Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
QUID FACIANT DAEMONES IN IIS MIRACULIS.
Quaeritur postea quid faciant daemones in iis miraculis, utrum scilicet praeparent tantum materiam ad formae receptionem et formam non inducant aut cum praeparatione materiae inducant etiam formam novam.
Quod autem faciant utrumque, videtur: 1. Constat enim quod plus potest angelus, sive bonus sive maius, quam possit natura interior istorum corruptibilium; sed constat quod natura interior non solum praeparat materiam, sed etiam formam inducit — falsa enim fuit illa opinio quae ponebat formas naturales omnino a datore extra, quia secundum hoc non esset differentia naturae disponentis ad formam pure naturalem et disponentis ad animam rationalem, si haec esset a datore extra sicut et illa —— ergo et diabolus in suis operibus miraculosis non solum inducet materiam, sed etiam inducet formam miraculosam.
Sed contra est: a. Quoniam de angelis, sive bonis sive malis, vult dicere Augustinus quod ipsi creatores non sunt. Unde, III De Trinitate, dicit: "Sicut nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur, ita non solum malos, sed nec bonos angelos fas est putare creatores, sed pro subtilitate sui sensus et corporis semina ista rerum nobis occultiora noverunt et ea per congruas contemperationes elementorum latenter spargunt atque ita gignendarum rerum atque accelerandorum incrementorum praebentoccasiones". Et accipit hic Augustinus creare pro inductione formae ultimae; quod patet per hoc quod dicit "praebentoccasiones gignendarum rerum": creationi enim proprie dictae nulla praebetur occasio vel adminiculum. Si ergo dicit quod angeli non sunt creatores, hoc modo dicta creatione sicut diximus, patet quod non inducunt angeli, neque boni neque mali, formam aliquam in re aliqua.
Solutio: 1. Dicimus quod daemones praeparant materiam tantum nec formam inducunt. Nec est simile de angelo et de natura. Etsi enim angelus plus possit simpliciter quam natura istorum corruptibilium, tamen in eo quod est inducere formam similem in specie vel in genere formae ipsius agentis, plus potest natura quam angelus. Hoc enim fuit inditum naturae ut secundum vim propagativam posset inducere formam similem in genere vel in specie ipsi agenti, inducere dico in ipso suscipiente; angelo autem nihil tale inditum est ut vel simile sibi vel etiam simile illi circa quod agit, possit inducere in aliquod suscipiens. Unde ista ratio peccat secundum quid et simpliciter. Etsi enim simpliciter plus potest angelus, non tamen quoad hoc. Tamen simpliciter loquendo plus dicitur posse angelus quam natura, quia in plura potest; et etiam in ipsa dispositione materiae respectu formae inducendae plus potest quam natura posset quantum ad duo ; potest enim accelerare materiam ex collectione seminum et congregatione ex diversis locis, quod non posset natura; potest etiam accelerare dispositiones illas, ut citius producatur forma ultima quam produceretur si relinqueretur sibi ipsi in operando. Et sic fuit in draconibus magorum. Unde draco sive serpens potuit fieri tripliciter: vel ex putrefactione per operationem solis agentis vel alicuius corporis supercaelestis, et haec operatio dicitur pure naturalis; etsi non sit agens homogeneum, id est quod agat secundum similitudinem formae in genere vel in specie, tamen agens universale, sicut ipse sol vel huiusmodi, gerit ibi vicem similis vel operantis secundum huiusmodi similitudinem. Est alius modus producendi serpentem repente, et hic est mirabilis, et hic fuit in miraculis magorum per operationem Satanae; non tamen dicitur hic modus creatio, quia nec subito fit nec ex nihilo. Est tertius modus, quo fit subito, et tunc est plene miraculum quod fit virtute divina, sicut fuit in signo Moysi.
Sed obicitur, quia super illud Psalmi: "Immissiones missiones per angelos malos", ibi dicit Glossa quod "ea, quae mirabiliter facta sunt, malis angelis tribuere non audemus". Quod si verum est, mali angeli nulla mirabilia sive miracula debent dici facere. -— Ad quod dicendum quod quaedam sunt miracula maioris dignitatis, quaedam minoris. Et appellamus maioris dignitatis, quae fiunt ad probationem vel exercitium iustorum specialiter; et si haec ita fiant, tunc possumus dicere quod bonis angelis attribuenda sunt et non malis. Miracula vero minoris dignitatis appellantur, cum fiunt signa quaedam ministerio creaturae tantum ad inferendam poenam aliquam iis qui meruerunt; et dico tantum ad excludendum alium respectum, sicut iam videbitur. De illis ergo quae sunt minoris dignitatis, loquitur Augustinus ; de illis autem quae sunt maioris dignitatis loquitur Glossa, et non de illis quae sunt minoris dignitatis: illa enim bene attribuuntur malis angelis, sicut videlicet operatio draconum et ranarum in signis magorum. Et hoc expresse dicit eadem Glossa. Dicit enim': "Possumus enim sine dubitatione malis angelis attribuere mortes pecorum, mortes primogenitorum et obdurationes Aegyptiorum". Unde sicut ista operatio intra fuit a malis angelis, ita et poenae exhibitae pro ea extra fuerunt ab eisdem daemonibus: talia autem fuerunt illa miracula quae nos attribuimus malis angelis.
Nec obstat solutioni isti de subversione Sodomorum, Gen. 19. Posset enim obici quod ibi fuit poena inflicta peccatoribus, tamen non per angelos malos facta sunt signa illa, sicut dicit Glossa ibidem. — Ad quod dicimus quod signa illa, etsi fuerint peccatoribus inflicta, non tamen erat status illorum signorum, ut videlicet esset ordo signorum illorum ad culpam praecedentem tantum; immo ulterius fuerunt illa ad probationem ipsius Loth et suorum et exercitium et instructionem: et quantum ad hoc fuerunt signa maioris dignitatis, et ideo debuerunt fieri per bonos angelos et non per malos.
Quod autem in eisdem subiectis creaturis fiant per angelos bonos signa maioris dignitatis et per malos minoris, non est admirandum. Dicit enim ibi Glossa quod "sicut bonus homo et malus homoutuntur eisdem signis visibilibus, scilicet terra, aqua, aere et igne, unusquisque pro modo suo, ita boni et mali angeli utuntur eisdem, prout cuiqueopus est et potestas: quae potestas maior estangelis quam hominibus et angelis bonis quam malis". Unde ex hoc patet quod boni et mali angeli differenter possunt operari circa istas creaturas secundum maiorem et minorem potestatem ipsis datam, et etiam secundum quod a Deo adiuvantur vel permittuntur differenter.