Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 1

DE LUCE CORPORALI SPARSA IN CAELO EMPYREO

Prima autem sparsio lucis corporalis fuit in caelo empyreo, de quo quaeruntur haec: Primo, an sit; secundo, an sit corpus; tertio, an sit caelum; quarto, an moveatur; quinto, de comparatione illius ad alios caelos.

An sit caelum empyreum.

Ad primum sic: Videtur quod illud, quod dicitur caelum empyreum, non sit: 1. Nihil enim fit sine causa a Deo ; sed huiusmodi caelum non videtur habere aliquam causam. Non enim fit propter continuandam generationem et corruptionem in inferioribus, cum huius sit causa sufficiens firmamentum cum stellis et planetis. Neque fit ad conservationem in esse, cum causa conservationis in esse ipsorum corporum dicatur esse, secundum philosophos, in illa sphaera quae movetur motu diurno. Ergo non videtur causa esse ex comparatione ad corpora. Nec ex comparatione ad spiritus, cum spiritus natura sint separati a corporibus nec indigeant ipsa corporum continentia ad hoc quod sint.

2. Nec illa videtur esse causa quam quidam ponunt, dicentes quod ad coniunctionem animae et corporis requiritur lux: unde ad coniunctionem animae vegetabilis cum corpore exigitur lumen quoddam proveniens ex firmamento sive caelo sidereo, ad coniunctionem vero animae sensibilis cum corpore lumen proveniens ex caelo crystallino, ad coniunctionem vero animae rationalis cum corpore lumen proveniens ex caelo empyreo. Cum enim anima rationalis sit substantia incorporea, cognoscitiva, separabilis a corpore, si coniungitur corpori ex elementis composito, non requirit nisi tot media quot sunt-media in genere, non quot sunt media determinata in specie. Medium autem in genere inter corpus corruptibile compositum et incorporeum est corpus corruptibile simplex et corpus incorruptibile simplex nec possibile est plura invenire media in genere; sed corpus corruptibile simplex est elementum, corpus incorruptibile simplex, id est non resolutum in alia corpora, est lux; ergo inter incorporeum et suum corpus non intercidunt nisi duo illa media in genere. Ex parte vero incorporei non intercidunt nisi duo inter animam rationalem et suum corpus: est enim incorporeum motivum non-cognoscitivum et est incorporeum motivum cognoscitivum, sed non separabile; sic ergo ex parte incorporei non erunt nisi sensibilis et vegetabilis.

3. Si vero acciperentur media secundum differentias in specie ex parte corporum, quot essent differentiae lucis inter elementum, quod est corpus corruptibile, simplex et incorporeum, tot acciperentur media; sed sunt differentiae lucis diversae secundum differentias sphaerarum; sphaerae autem ponuntur novem, secundum philosophosö: sphaerae septem planetarum, sphaera stellarum quae dicuntur fixae et sphaera motus diurni, quae, secundum quosdam philosophos, dicitur esse alia a sphaera siderum. Secundum hoc ergo, addito caelo empyreo, quod nullum illorum est, essent decem differentiae luminum, et ita essent decem media.

4. Praeterea, si determinantur media ex parte corporum inter incorporeum et corpus compositum, esset pari ratione lux, a caelo empyreo proveniens, medium inter animam vegetabilem et suum corpus vel animam sensibilem sicut inter animam rationalem et suum corpus. Incorporeum enim, licet corruptibile, nobilius est corpore, licet sit incorruptibile, id est quod non corrumpitur nec secundum se nec secundum partem. Item, anima rationalis non est actus cuiusdam partis corporis nec est ita actus ut necessario operetur per corpus; ergo medium, quod sibi eligit inter ipsam et suum corpus, non est necessario corpus, sed incorporeum quod est minoris nobilitatis; sic ergo non requirit aliquod lumen proveniens ab empyreo.

5. Praeterea, tres dicuntur esse spiritus: naturalis, animalis et vitalis, et, secundum aliquem philosophum, dicuntur esse lumina, secundum medicos substantia aerea digesta in corde, nec aliud ponitur medium inter animam et corpus suum nisi spiritus. Si ergo est substantia aerea, patet quod non requiritur ibi medium aliquod et corpore caelesti, et ita nec ab empyreo, non solum quantum ad animam rationalem, sed etiam quantum ad alias. Si vero sunt lumina, constat quod inter se ordinem habent: nam sine vitali alii non operantur, vitalis autem medium est ad animam sensibilem et animalis similiter. Quicumque ergo illorum dicatur nobilior, erit lumen illud, quod nobilius est, medium ad sensibilem, et ita lumen procedens ab empyreo, cum non sit medium ad sensibilem, ut dicitur, non requiretur [ut] aliquod medium ex illa parte inter animam rationalem et suum corpus.

6. Si forte diceretur quod vitalis et animalis differunt secundum maiorem nobilitatem et minorem respectu animae vegetabilis et sensibilis - hoc non videtur verum: cum enim fit immutatio in organo sensus, deinde pervenit immutatio ad spiritum animalem, ab illo vero ad partem sensibilem, a parte vero sensibili ad rationalem, nec plura ponuntur media, ergo non est necesse duplicem spiritum animalem ponere: unum, qui nihil operatur ad sensibilem, alterum qui operatur, et tunc tantum fit operatio utriusque spiritus, cum transferri debet forma sensibilis usque ad intellectum: quod cum non inveniatur, non erit anima indigens alio spiritu quam illo qui ministrat animae sensibili, et ita non indiget aliquo lumine a caelo empyreo proveniente.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod caelum, quod dicitur empyreum, est, et propter aliquam causam. Causa vero illa non est ratione continuationis in generatione et corruptione vel continuationis in esse rerum corruptibilium, sed ut compleatur universum in genere corporum secundum determinata extrema et medium ad ostensionem summae potentiae, sapientiae et bonitatis: extrema vero sunt luminosum in fine et opacum in fine; luminosum autem in fine dicitur empyreum. -— Praeterea, licet spiritus separati a corporibus non indigeant quantum ad suum esse aliquo corpore, tamen est congruentia alicuius corporis ad ipsos spiritus propter magnam convenientiam. — Praeterea, spiritus rationales qui coniunguntur corporibus, cum pervenietur ad incorruptionem corporum, congruenter collocabuntur in corpore quod est ultimae nobilitatis in universo, eo quod habebunt corpora illa maximam nobilitatem et ante illam coniunctionem cum huiusmodi corporibus ibi propter meritum suum convenienter collocantur.

ARTICULUS II

Utrum caelum empyreum sit corpus.

Secundo quaeritur utrum caelum empyreum sit corpus.

Ad quod sic: 1. Omne continens simplicius est natura contento; sed caelum empyreum est continens angelos et animas sanctas ; cum ergo nullum corpus sit simplicius aut nobilius angelis et animabus sanctis, caelum empyreum non erit corpus.

Contra: a. Damascenus: "Solus Deus est incircumscriptus, cetera circumscripta". Ergo circumscripti sunt angeli et animae sanctae ubicumque operantur; ergo si non tantum hic inferius operantur, sed etiam superius, ubi contemplantur, ergo ibi circumscribuntur; ergo ibi sunt ut in loco; sed "locus est finis corporalis eius quod continetur" vel est in eo; ergo caelum empyreum est finis corporalis angelorum; ergo est corpus.

b. Item, perfectus est ordo in universitate corporum, qui attenditur secundum maximam nobilitatem et minimam; ergo si est corpus habens minimam nobilitatem, sicut corpus maxime abundans in opacitate, similiter erit aliquod corpus habens maximam nobilitatem, sicut corpus quod de natura sua habet luminositatem, et ita erit aliquod corpus uniforme in luminositate.

c. Item, plus est esse non motum quam motum, quia illo, scilicet non moveri, remunerabuntur quae nunc moventur; ergo aliquod corpus est luminosum uniforme, non motum; sed hoc non est caelum aqueum, quia illud est ex aqua: quod autem est ex aqua mobile est et mutabile; ergo est aliquod corpus super illud; sed hoc non est nisi caelum empyreum; ergo caelum empyreum est corpus.

d. Item, dicit Damascenus quod caelum est sine stellis, semper sphaeriforme, de quo dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram". Sed hoc non est firmamentum, quia post dicitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas", quas dividit firmamentum, et ita firmamentum fuit inferius eo; item, nec fuit caelum crystallinum, quia postmodum fuit divisio aquarum. Ergo est caelum empyreum; ergo caelum empyreum est corpus sphaeriforme; ergo est corpus.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod caelum empyreum est corpus. Est enim quoddam caelum quod continet res corporales, sicut est caelum inferius, quoddam vero quod continet res incorporales sive spirituales, sicut caelum superius.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod duplex est natura loci: loci enim est continere et salvare. Caelo empyreo convenit continere respectu angelorum et aliorum spirituum, sed non salvare, quia si non esset caelum empyreum, adhuc starent: unde non dependet eorum esse ab esse illius. Sed hoc modo Spiritus Sanctus est continens respectu spirituum creatorum, quia salvat eos: unde est continens ut salvans; caelum vero empyreum, quia continet substantiam angelorum in operatione, est continens solum et non salvans. — Et quod obicitur quod continens simplicius est contento: dicendum quod hoc non exigitur nisi ubi est utraque praedictarum conditionum, quod scilicet contineat et salvet.

ARTICULUS III

Utrum caelum empyreaum moveatur

Tertio quaeritur utrum caelum empyreum moveatur.

Et videtur quod sic: 1. Quia dicitur in Glossa, super illud: "In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo": "Caelum illud mutatur", in quo angeli sunt creati; aut ergo intelligitur de mutatione secundum situm vel secundum qualitatem vel secundum. substantiam. Si secundum qualitatem vel secundum substantiam: sed maior est illa mutatio quae est secundum qualitatem vel secundum substantiam quam illa quae est secundum situm; ergo si mutatur secundum substantiam vel qualitatem, multo fortius secundum situm.

2. Item, si firmamentum et corpora inferiora merentur per motum suum — nam consequuntur praemium per motum suum —— et caelum empyreum similiter praemiabitur; ergo movetur ad illud praemium; ergo movetur.

3. Item, Rom. 8, 20: "Omnis creatura subiectaest vanitati", ibi dicit Glossa quod sol et luna post motum habebunt statum in praemium; ergo si caelum empyreum similiter sit praemiabile, videtur quod moveatur.

Quod autem non moveatur, videtur: a. Quia magis assimilatur Primo illud quod non movetur quam illud quod movetur; cum ergo non repugnet corpori luminoso non moveri, sed magis determinetur ad hoc, videtur quod caelum empyreum non moveatur.

b. Item, spiritus, secundum quod sunt in caelo empyreo, sunt in quiete contemplationis; sed quando mittuntur ad nos, operantur, non tamen desistunt ab intimo contemplationis, ut dicit Gregorius ; ergo si eis est quies quando ibi sunt, convenit eis locus quietis; sed mobile non convenit esse locum quietis; ergo non movetur.

c. Praeterea, corpus luminosum est de natura sua et luminositas magis determinatur ad quietem quam ad motum; ergo non movetur. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod dicitur in Glossa quod mutatur: dicendum quod hoc intelligitur de illa mutatione quae erit in fine, secundum quod mutabitur et minori luce in maiorem completo ministerio angelorum; haec autem mutatio non est secundum naturam: unde non sequitur mutatur secundum qualitatem, ergo secundum situm ; sed in inferioribus bene sequitur, in iis autem quae supra naturam, non. 2-3. Ad hoc quod obicitur quod meretur sicut et alia corpora, quia praemiabitur maiori luminositate: dicendum quod alia superiora corpora serviunt generationi et corruptioni in corporibus humanis; unde Iob 14,12: "Non resurget homo, donec atteratur caelum" ; quod ergo illa moventur, hoc est propter hominem. Unde non bene senserunt philosophi qui dixerunt illud corpus semper moveri: cum enim ordinetur ad finem, scilicet ad hominem, necesse est quod finem accipiat motus eius cum homine; sed sic non est de empyreo, in quo sunt angeli creati, quia contentivum est bonorum spirituum; unde secundum motum non ordinatur ad assequendum aliquid, sed per continentiam angelorum ordinatur ad hoc per ministerium angelorum, quia merentur ei quod assequatur illud.

Sed adhuc obicitur quod moveatur, quia aut est corpus grave, et sic movetur deorsum; aut leve, et sic sursum; aut nec grave nec leve, et sic movetur circulariter: et ita videtur quod moveatur. - Respondeo quod non sequitur. Nam deberet addere et est non uniiorme: ad motum enim exiguntur hae differentiae dextrorsum, sinistrorsum. Unde non sequitur non est grave nec leve, ergo movetur sphaeraliter sive circulariter, sed deberet inferre ergo si movetur, movetur circulariter ; sed, cum sit uniforme, et ita non sit in eo haec differentia dextrorsum, sinistrorsum, non est in eo natura principii et medii, et ideo non movetur.

ARTICULUS IV

Utrum empyreum dicendum sit caelum.

Quarto quaeritur utrum empyreum dicendum sit caelum.

Quod videtur: a. "Caelum enim est continentia visibilium et invisibiliumcreaturarum", sicut dicit Damascenus ; sed hoc nulli potest ita convenire sicut empyreo: continet enim angelos et animas sanctas et praeter hoc continet alia corpora; ergo dicendum est maxime caelum.

b. Item, in Psalmo: "Caelum caeli Domino" ; caelum, secundum unam expositionem, dicitur empyreum; ergo dicitur "caelum caeli" ; ergo dicitur istud caelum eminentius aliis.

c. Item, Deuter. 10,14: "En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli; caelum caeli" dicitur ernpyreum; ergo eminentissimum est caelum.

Quod autem non sit caelum secundum praedictam expositionem, videtur: 1. Cum enim dicitur "continentia visibilium et invisibilium", intelligitur generaliter et ita caelum empyreum dicitur continere Christum secundum animam et corpus. — Contra: Eph. 1,21: "Ipsum dedit caput super omne quod nominatur in hoc saeculo et in futuro" ; ergo est super omne quod nominatur in hoc saeculo ; sed caelum empyreum "nominatur in hoc saeculom" ; ergo est super caelum empyreum ; ergo non continetur ab illo. Et loquitur ibi, secundum unam expositionem, de Christo secundum humanam naturam.

2. Item, Isidorus: "Caelum dicitur eo quod tamquam vas caelatum habeat lumina stellarum veluti signa" ; sed hoc non habet empyreum; ergo non est dicendum caelum.

Respondeo quod empyreum caelum est per eminentiam dictum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum dicendum quod Christus secundum humanam naturam est super caelum empyreum dignitate, nihilominus humana natura Christi, id est anima et corpus, continetur ab illo localiter, definitive anima, circumscriptive corpus. Esse enim super dicitur dupliciter: vel loco vel dignitate; Christus super est dignitate, continetur loco.

2. Ad secundum dicendum quod loquitur ibi non de caelo empyreo, sed de sidereo, secundum opinionem philosophorum, qui non ascenderunt usque ad caelum empyreum nec usque ad caelum crystallinum, et sic etymologizat.

ARTICULUS V

De comparatione caeli empyrei ad alios caelos.

Deinde quaeritur de comparatione huius caeli ad alios caelos. Quaeritur ergo utrum omnes caeli habeant aliquam naturam communem, secundum quam dicantur caeli; et si sic, quae sit illa.

Quod autem habeant, videtur: Quia non erunt nisi duo genera locorum post diem iudicii, scilicet damnandorum et salvandorum. Apoc. 21,1: "Ecce ego creo caelum novum et terram novam;" et II Petri versus finem: "Aer calore solvetur". Sed eadem erit natura caeli tunc quae nunc, sed in melius mutabitur; erit ergo eadem natura secundum quam dicetur tunc caelum et nunc; sed tunc natura luminositatis erit in caelo, quia in terra erit contraria qualitas, scilicet opacitas; et si opacitas est qualitas determinata damnatis, relinquitur quod perspicuum erit in loco opposito qualitas determinata; videtur ergo quod luminositas sit natura illa communis in qua communicant.

[Solutio]: Et notandum quod si aer dicatur nunc poenalis, hoc est propter, opacitatem quae est in inferiori parte, sed propter perspicuum dicitur caelum; cum ergo perspicuum sit illa natura communis, ergo quot modis dicetur perspicuum, tot modis dicetur caelum. Sed perspicuum primo duas habet differentias, scilicet dativum luminis et receptivum: dativum luminis ex parte superioris, receptivum ex parte inferioris. Unde in principio Gen., cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram", terra vocatur ibi natura opaca, caelum luminosa, aqua receptivum utriusque. Sed dativum luminis potest esse tripliciter: vel uniforme et sine motu vel non—uniforme et cum motu vel medium, scilicet uniforme et cum motu. Si omnino uniforme non-motum, sic est caelum empyreum; si omnino uniforme motum, sic est caelum crystallinum ; si non omnino uniforme et motum, sic est caelum stellatum, quod non in omnibus partibus suis habet luminositatem aequalem. Quarta differentia non potuit esse, scilicet non-uniforme non-motum, quia si est non-uniforme, necesse est quod moveatur. Et ordo patet: dignius enim est quod est uniforme non-motum quam motum; item dignius est uniforme motum quam non-uniforme motum. — Si vero est receptivum luminositatis, habet in se lumen vel continue recipit. Si habet in se lumen, hoc est vel cum ardore vel sine ardore. Si cum ardore, tunc est igneum; si vero habet luminositatem sine ardore, tunc est olympium. Et ordo istorum patet: prius enim est olympium quod est supra igneum, quia magis participat de natura luminis quam igneum. Si vero est receptivum, ita quod continue recipiat, tunc vel est coniunctum inferiori parti, et sic est aereum; vel superiori, et sic est aethereum, et patet ordo. Haec est ratio quare septem sunt. Aqua autem caelum esse non potuit, quia natura caeli est esse sursum, quod aquae non convenit; item, natura caeli est ex omni parte circumdare, quod aquae non convenit.

PrevBack to TopNext