Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 2, C. 3

QUID INTELLIGITUR NOMINE TERRAE.

Deinde quaeritur I. 1. ratione eius quod dicitur terra creata, quare non fit mentio de aliis elementis in creatione, cum sint nobiliora.

2. Praeterea, fit mentio de aqua et secundum unam expositionem de aere, de igne vero nulla fit mentio, cum sit inter elementa nobilissimum.

[Solutio]: Ad quod respondeo quod, numeratis extremis corporibus, dat intelligere media. Et posset dici quod nomine caeli intelligitur ignis —- est enim caelum igneum — et similiter aer —- est enim caelum aereum -— terra vero est alterum extremorum, aqua vero tenet medium. Vel per terram et aquam, sicut dicit Augustinus, Contra Manichaeos, intelligitur materia informis, quae se habet ad omnia; nomine autem terrae et aquae nominantur, quia haec sunt nobis propinquiora et manifestiora.

II. 1. Sed quid est quod dicit terram esse "inanem et vacuam vel invisibilem et incompositam" secundum aliam translationem ? Nonne terra, id est materia, formas habuit, et ita non vacua fuit? —Item, inane dicitur quod est sine soliditate; nonne terra tunc habuit soliditatem corporalem? —- Item, visibilis erat, cum esset corpus; compositionem habebat, cum non esset simplex ut Deus, sed creatura; quare igitur dicitur "incomposita" ? — Praeterea, erat ibi forma cum materia.

2. Item, quare nomine abyssi designatur? Si enim abyssus idem est quod terra, sicut dicit Augustinus, quare potius dicitur quod "tenebrae erant super faciem abyssi" quam super faciem terrae? — Item, quaeritur quare, si idem est terra, abyssus et aqua, ita diversis nominibus nominentur?

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod " inane" dicitur respectu formae distinctae, " vacuum", vero dicitur respectu ornatus. Similiter, secundum aliam translationem, " invisibilis" dicitur respectu formae sive speciei, secundum quam est delectatio in visu, " incomposita" vero dicitur, id est sine compositione, id est ornatu. — Ad obiectum autem in contrarium respondeo dicendum quod non dicitur " inane" quia non habebat soliditatem vel corpulentiam. Praeterea, " vacua" non dicitur quia nullam habuerit formam, sed quia non habuit formam replentem et ornantem eam. Item, " invisibilis" dicitur, non quia non posset videri, sed quia non poterat videri ut speciosa. Item, " incomposiia" non dicitur quia non habuerit compositionem, sed quia non habuit decentiam ornatus.

2. Ad illud quod obicitur de abysso et aliis nominibus quae coincidunt in eamdem rem, respondeo quod ex diversis rationibus materia informis tria sortitur vocabula. Est enim potentia materiae receptiva, quae deficit in genere potentiae respectu potentiae activae vel simpliciter vel secundum quid: et quantum ad hoc habet rationem terrae; terra enim inter omnia elementa minus habet de ratione activi, Item, dicitur abyssus, id est sine candore, quia sine specie et pulcritudine, ut ostendatur detectus ex parte speciositatis. Dicta est aqua quia aqua est male terminabilis proprio termino, bene alieno: ita materia bene terminabilis per formam et debitam dispositionem. Ex defectu ergo terminationis dicta est aqua, quia de facili ductilis et fluxibilis subiacebat operanti, ut de ea omnia formarentur et a primo agente daretur eidem virtus per formam, species per distinctionem, terminatio per ornatum, a summa scilicet potentia, sapientia et bonitate.

PrevBack to TopNext