Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 1

UTRUM RES CORPORALES DICANTUR CREARI RATIONE MATERIAE INFORMIS.

Ad primum sic: 1. A perfecto agente perfectum opus et a perfectissimo perfectissimum; sed materia informis, cum est sine omni forma, est imperfectissimum; ergo non est perfectum opus prout huiusmodi; sed creatum est perfectum opus, cum sit opus perfectissimi agentis, scilicet Dei; ergo materia non est creata sine omni forma.

2. Ad idem facit quod intelligentia creata, cum facit aliquid, non producit materiam sine omni forma, nec natura similiter, sed formam in materia; et haec sunt inferiora agentia et minoris virtutis; ergo nec Deus, qui est summum agens, creat rem corporalem ratione suae materiae informis.

3. Item, forma aliquo modo habet similitudinem cum Primo: Deus enim dicitur forma omnium exemplaris et quodam modo continens, sed nullatenus dicitur materia omnium ; ergo, cum creatio sit proprium opus Dei et extendat se ad rem corporalem, debet res corporalis dici creata potius ratione formae quam materiae.

4. Si vero forte dicatur quod creatio dicitur esse ratione materiae informis habentis in se formas rerum corporalium, sed per indistinctionem — contra hoc obicitur: contusio contraria est ordinationi; sed ordinatio attestatur sapientiae ; ergo summa ordinatio summae sapientiae; ergo a summa sapientia non procedunt immediate res sub confusione; non ergo materia cum confusione rerum corporalium procedit a summa sapientia.

5. Ad idem: Error reputatur in natura quando non est formarum distinctio, ut si procederet corpus humanum sine ordinata membrorum distinctione, ut caput esset interius et pedes superius et ita de aliis, vel non apparerent ibi membra; absit autem ponere errorem in opere divino; non ergo creata est materia cum formarum confusione.

6. Praeterea, formae quaedam corporales sunt inter se repugnantes; si autem esset contusio formarum essent contrariae formae simul, et ita continua pugna; sed pugna, sicut dicit Ioannes Damascenus, est principium dissolutionis; ergo ibi esset dissolutio; non ergo sic possent stare.

Ad contrarium sic argui potest: a. Creatio est exitus de non-esse in esse, cui immediatus est exitus de potentia materiali in actum; hoc autem est facere ; sed in operibus sex dierum est factio sive conditio; dicitur enim: "Fiat lux, et facta est lux", et ita de aliis; ergo ante non fuit nisi creatio; prius ergo creabatur de non-esse in esse aliquo modo materia, ut sit ordo de non-esse omnino in posse-esse, et deinde de posse-esse, in esse actu, quod est esse per formam determinatum.

b. Item, Primum habet potentiam quantum ad omne; hoc autem nulli potest communicare, cum sit eius proprium ; illud ergo in creatura quod magis assimilatur ei in universalitate potentiae, est materia, quae capax est omnium formarum ; ergo primus exitus a potentia divina videtur esse conditio materiae ut capacis omnium formarum.

c. Item, Deus habet in se ideas et rationes omnium rerum, sicut accipitur ex libro 83 Quaestionum ; rationes autem istae formae dicuntur; nihil autem in creaturis potest assimilari quoquo modo nisi quod habet in se continentiam omnium formarum corporalium in genere ; ergo, cum hoc sit materia sub indistinctione formarum, videtur convenienter huiusmodi fieri creatio.

d. Praeterea, distinctio non videtur esse nisi eius quod prius fuit confusum; si ergo assignatur ab expositoribus opus distinctionis formarum, praecessit ergo opus confusionis formarum in materia; hoc autem non est nisi in opere creationis; ergo etc.

[Solutio]: Ad quod respondendum secundum diversas sententias Sanctorum. Secundum enim sententiam Augustini videtur quod creatio erat materiae cum forma perficienti eam, ita quod singulae res creatae essent in propriis materiebus et formis. Secundum autem sententiam Gregorii et aliorum videtur quod creata sit in substantia materiae; unde dicit Gregorius: "In substantia simul facta sunt quae deeis habent originem, sed non in specie, quae sequentibus diebus ostensa est: sol et luna de caelo, virgulta et huiusmodi de terra". Augustinus etiam, in libro De Symbolo, videtur hoc dicere: "Ordinatissimo Dei munere factum est utprimo capacitas formarum fieret, postea formarentur quaecumque formata sunt". Item, Augustinus, in XII Confessionum, uno modo sic exponit " In principio creavit Deus caelum et terram": "DeusVerbo sibi coaeterno fecitinformem materiam creaturae corporalis, ubi confusum erat caelum et terra, quae nunc iam distincta et formata in huius mundimole sentimus". Huic expositioni concordant quaedam Glossae super principium Geneseos; item, super illud Psalmi: "Ipse mandavit et creata sunt", Glossa dicit: "Informem materiam de nihilo".

[Ad obiecta]: a. Si ergo teneatur prima sententia, respondendum est ad obiecta, dicendo quod, licet intelligi posset exitus de non-esse omnino in posse—esse et post de posse-[esse] in esse actu per formam, tamen simul utrumque factum est, ut simul crearetur forma cum materia, et hoc ut unita, ut opus Creatoris perfectum dicatur.

b. Ad secundum dicendum quod, licet materia, in quantum est capax formarum, quamdam habeat similitudinem, sed multum remotam, respectu divinae potentiae, non tamen oportuit quod sic crearetur informis, sed magis conveniebat quod esset capax in actu quam tantum in potentia.

c. Ad aliud dicendum quod aliter est de formis in materia existentibus et de ideis quae sunt in Deo. In Deo enim sunt, ideae nec sunt aliud quam ipse Deus, in creatura vero sunt formae et sunt aliud quam ipsa. Propterea, non distingui, id est confundi formas, non convenit summae sapientiae disponenti, et ideo non in hoc habent similitudinem respectu summae sapientiae, in qua nulla est distinctio.

d. Ad ultimum dicendum quod opus distinctionis potest dupliciter intelligi: uno modo ut prius esset formarum confusio in materia et postmodum distinguerentur, et hoc non est secundum hanc sententiam; alio modo ut distinctio referatur ad ordinationem uniuscuiusque in suo loco; et licet haec opera, conditio sive creatio et distinctio, sint diversa, nihilominus secundum Augustinum simul erant. Unde, cum res corporales erant creatae vel conditae, simul erant in propriis locis distinctae, licet unum naturaliter praeintelligatur alteri; et Scriptura, quae simul facta erant, non simul potuit dicere et voluit etiam ordinem naturae designare.

Secundum Hieronymum autem et alios expositores, qui accipiunt diem usitatiori modo sicut contingit et quia de creatione fecit mentionem quasi ante omnem diem, videtur dici quod creatio dicitur esse ratione materiae informis, quae tamen aliquo modo haberet in se formas.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium sic est respondendum quod ai perfectissimo agente processit perfectum opus ut in genere illo; non enim sistit ibi opus divinum, sed est ulterius ordinatum ad opus ulterius, quo dicebatur: "Fiat lux" etc. Si ergo requiritur omnimoda perfectio, requirenda est in ultimo opere et non in initio operis: sicut si artifex facit domum, non est requirenda perfectio in initio sui operis, sed cum iam opus est consummatum. Creatio fuit Opus respiciens initia operum divinorum, — Si vero obiciatur quod aeque facile est Deo totum opus in consummatione fecisse sicut primo sub quadam informitate et postea sub consummatione: artifex enim si statim posset unico actu consummare domum, non primo levigaret ligna et lapides poliret, sed statim domum compleret: dicendum quod Domino, est aeque facile, cui dicere facere est vel, quod plus est, velle est facere, secundum quod dicitur in Psalmo: "Omnia quaecumque uoluit Dominus fecit". Nihilominus voluit in isto progressu ordinem rerum naturalem ostendere, ut primo sint principia condita, deinde ea quae aliquo modo ab iis ducunt originem, sicut dicit Gregorius.

2. Ad secundum dicendum quod in hoc ostenditur virtus agentis primi excellere virtutem agentis secundum naturam vel agentis creati secundum voluntatem, quia potest utroque modo res condere, et subito et successive, agens autem creatum nonnisi successive. Et si hoc perfectio est quod exit ab agente creato, multo magis est perfectio quod a Deo agente procedit, quod ad suum finem perducitur: non enim agens creatum ab initio operis sui producit rem perfectam, sed cum est opus consummatum.

3. Ad tertium dicendum quod, licet forma habeat similitudinem cum Deo, qui forma dicitur, nihilominus et materia summae potentiae habet aliquam similitudinem, et ita voluit Dominus, ut utraque similitudo ostenderetur, et res creare in materia et res creare in propria forma sive specie distincta.

4. Ad id vero quod obicitur de confusione formarum, respondeo quod est quaedam confusio opposita ordinationi, cum formae errore agentis imprimuntur in materia opere iam completo; sic autem non est hic, quia sic repugnat summae sapientiae. Est autem alia confusio, cum nondum sunt res unaquaeque in suo debito loco, qui debetur formae distinctae: et secundum hoc in initio operis non repugnat summae sapientiae. Est etiam confusio quaedam latebra formarum in suis principiis: et secundum hoc esse formas in suis principiis originaliter non repugnat sapientiae, immo ostendit sapientiam; quod enim formae elementatorum sint in elementis originaliter, non repugnat sapientiae, sed ostendit sapientiam.

5. Ad aliud dicendum quod iste modus essendi formarum non est per modum monstri, quod, cum factum est, vel habet diminutionem in partibus vel inordinationem.

6. Ad aliud dicendum quod iste modus essendi formas simul non facit continuam pugnam: continua enim. pugna dicitur esse, cum formae sint in sua virtute ut possint agere et appropinquant sibi in situ.

PrevBack to TopNext