17: "Signa eos qui crediderint" etc., Glossa: "Haec in exordio necessariafuerunt ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiae iam confirmata, non sunt necessaria". Est etiam alia differentia inter haec et illa miracula, quoniam bona miracula omnia, quae in Veteri Lege facta sunt, signa iuerunt alicuius miraculi sive mirabilis fiendi in adventu Christi, sicut sacramenta Veteris Legis signa fuerunt veritatis futurae in tempore gratiae — et hoc dicit Glossa super illud Psalmi: "Declaratio sermonum tuorum illuminat" etc. — mala vero miracula nullius boni futuri signa fuerunt secundum quod huiusmodi.

II. Quod quaeritur postea utrum illa opera magorum miracula dicenda sunt vel non: dicimus quod miracula possunt dici quantum ad rem factam vel quantum ad modum faciendi solum. Quantum ad rem factam, et non solum quantum ad modum faciendi, dicitur miraculum, quando suscipiens nullum ordinem naturalem habet ad suscipiendum, ut cum caecus fit videns vel cum virgo manens virgo parit. Quantum ad modum faciendi tantum et non quantum ad rem factam dicitur miraculum, cum id quod mutatur in alterum, habebat quemdam ordinem naturalem ad illud, etsi non posset fieri mutatio illa secundum naturam in tam parva mora sicut fit per miraculum, ut cum ex aqua fit vinum vel ex virgis serpentes: erat enim aquae possibilitas quaedam secundum naturam ut per temporis spatia posset mutari in vinum, et in virgis similiter ut possent mutari in serpentes temporis dilatione. Et sic loquuntur auctoritates Augustini, De mirabilibus Sacrae Scripturae, quod nihil eorum quae Deus fecit per Moysen et Aaron contra naturam factum est, id est non contra possibilitatem naturae quodammodo ordinatae ad illa, sed quantum ad modum faciendi, videlicet ut "protinus fiat quod per naturam fieret successive". Sed adhuc iste modus faciendi dupliciter potest esse. Potest enim fieri subito, id est in instanti, et sic fit a divina virtute: et tunc est dicendum miraculum; vel potest fieri repente, id est in tempore, sed quasi imperceptibili: et hoc modo revera non est miraculum dicendum sicut reliquum vel praecedens, sed mirabile tantum. Verumtamen, quia non possumus distinguere quando huiusmodi fiunt repente vel subit, ideo confundimus nomen miraculi ad utraque, ut dicamus tum haec quae fiunt repente, tum illa quae fiunt subito, miracula, sicut etiam dicimus miracula illa quae sunt quantum ad rem factam, de quibus diximus prius. Et secundum hoc communiter accepto miraculo ad has tres differentias, dividit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quod quaedam miracula "fiunt per publicam iustitiam," quaedam "per signa publicae iustitiae", quaedam "per privatos contractus". Tamen si vellemus stricte et proprie accipere miracula, sola illa possent dici miraculae quae subito facit Dominus: in illis enim nulla est praeparatio requisita ante; absque enim ullo adminiculo mutat Deus res subito, cum vult; in miraculis autem magorum requirebatur quaedam praeparatio, sicut collectio vel aptatio seminum vel aliquid huiusmodi, et ideo non ita vere sunt miracula.

PrevBack to TopNext