Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 2

QUID DESIGNETUR NOMINE CAELI.

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur: "Creavit caelum".

1. Dividitur enim caelum contra terram, et loquitur de corporibus; ergo caelum non continebitur in nomine terrae. —— Contra: Terrae nomine notatur materia informis, de qua fecit caelum et terram; dicitur enim "terrainanis et vacua", vel, secundum aliam litteram, "invisibilis et incomposita" ; et hoc idem est quod terra; ergo caelum continetur in nomine terrae.

2. Item, dicitur in Psalmo: "Caelum caeli Domino" etc. Ibi distinguit caelum et terram tamquam diversam habitationem et dicit quod "per caelum intelligitur caelum empyreum, quod statim sanctis angelis est repletum" ; sed constat quod angeli, sicut dicit Augustinus, creati erant simul cum materia informi. Unde dicit in libro Confessionum: "Duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tamen neutrum tibi coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, utsine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitateperfruatur; alterum quod ita informeerat ut, ex qua forma in quamformam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet". Ergo angeli ad caelum pertinebant. Restat ergo quod nomine caeli intelligitur caelum empyreum et angeli, et ita non videtur pertinere ad informem materiam, quae nomine caeli vel aquae designatur.

3. Item, videtur quod caelum empyreum, cum sit corpus, pertineat ad materiam informem. Caelum enim empyreum pars est mundi, prout mundus dicitur machina mundana; sed ex materia informi factus est mundus; ergo et caelum empyreum. — Item, dicit Hugo quod per caelum intelligitur quidquid est mundi sensibilis praeter terram; unde dicit: "In altum porrigitur, quousque summum naturae corporeae pertingat". Ergo caelum empyreum continebatur in materia informi caeli.

Contra: a. "Caelum caeli" dicitur empyreum caelum, quod statim sanctis angelis est repletum; sed eis non congruit habitatio informis iam formam habentibus; ergo illud caelum erat formatum.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, licet caelum dividatur contra terram, id est materiam informem de qua haec fierent quae inter se dividuntur, nihilominus cum dicitur: "Terra erat inanis" etc., ibi caelum continetur sub informitate terrae. Aliter enim quodam modo accipitur nomen terrae: primo accipitur pro materia, in quantum ex ea futura erat terra; secundo vero accipitur communiter.

2. Ad secundum dicendum quod caelum empyreum continetur nomine caeli, et sicut angeli quodam modo informes dicebantur priusquam reciperent formam gratiae, quae nomine lucis designatur, ita et caelum empyreum poterat dici informe, quousque Dominus in formam perfectam redigeret, dicendo: "Fiat lux" etc. Et secundum hoc nomine lucis non intelligitur tantum lux quae distinguit per sui revolutionem noctem et diem, sed etiam lux distincta a tenebris, quo modo caelum empyreum est lux distincta: tenebrae enim hic fiunt in aere, aqua et terra, ibi autem non.

3. Ad aliud dicendum quod, licet pertineat caelum empyreum ad angelos, nihilominus tamen potuit aliquo modo ad materiam informem pertinere. Et sic videtur Hugo sentire. In talibus autem nihil est temere definiendum.

PrevBack to TopNext