Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 5
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 5
SECUNDUM QUID FIEBAT TUNC DIES ET QUARE TOT.
Dicitur autem fieri dies dupliciter: vel ex praesentia lucis corporalis, sicut testantur Gregorius, Beda et Hieronymus ; vel ex praesentia lucis spiritualis, sicut testatur Augustinus.
Primo ergo procedendum est secundum primam expositionem, scilicet secundum quod dies habet fieri ex praesentia lucis corporalis; secundo, secundum secundam expositionem.
Circa primum primo quaeritur quae fuerit lux corporalis, ex cuius praesentia fiebat dies; secundo, qualiter illa lux faciebat diem; tertio, utrum illa lux sit adhuc an desierit esse facto sole; quarto, si non desiit, sed mutatur in aliud, in quid mutata est; quinto, utrum in uno die facta sunt illa opera, de quibus agitur Gen. I, an pluribus diebus; sexto, quare non dicitur nox facta esse sicut dies, cum dicitur: "Factum estvespere" etc.
ARTICULUS 1.
Quae fuerit lux corporalis ex cuius praesentia fiebat dies.
Ad. primum sic: Ex praesentia luminarium super terram vel absentia videtur fieri dies et nox: dies enim est latio solis super terram; sed, cum nondum erant luminaria, non poterant ita ferri super terram vel subtus; ergo nec ex eorum allatione poterat fieri dies; sed quarto die primo facta sunt "luminaria", ut patet Gen. 1,16; ergo non fuit dies usque ad tempus quarti diei; ergo male dicitur ibi primus dies vel secundus vel tertius.
[Solutio]: Ad quod dicendum secundum istam opinionem quod lux ista non fuit lux solis vel aliorum luminarium, quia revera facta sunt quarto die, sed fuit quoddam corpus lucidum formatum ex praeiacenti materia, ex cuius praesentia super terram fiebat dies, ex occasu autem eius sub terra nox. Et hoc habetur plane in II libro Sententiarum, 13 dist., cap. "Si autem quaeritur qualiter lux illafacta fuerit" etc., et accipitur a Beda, qui dicit quod nubecula lucida, quae hic vocatur lux, ab initio fecit diem et noctem: diem, cum apparebat, noctem, cum erat abscondita, et descendens ad occasum fecit vespere, et revocata ad ortum, mane. Et hoc est quod dicitur: "Divisit lucem a tenebris". Unde dicimus quod ab illustratione lucis huiusmodi fiebant tres primi dies sicut sequentes ab illustratione lucis solis.
ARTICULUS II
Qualiter lux illa faciebat diem
1. Aut enim illa lux erat sparsa circumquaque ex omni parte terrae aut in aliqua parte magis coadunata quam in alia. Si sparsa circumquaque, ergo ex omni parte illuminabat; ergo undique erat dies; ergo non erat distinctio diei et noctis; quid ergo dicitur: "Divisit lucem a tenebris" ?
2. Si propter hoc dicatur quod erat coadunata lux illa magis in una parte illius corporis quam in alia, et quando ista pars illius in quo erat lux ista coadunata, erat super terram, erat dies, quando vero occidebat sub terra, erat nox - contra: probatur quod erat sparsa. Nam quando dictum est: "In principio creavit Deus caelum et terram", ibi dicitur materia in confusione formarum corporalium, quae primo indistinctae et post distinctae sunt; unde in se includebat lucem illam praedictam, quia terra habebat in se rationem opacitatis et luminositatis, sed post, cum facta est lux, divisa est actualiter opacitas a luminositate sive opacum a luminoso et cessit opacitas ex parte terrae, luminositas ex parte caeli. Et haec duo exiguntur ad hoc ut esset dies vel nox. Si enim non esset aliquod corpus potens proicere umbram, quod fit ratione opacitatis, non esset tenebra; ergo a simili, si opacitas, quae cessit in partem terrae, aequaliter erat ex omni parte terrae, videtur quod similiter luminositas, quae cessit in partem caeli, aequaliter erat ex omni parte; ergo lux praedicta sparsa erat; ergo restat, ut prius, quod per eam non erat distinctio diei et noctis.
3. Item, intelligamus quod nulla sit stella, sed tantum caelum uniforme per totum revolvatur circa corpora inferiora: tunc non erit effectus generationis et corruptionis in inferioribus, quia iste effectus est in eis a planetis maxime et etiam ab aliis stellis secundum elongationem earum vel approximationem ; erit tamen effectus conservationis rerum in esse ab ipso caelo: iste enim effectus, qui est conservare in esse, uniformis est; unde bene est ab eo quod uniforme est. Cum igitur in tribus primis diebus nondum factae essent stellae, non erat generatio et corruptio in inferioribus, erat tamen in eis tunc conservatio, quia de factis tunc nihil deperiit, et non erat ponere a quo esset huiusmodi conservatio, a quo scilicet creato, nisi ab illa luce praedicta; lucis ergo illius erat conservare res iam entes ; sed non conservaret uniformiter nisi esset sparsa ex omni parte, quia non aeque distaret semper ab omnibus, si coadunata esse in aliqua parte sicut sol; ergo non faciebat distinctionem diei et noctis.
Respondeo: Licet Augustinus videatur dicere de luce spirituali, tamen supponamus ad praesens quod lux ista fuerit corporalis, sicut exponit Beda, Gregorius et Hieronymus. Dicimus ergo quod in principio, quando creatum est caelum et terra, in terra, quae erat materia omnium corporum mutabilium, continebantur per confusionem perspicuitas et opacitas, postmodum vero, cum dictum est: "Fiat lux", divisa est actualiter perspicuitas ab opacitate, et tunc opacum, cum cessit ex parte terrae propter sui resistentiam, quia scilicet non erat pervium luci, proiecit umbram, perspicuum vero, quod cessit in partem superiorem, sui giratione circa opacum fecit diem et noctem.
[Ad obiecta]: 1-3. Ad id quod obicitur quod lux ista sparsa erat et sic non poterat distinguere diem et noctem: dicimus quod revera lux erat sparsa, quia undique ex parte terrae erat illud perspicuum, tamen nihilominus erat magis coadunata in una parte quam in aliis. Unde dicimus quod illud corpus, in quo erat lux ista, duplicem habebat effectum: ratione enim perspicuitatis, quae erat uniformis per totum, habebat effectum conservandi res corporales inferiores; ratione vero lucis, quae coadunata erat in aliqua parte illius corporis, habebat effectum declarandi et multiplicandi. Sicut enim dicit Augustinus, Super Ioannem, et Ambrosius, in Hexaemeron, lux habet virtutem declarandi se et alia et multiplicandi se et alia; sed postmodum, cum facti sunt planetae, secundum allationem suam in obliquo circulo secundum propinquius et remotius fuit generatio et corruptio in rebus. Bene ergo concedimus quod lux, in eo quod sparsa erat, non faciebat diem et noctem, sed secundum quod coadunata: utrumque enim erat ibi reperire, scilicet et sparsionem uno modo et coadunationem alio modo.
ARTICULUS III-IV
Utrum lux ista sit adhuc an desierit facto sole et in quid mutata sit.
Tertio quaeritur utrum ista lux sit adhuc an desierit esse facto sole, sicut videtur dicere quaedam opinio. Dicit enim quod lux ista erat imperfecta sive diminuta respectu luminis solis et sole adveniente cessit in materiam ex qua ipsa facta erat.
1. Si dicatur quod desiit esse penitus, ex hoc videtur sequi inconveniens, scilicet quod Deus aliquid fecerit quod statim desineret esse, et sic non videretur summe sapiens.
2. Item, probatur adhuc quod non cessit soli, quia completius non cedit minus completo; sed ista lux completior erat luce solis; ergo non cessit luci solis. - Probatio mediae: Dicit Damascenus quod opera primae diei et septimae completiora sunt operibus ceterorum dierum; ergo, cum ista lux esset opus primae diei, sol vero opus quartae diei, ista lux nobilior erat sole.
3. Item, a nobiliori causa nobilior est effectus; sed dies est effectus lucis ; ergo a nobiliari luce nobilior dies; sed primus dies est nobilior quarto; ergo a nobiliare luce; ergo nobilior erat lux praedicta luce solis.
4. Item, artifices isti inferiores non statim faciunt rem perfectam, sed per successionem procedunt operando ab incompleto ad completum, et hoc est propter sui insufficientiam; cum ergo Deus sit sufficientissimus Artifex, non est in eo ut procedat ab incompleto ad completum, sed statim facit rem perfectam; cum ergo lux ista fuerit opus Dei, constat quod facta est in sua perfectione; ergo non cessit lumini solis tamquam incompletum completo, sicut ponit nunc dieta opinio.
5. Si dicatur quod adhuc manet, quaeritur tunc: aut ita manet quod est sub eadem forma, in qua tunc erat, aut ita quod mutatur in aliud vel quod ex ea aliquid factum est. Si dicatur quod sub eadem forma: ergo nunc simul cum sole radiaret, quod tamen non videmus. Praeterea, cum esset ad idem opus ad quod sol, scilicet ad distinguendum diem et noctem, videretur alterum illorum superfluere, cum unum sufficeret. - Si dicatur quod mutatur in aliud, quaeritur in quid? Si in solem, quia de ea factus est sol - contra hoc possunt adduci tres rationes nuper dictae: quia completius non est materiale ad minus completum. Praeterea, si ex ea factus est sol, quaeritur unde factae sunt ceterae stellae; similiter si ex ea facta est luna vel alia stella, quaeritur ex quo factus est sol, et sic potest quaeri de singulis. Propter hoc dicitur quod illa lux divisa est ita quod ex una parte factus est sol, ex alia luna, ex alia et alia singulae stellae.
6. Sed tunc quaeritur in quo situ erat ante divisionem, utrum scilicet in inferiori aut in superiori quam sol vel aliae stellae. Quoquo modo autem dicatur, oporteret in aliqua parte illius lucis fieri transmutationem secundum rectum; transmutatio autem secundum rectum non est naturaliter nisi ubi est natura levis vel gravis; ergo oporteret in illa luce esse naturam levis vel gravis aut fieri violentiam circa eam, si moveretur secundum rectum: quorum utrumque est falsum ; ergo non videtur posse dividi modo praedicto.
7. Item, esto ita: altera pars eius cedit in perfectionem Saturni, altera in perfectionem solis et sic de àliis. Cum ergo Saturnus sit supremus planetarum, levior ergo pars cedit in Saturnum; ergo secundum hoc Saturnus citius moveretur quam reliqui planetae, sicut est in istis inferioribus: quod levius est, citius movetur, ut ignis quam aer; hoc autem est falsum, immo tardius videtur Saturnus moveri quam reliqui, quia non perficit cursum suum ante XXVIII annos.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ista lux non desiit esse secundum ipsa quae prius fuerant ad quemdam usum, scilicet conservationem rerum corruptibilium et multiplicationem et adhuc ad ampliorem usum, scilicet ad generationem et corruptionem. Dicimus ergo quod ex ista luce per eius divisionem facta sunt omnia luminaria. Non tamen oportet ponere in ea naturam gravis et levis, quia lux de natura sua est diffusiva sui: unde diffundit se undique, nisi habeat obstaculum, secundum rectum et secundum latus et circulariter, sicut patet in lumine candelae in domo. Concedimus ergo quod, etsi in partibus eius non esset ponere gravius et levius, tamen ibi erat ponere simplicius et minus simplex, secundum quod plus vel minus elongabatur ab iis inferioribus, sicut est etiam in elementis. Unde plus videtur secundum hoc esse de natura simplicitatis et perspicuitatis in Saturno, qui est superior planeta, quam in aliis.
[Ad obiecta]: 7. Ad illud ergo quod obicitur quod secundum hoc citius moveretur, dicimus quod si moverentur planetae motu proprio praeter motum suarum sphaerarum, sicut posuit quidam philosophus, bene posset hoc esse quod Saturnus citius moveretur; sed non sic est, immo sphaerarum motu moventur, sphaerae autem sphaeris non citius moventur. - Quod autem obicitur quod Saturnus tardior est, intelligitur non quia grossius corpus sit nec quia tardior vel remissior sit motus eius, sed quia maius spatium describit pertranseundo quam alii, ideo plus exigit de tempore: sicut si aliquid moveretur circa rotam et aliud aeque cito moveretur circa axem, multo plus exigeret de tempore ad perficiendum motum circuli quam illud quod circa axem.
2-4. Ad id quod obicitur de perfectione et nobilitate primae diei, dicimus quod revera lux illa facta est non diminuta, sed perfecta, secundum quod competebat usui ad quem tunc erat. Nec oportebat aliquam transmutationem fieri circa eam ad hoc ut ad illum usum esset, scilicet ad conservationem et declarationem, ut dictum est, sed propter ulteriorem usum, scilicet ut esset causa perfecta generationis et corruptionis in inferioribus, competebat ut ex ea fierent luminaria. Unde concedimus quod a Primo nihil egreditur incompletum et imperfectum, quod scilicet non sit sufficiens ad usum ad quem ordinatum est.
Sed adhuc restat obiectio prius facta: Si enim erat lux ista perfectior luce solis, ergo non erat materialis ad illam; perfectior autem erat, quia erat opus primi diei etc.
Solutio: Si consideremus istam lucem quoad suum effectum et solem quoad suum, circumscripto scilicet effectu illius lucis quem in se includit sol, dicimus quod effectus illius lucis erat conservare res et declarare, solis autem effectus proprius est facere generationem et corruptionem: quod enim conservat et declarat, hoc accipit ab ista luce. Secundum ergo hanc operationem nobilior est effectus lucis quam solis, quia nobilius est conservare et declarare quam facere generationem et corruptionem: hoc patet; et ideo quoad hoc nobilior est lux ista quam lux solis sive quam sol. Si vero consideretur sol secundum quod in se includit effectum illius lucis et cum isto superaddit alium, sic est dicere quod perfectior est sol et quoad hoc materialis est lux illa respectu istius. Similiter dicendum est de aliis planetis.
ARTICULUS V
Utrum uno die facta sint illa prima opera.
Videtur quod in pluribus: a. Quia in textu dicitur primus dies, secundus dies et tertius et sic deinceps.
Contra: 1. Gen. 2,4: "Istae sunt generationes caeli et terrae in die qua fecit Deus caelum et terram" etc. Ergo unicus fuit dies in quo facta sunt illa prima opera. Similiter dicitur in translatione Septuaginta: "Hic est liber creaturae caeli et terrae" ; et subditur: "Cum factus est dies", non dicit cum facti sunt dies.
ARTICULUS VI
Quare non dicitur nox facta sicut dies.
Sexto quaeritur, cum prima die divisa sit lux a tenebris et dies a nocte, cum dicat Scriptura de divisione istorum et dicat etiam diem factum — dicit enim: "Factum est vespere et mane dies unus" —- quare similiter non dicit noctem. Et quaestio est communis secundum utramque opinionem.
Respondeo: Hoc fuit quia dies, secundum quod huiusmodi, dicit positionem, sed nox, in quantum huiusmodi, dicit entis defectum; unde eius proprie non est factio, sed potius defectio, et ideo inter facturas non computatur sicut dies. Tamen nox bene pertinet ad divisionem, quia privationes bene distinguunt inter entia, et ideo de eius divisione a luce sive die loquitur Scriptura, non de factione.
Haec solutio similiter potest esse communis utrique opinioni. Tamen, secundum expositionem Augustini, aliter dicendum est. Dicit enim sic: "Dies iste, quem Deus primitus fecit, est cognitio angelorum praesentataomnibus operibus Deihoc ordine praesentiae quo ordine scientiae". Est autem duplex cognitio angeli: quaedam matutina in Verbo, alia vespertina in erum natura ; et in utraque supponitur cognitio et dies, quia semper fit relatio creaturae ad ipsum facientem et praeponitur ab angelo cognitio quae est in Verbo, cognitioni quae est in proprio genere. Et ideo dicit Augustinus quod "angeli creaturam in ipsa creatura sic sciunt, ut illi scientiae praeponant scientiam quae est in Verbo" ; Si autem praeponerent cognitioni quae est in verbo, illam quae est in proprio genere, tunc esset ibi nox, scilicet peccati, sed illa nox non esset a Deo, sed ab angelo; non sic autem est, et deo non fit ibi mentio de noctis factura.
Iuxta hoc nota expositiones eius quod dicitur ibi: "Factum est vespere et mane", diversas secundum diversos expositores. Secundum Augustinum vespera dicitur cognitio creaturae in proprio genere, quae dicitur vespertina, quia sicut vespera declinat ad occasum vel ad tenebras, ita haec cognitio declinat ad non-esse, id est ad creaturam, quae de nihilo est. Secundum Bedam et aliis expositores dicendum quod illud luminosum corpus primo factum revolvebatur circa terram et determinabat partes diei. M faciebat secundum quod de subtus acr horizonta nostrum, vespere secundum clinabat ab horizonte nostro ad inferio sicut et modo facit sol. Secundum alic mane designat ibi principium vel ii fiendae, vespere terminum rei factae.
Circa secundam expositionem, qua gustini, notandum quod secundum ) num videtur quod illa lux fuerit radi intellectum angeli ad cognoscendum in sic diceretur "mane" ; vel in proprio ger vespere. Istae autem irradiationes dis secundum operata. In opere enim di erat triplex distinctio: lucis a tenebris superiorum ab interioribus et inferiorum et sic tria operata. Similiter in ornatu ornatus caeli, ornatus aeris et aquae terrae, et sic alii tres dies. Septimus terminatur secundum conservationem tarum: non enim solum oportet prodi conservare.