Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 4 UTRUM OMNIA NATURALIA SINT FACTA SIMUL IN GENERE VEL IN SPECIE.

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 1, C. 4

UTRUM OMNIA NATURALIA SINT FACTA SIMUL IN GENERE VEL IN SPECIE.

Quarto quaeritur utrum omnia naturalia sint facta simul in genere vel in specie.

Quod videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Verbo tuo simul et sempiternedicis quae dicis nec aliter quam dicendo facis". Ergo simul fecit; ergo ipsa sunt simul facta.

2. Praeterea, aequalis facilitatis est Deo simul omnia facere sicut simul omnia creare; sed "simul omnia creavit" ; ergo simul omnia fecit, cum hoc magis congruat omnipotentiae.

3. Praeterea, ratio quare artifex unum facit post alterum est quia non simul potest converti ad multa secundum eamdem partem omnino.

4. Praeterea, materia non est aptata, sed oportet eam aptari: hoc autem imperfectionis est; in Deo autem est summa perfectio; ergo simul omnia fecit.

5. Praeterea, dicitur in Gen. 2,4: "Istae sunt generationes caeli et terrae, in die quo fecit Deus caelum et terram" ; ergo in una die fecit omnia; et pari ratione in uno nunc vel in modico tempore.

Contra: a. In Gen. dicitur primus dies, secundus dies et ita de aliis; ergo plures erant dies; non ergo simul omnia sunt facta.

b. Item, Gregorius: "Omnia simul creata sunt, quiain materia simul facta sunt quae de eis habent originem, sed non in specie, quae sequentibus diebus est ostensa".

c. Praeterea, videtur quod inter Sanctos nullatenus deberet esse discrepantia opinionum quoad creationem, sed quoad factionem, Eccli. 18,1: "Qui vivit in aeternam, creavit omnia simul", non dicit fecit, — Item, nisi dictum fuisset primus dies, secundus et tertius, non esset diversitas opinionum, ut videtur; in hoc tantum est controversia quod quidam dicunt omnia in uno die esse facta, ut Augustinus, quidam in sex, ut Gregorius et Hieronymus ; sed ante omnem diem fuit creatio, ut patet ex textu, Gen. 1,1 dicitur: "In principio creavit Deuscaelum et terram" ; satis autem postmodum subiungit de prima die. —- Item, Augustinus: "Ubi nulla species, nullus ordo, nec etiam dies est" ; sed species et ordo primo dicuntur in factione lucis; sed ante hoc fuit creatio; ergo penes creationem nulla debet esse diversitas inter opiniones Sanctorum, quin scilicet dicant omnes quod omnia simul creata sunt. Sed de factione rerum potest esse controversia, et hoc designat Gregorius qui dicit omnia simul esse facta in substantia: fieri enim in substantia est fieri in materia, et hoc est creari. — Quod concedimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem dicendum quod, licet simul sit dicere quantum est ex parte dicentis, non tamen est simul quantum est ex parte eius quod dicitur. Dicere enim sumitur multipliciter. Uno modo est aeternum, secundum quod Pater dicit Filium; alio modo idem est quod creare, et secundum hoc ex parte eius quod dicitur non est simul, sed potest esse secundum prius et posterius, et sic accipitur hic secundum sententiam Sanctorum qui pluralitatem dierum ponunt ad litteram.

2. Ad secundum dicendum quod, licet aequalis facilitatis sit simul creare et facere simul, prout creare distinguitur a facere, tamen creatio quia respicit materiam informem et facere respicit formas in materia distinctas, in quibus potest esse prius et posterius tempore sicut est prius et posterius natura, ideo dissimile est quantum est ex parte creati et facti. Et sicut instruitur homo, ad quem ordinatae sunt corporales creaturae, in hoc quod prius condidit informe et post formavit et distinxit, ita instruitur in hoc, si fecit secundum prius et posterius in tempore.

PrevBack to TopNext