Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 2

UTRUM EADEM SIT INFORMIS MATERIA CAELI ET TERRAE.

Deinde quaeritur I. utrum eadem sit materia caeli et terrae vel non.

Et videtur- quod eadem sit materia: 1. Quia generi in ratione respondet materia in natura, sicut differentiae respondet forma ; sed idem est genus omnium corporalium, superiorum et inferiorum: utrobique enim est substantia corporea; ergo eadem materia in natura sive in fieri.

2. Item, rari et densi eadem est materia, similiter gravis et levis, pari ratione luminosi et tenebrosi; sed luminosum est a parte caeli, tenebrosum a parte terrae; ergo eadem est materia caeli et terrae.

3. Item, divisio prima fuit lucis et tenebrarum ; sed, secundum Alcuinum et quosdam alios expositores, quae post erant divisa sive distincta prius erant in materia infami; ergo, cum lux et tenebrae inter se distinguerentur, prius erant in una materia informi; ergo una erat materia caeli et terrae.

4. Item, Augustinus, secundum unam expositionem sic exponit in Glossa super Genesim: "Creavit caelum et terram", id est informem materiam utriusque; ergo videtur ex hoc dicere quod eadem sit utriusque materia informis.

5. Item, in materia est potentia receptiva plurium formarum et vestigium Dei, cuius est potentia factiva plurium; sed universalior est potentia Dei in agendo quam haec in recipiendo; erit ergo materia corporalis receptiva formarum corporalium, quae fiunt a divina potentia agente; sicut ergo haec una est in agendo, ita videtur illa esse una in recipiendo; ergo erit una materia caeli et terrae.

6. Item, probat Philosophus materiam corruptibilium esse incorruptibilem: nam si corrumperetur, nunquam esset status; si ergo materia corruptibilium est incorruptibilis, et materia incorruptibilium erit incorruptibilis, quia si corruptibilis, esset aliquod principiorum rei incorruptibilis corruptibile; sed cuius aliquod principium est corruptibile, ipsum est corruptibile ; ergo incorruptibile esset corruptibile; sed hoc stare non potest; ergo materia incorruptibilium est incorruptibilis. Si ergo utrobique materia est incorruptibilis, quid prohibet unam esse materiam utrorumque corporum? Sed corpora, quae ad caelum pertinent, dicuntur incorruptibilia, quae vero ad terram pertinent, ut elementa, dicuntur corruptibilia; ergo eadem fuit materia caeli et terrae.

7. Item, dicit Philosophus 1: "Impossibile est esse materiam absque magnitudine" ; sed magnitudo non est sine corporeitate; ergo impossibile est eam esse absque corporeitate; sed formam hanc possibile est esse communem caelo et terrae; ergo materiam possibile est esse communem.

8. Item, aquarum superiorum et inferiorum una fuit materia, de qua dicebatur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas" ; sed ex aquis, superioribus factum est caelum aqueum vel crystallinum; ergo caelum crystallinum habuit materiam communem cum aquis inferioribus; sed illud caelum, cum sit superius, videtur esse nobilius et simplicius quam firmamentum; ergo multo fortius firmamentum habebit materiam communem cum aquis inferioribus, et ita cum terra: terra enim communis est materia; ergo caeli et terrae una est communis materia. — Item, sidera, quae sunt in firmamento, habent communem materiam cum firmamento, cum sint fixa in eo; sed siderum, sicut dicit Gregorius, materia in caelo primitus creato designatur. Dicit enim: "Sol et luna et sidera quarto die facta in caelo perhibentur; sed quod quarto die processit in speciem, primo die in caeli substantia extitit per conditionem". Ergo firmamentum habet suam materiam designatam in caelo primitus creato; sed firmamento et terrae, sicut dictum est, communis est materia; ergo caeli et terrae est una materia.

Contra: a. Illorum dicitur esse materia una quae sunt ad invicem transmutabilia vel quae in illa resolvuntur ; sed caelum et terra non sunt ad invicem transmutabilia nec unum in aliud tamquam in principium materiale resolvitur, sicut elementata in elementa; ergo non est eorum una materia.

b. Item, corruptibilium et incorruptibilium non est una materiae: in incorruptibilibus enim, cum sint perpetua, non differt posse et esse, in corruptibilibus autem differt posse et esse; ergo non est eadem materia, cum posse a potentia materiae dicatur.

c. Item, si una esset materia utriusque et prius creatae erant res in materia, non diceretur in principio nisi unum solum creatum; dicta autem sunt duo; ergo non est una materia utriusque.

d. Item, in caelo non est materia subiecta privationi ; in terra vero est materia subiecta privationi; ergo non est eadem materia caeli et terrae.

e. Item, in caelo non est materia subiecta generationi et corruptioni ; in terra vero subiecta est generationi et corruptioni ; ergo non est una materia utrobique.

II. Huius etiam gratia quaeritur utrum, cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram", utrumque creatum est informe aut unum informe, scilicet terra, et alterum formatum, scilicet caelum.

Et videtur quod unum sit creatum informe et alterum formatum: 1. De terra enim dicitur quod erat inanis et vacua, in quo notatur informitas, de caelo autem non dicitur; ergo caelum in sua creatione iam formam habuit: nam si non habuisset, in suo genere diceretur vacuum, quemadmodum terra in suo genere dicitur vacua.

2. Item, "caelum", sicut dicit Strabus, "non visibile, sedempryreum, non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim sanctis angelis est repletum" ; sed constat quod non fuit repletum sanctis angelis antequam esset formatum; ergo statim fuit formatum; sed de terra non sic dicitur quod statim formas suas receperit; ergo unum creatum est ut informe, unde subditur: "Congregentur aquae" etc., alterum vero formatum, scilicet caelum.

3. Item, licet legatur de caelo, quod dicitur firmamentum, quod factum sit postea, vel de caelo aqueo, non legitur de caelo empyreo quod postea factum fuerit. Si enim diceretur quod nomine lucis intelligeretur, hoc stare non potest secundum expositionem Sanctorum, qui videntur dicere quod lux illa creata fuit in illa parte in qua sol; et ratio movens eos est quod lux illa per sui praesentiam et absentiam faciebat diem et noctem; hoc autem non posset facere caelum empyreum, si nomine illius lucis designaretur: ex omni enim parte circumdabat terram et circumdedit; ergo, cum non legamus post factum, necesse est ut intelligamus factum cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; ergo unum creaturo est in sua forma distincta, alterum non.

Contra: a. Sol et luna et sidera primo die dicuntur esse condita per substantiam in caelo, sed postea formata per speciem; ergo caelum primo die creatum fuit sub quadam informitate et postea per species distinctum.

b. Item, Strabus plures distinguit caelos, etiam corporales; sed constat quod quorumdam forma infra determinatur; ergo primo creatum est ut informe.

c. Item, Augustinus, prout per caelum intelligitur angelica natura, adhuc dicit quamdam designari informitatem, cuius formatio infra dicitur: "Fiat lux" etc.; multo ergo fortius, si nomine caeli designatur corpus, magis debet informe designari.

Solutio: I. Ad quod dicendum, sine praeiudicio melioris sententiae, quod non est una materia communis caeli et terrae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum respondendum quod, licet sit unum genus omnium in Rationali Philosophia, non tamen eadem est materia: non enim semper respondet materiae genus, licet dicamus genus esse ad modum materiae, differentias ad modum formae; oporteret enim secundum hoc dicere quod eadem esset materia spirituum et corporum: quod non admittimus. Distinguunt ergo quod quaedam est materia subiecta motui et contrarietati: et haec est in elementis; et est quaedam subiecta motui, non contrarietati: et haec est in supercaelestibus corporibus ; est tertia, quae nec est subiecta motui nec contrarietati, sed tantum formae: et haec est in creaturis nobilioribus, ut spiritibus. Non ergo est communis materia spirituum et corporum nec corporum supercaelestium et inferiorum secundum Philosophum. Oportet autem nos, sequendo expositiones Sanctorum, aliquatenus aliter dicere, ut non dicamus eamdem materiam esse caeli et terrae: si caeli nomine, sicut dicit Strabus, ibi tantum caelum empyreum intelligatur. Si vero caeli nomine intelligantur firmamentum et sidera, distinguendum est. Nam materia communis potest dici, in qua fit formarum ad invicem transmutatio, et secundum hunc modum non dicitur caeli et terrae communis materia: et sic loquitur Gregorius, cum distinguit caelum et ea quae ad caelum pertinent a terra et ab iis quae a terra producuntur. Si vero dicatur materia, in qua est formarum indistinctio antequam distinguantur, secundum hoc communis materia potuit esse caeli aquei et caeli quod dicitur firmamentum, et caelorum inferiorum, secundum Strabi distinctionem.

2. Ad obiectum autem secundo ad hoc quod sit una materia communis omnium corporum: dicendum quod non, secundum quod dicitur materia subiectum transmutationis formarum. Et respondendum est ad hoc quod dicitur quod sicut rari et densi et gravis et Ievis una est materia, ita et luminosi et sui oppositi: dicendum quod non est simile. Rarum enim et densum communicant in materia transmutabili, et similiter grave et leve; luminosum autem et suum oppositum non, nisi dicatur lumen et tenebra secundum quod sunt in aqua et aere, quae receptibilia sunt utriusque; secundum autem quod luminositas est in caelo empyreo, opacitas autem in terra, non communicant in materia transmutabili. - Dicunt tamen alii materiam quodam modo esse unam et continuitatem habere a caelo empyreo usque ad terram. Sed non video qualiter hoc esse possit eo quod moveatur orbiculariter unum corpus, altero non moto orbiculariter, quod in eo continetur; hoc autem non accidit in continuis, quorum natura est una et homogenea.

3. Ad tertium dicendum quod divisio lucis a tenebris attenditur quantum ad vicissitudinem temporis, ut dies a nocte distingueretur, non quin prius vere distinguerentur quibus haec primo competunt, scilicet caelum et terra: caelo enim competit luminositas, terrae opacitas; ab iis autem dicuntur media, ut aer et aqua lucida vel tenebrosa. Et secundum alios expositores illa lux, quae facta fuit, secundum sui revolutionem distinguebat diem ac noctem.

4. Ad quartum dicendum quod, cum per caelum et terram intelligitur materia utriusque, repetendum est ut dicatur materia caeli et materia terrae, ut sicut sunt duo corpora non ad invicem transmutabilia, ita differentem habeant materiam.

5. Ad quintum dicendum quod, licet materia sit vestigium divinae potentiae, tamen hoc est secundum multiplicem imperfectionem et diminutionem. Divina enim potentia una est ad omne, formam fiendam, materia vero dividitur, ut una sit ad formas corporales sicut ad formas elementares, altera ad formas corporum supercaelestium, et ideo dixit sub duplici nomine caeli et terrae. Item, divina potentia est activa, potentia vero materiae est receptiva. Item, in Deo est idem potentia et essentia, in materia vero non est idem, cum sit creatura. Est ergo materia vestigium non coaequatum ei cuius est vestigium, sed in parte secundum diminutionem respondet.

6. Ad sextum dicendum quod incorruptibile potest dici quod non potest desinere esse: et secundum hoc Deus est incorruptibilis, materia vero sive corporum caelestium sive inferiorum corruptibilis est, ut creatura. Alio modo dicitur incorruptibile quod non corrumpitur ; et secundum hoc utraque materia dicitur incorruptibilis; erit enim "caelum novum et terra nova", nec tamen oportet propter hoc quod una sit substantia materiae huius et illius. Tertio modo dicitur incorruptibile quod non est subiectum corruptionis: et hoc modo materia corporum supercaelestium dicitur incorruptibilis; in ea enim non transmutantur formae. Materia vero corporum elementorum non dicitur incorruptibilis isto modo, cum sit subiectum formarum transmutabilium; dicitur autem incorruptibilis, quia non corrumpitur corruptione formae quae fuit in ea.

7. Ad septimum dicendum quod, licet materia non spolietur a magnitudine, tamen distinguitur materia superiorum corporum et materia inferiorum, ut non dicatur unam esse materiam corporalem horum et illorum. Nec sequitur, si corporeitas est forma una in genere, quod sit una in numero, prout materiam dicimus esse unam.

8. Ad octavum dicendum quod non negatur aliquo modo unam materiam esse caeli aquei et terrae sive etiam firmamenti, sed non illo modo quo materia dicitur esse subiectum transmutationis formarum ad invicem.

II. Deinde respondendum est ad id quod quaerebatur utrum utrumque, caelum scilicet et terra, creata essent informia aut unum formatum et alterum informe.

Respondeo quod, secundum quod habetur in libro De ecclesiasticis dogmatibus, angeli creati intelliguntur, cum creatum erat caelum; et ita videtur quod caelum empyreum creatum sit cum forma sua, quia statim angelis est repletum ; nihilominus tamen potest dici informe, quia nondum acceperat formam firmamenti, et ita de aliis. Ratio autem propter quam dicitur terra vacua, caelum autem non, est quia terra, sicut nunc habet ut fiant aliqua ex illa, non tunc habuit: nunc enim est quasi mater, quae est gravida multorum foetuum; caelum autem, licet post ornatum sit, non tamen dictum est vacuum respectu aliorum ex ipso nascentium, et ideo non dicitur de caelo sicut de terra.

Vel potest dici quod cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram, per caelum et terram" designatur materia informis, ex qua facta sunt caelum et terra, et quodam modo una. Unde Augustinus, Contra Manichaeos: "Primo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a graecis chaosappellari; sic enim et alio loco invenimusdictum in laudibus Dei: "Qui fecisti mundum de materia informi", quod aliqui codiceshabent: "De materia invisa". Et ideo rectissime crediturDeus omnia de nihilo fecisse, quia etiam si omnia formata de prima materia facta sunt, haecipsa tamen materia de omnino nihilo facta est". Item, infra: "Informis igiturilla materia, quam de nihilo Deus fecit, appellata est primocaelum et terra, et dictum est: "In principio fecit Deus caelum et terram", non quia hoc iam erat, sed quia hoc esse poterat; et caelum postea legitur factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes ibi dicamus esse radices et robur et ramos et fructus et folia, non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt, sicdictum est: "In principio fecitDeus caelum et terram", quasi semen caeli et terrae, cum in confuso adhuc esset caeli et terrae materia, sed quia certum erat inde futurum esse caelum et terram, iam et ipsa materia caelum et terra appellata est". Item, infra: "Hanc autem informem materiam etiamterram invisibilem atque incompositamvoluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam cetera; invisibilem autem dixit propter obscuritatem, et incompositam propter informitatem. Eamdem etiam materiam aquam appellavit, super quam "ferebatur spiritus Dei", sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Propterea vero non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia sive arbores vel herba et si quasimilia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina omnia, sive caelum et terra sive terra invisibilis sive terra incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam "spiritus Deiferebatur", nomina sunt informis materiae, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur. Dictaest ergo "caelum et terra", quia indefuturum erat caelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebraesuper abyssum, quia informis erat et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiam si esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subiacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub iis nominibus omnibusmateria erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum".

De empyreo autem non fit ibi mentio, nisi hoc sit cum dictum est: "Fiat lux, et facta est lux". Sed tunc oporteret diem et noctem aliter dicere quam ex revolutione luminosi corporis circa opacum, ut dies diceret distinctionem lucis a tenebris, nox autem e converso. Sed secundum hoc qualiter fieret primus dies et secundus? nisi propter differentiam rerum factarum, non propter revolutionem luminosi corporis circa terram.

Ad hoc autem quod una fuerit materia informis, non tamen omnino sine forma, sed sine formarum corporalium distinctione, facit quod dicit Hugo de S. Victore, qui quaerit: si mundus creatus est ex materia informi, sicut dicitur in libro Sapientiae, quare placuit Domino primo creare informe et postea formare, cum divinae potentiae sit aeque facile totum sub forma distincta condere. — Respondet: "In ceteris rebus" a rationali creatura, scilicet intellectuali, "informis materia facta est ac deinde formata, ut eo ipso demonstrareturquod ab ipso prius non existentia accepissent esse, sine quo formam et ordinem non poterant habere confusa. Eodem modo rationalis creatura quodam modo prius informis facta est et postmodum, ad Creatorem suum conversa, formanda erat; et ideo forisprius est ei demonstratainformis materia, post formata, ut quanta foretinter esse et pulcrum esse distantia, discerneret; per hoc admonita est ne contenta esset eo quod per conditionem acceperat, donec pulcrum esse ac beatum adipisceretur, quod per amoris conversionema Creatore acceptura erat". — Item, quaerit si omnino sine forma creata est. Et respondet: "Non puto primam illarum rerum materiam ita informem esse ut nullam omnino formam habuerit; ita tamen informem appellari posse, quod in confusione et permixtione quadam subsistens, nondumhanc, in qua nunc cernitur, dispositionem aptam et pulcram recepisset". Hoc etiam videtur per hoc quod sequitur: "Non est absurdum, si uno momento temporis cuncta creata sunt simul rerum visibilium et corporalium materia et invisibilium inangelica [natura] essentia".

Ex quibus omnibus colligitur quod creata est una materia omnium corporalium et visibilium; in quibus si contineatur caelum empyreum, non contradico: in iis enim nihil temere est definiendum.

[Ad obiecta]: I. Secundum hoc ergo respondendum esset ad obiecta in contrarium ex altera parte.

a. Ad primum quod, licet una esset materia informis caeli et terrae, non tamen sic esset una ut in ea fieret transmutatio formarum caeli et terrae.

b. Ad secundum dicendum quod, licet caelum sit incorruptibile, quia non corrumpitur, tamen posse in eo prius differebat ab esse: prius enim potuit esse in materia informi et deinde in forma distincta. Quod autem dicitur quod posse et esse non differunt in perpetuis, in contingentibus autem differunt, hoc est quia, cum sint perpetua, potentia est simul cum actu, licet in essentia differat, in contingentibus autem potentia est ante actum: ita in incorruptibilibus, cum iam esse per formam acceperint, simul est esse et posse, in incorruptibilibus vero, in quantum huiusmodi, potest esse posse prius quam esse.

c. Ad tertium dicendum quod, licet duo nominentur, hoc non est quia tunc esset caelum et terra, sed quia post futura erant, secundum quod dicit Augustinus, Contra Manichaeos. Unde non oportet propter hoc dicere duplicem esse materiam.

d. Ad quartum dicendum quod illa ratio procedit secundum statum in quo modo est caelum et terra, non secundum statum in quo tunc fuerunt. Nunc enim ex terra potest fieri aqua vel aer, non sic autem fit aliquid aliud ex materia caeli.

e. Similiter respondendum est ad quintum.

Ad hoc vero quod obicitur quod si una esset materia continua caeli et eorum quae sunt infra caelum, moto illo et illa moverentur: dicendum quod vel in distinctione formarum facta est distinctio materiae vel non sequitur quod si una esset materia, quod continuitatem haberent materiae ea quae fierent ex illa.

II. Ad illud vero quod quaeritur utrum utrumque esset informe vel non: respondeo secundum hoc quod utrumque esset informe, sed non similiter omnino: plus enim accedebat ad esse formae unum quam alterum, sed in hoc similiter quod informe erat, id est indistinctum. Sed, secundum Hugonem, terra erat ipsum terrae elementum, per caelum vero mobilis confusio reliquorum trium; et loquitur secundum opinionem illorum qui dicebant omnia fieri ex quatuor elementis. Sed huic opinioni non acquiescitur secundum philosophos ; nec secundum Augustinum terra dicitur ibi elementum, sed elementorum materia.

PrevBack to TopNext