Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 2

DE LUCE CORPORALI COADUNATA.

Dictum est de luce sparsa quantum pertinet ad primum diem, adhuc autem restat aliquid de luce coadunata, quod non fuit supra determinatum.

ARTICULUS I

Utrum Deus per totum diem fecerit lucem an in principio diei.

Cum enim in hoc primo die facta sit lux et divisio a tenebris, numquid per totum diem fecit lucem aut in principio diei? 1. Et constat quod in principio diei [fecit] et lucem sparsam et lucem coadunatam: nam aliter non inciperet facere diem; si autem faciebat diem per sui rotationem; ergo in principio diei facta est; cum ergo nihil aliud factum legatur in hoc die, videtur Dei bonitas quievisse in residuo huius diei, et ita non tantummodo die septimo requievit Deus.

2. Item, si in initio diei lux esset creata, tunc fecisset mane et vesperam; sed nunc dictum est: "Factum est vespere et mane dies unus" ; ergo vespere praecessit; ergo non in initio diei facta est lux.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod in primo die fecit lucem et continuavit opus suum totum faciendo: esse enim diei sicut temporis est in fieri, et ita non quievit ab opere. Eodem modo dicendum est de secundo die et tertio, et sic de aliis usque ad septimum.

2. Ad hoc vero quod quaeritur utrum fecit lucem in initio diei, videtur dicendum quod lux creata sit in sua plenitudine, et post hoc declinavit in vesperam, quia dictum est: "Factum est vespere et mane dies unas". Unde Hugo: "Quoniam naturaliter dies noctem praecedit et finemdiei vesperam dicimus, finem noctis auroram, constat quod auroraad diem praecedentem sit referenda". Eodem modo dicendum est de conditione solis: sol enim conditus est in sua plena luce et perfecta, et post declinavit in occasum et, deinde iterum ortus est, et ita "factum est vespere et mane dies unus".

ARTICULUS II.

Ubi sit condita lux coadunata et quare Deus a luce incepit opus suum.

Deinde quaeritur de illa luce coadunata I. ubi sit condita.

a. Si enim condita esset in loco firmamenti vel ubi modo est Saturnus et ita de aliis planetis, faceret multo longiorem diem per sui rotationem, cum non moveretur motu firmamenti, et ita longior esset primus dies et secundus et tertius quam quartus: quod est falsum; ergo in eodem loco, in quo nunc est sol, creata est lux illa.

[Solutio]: Quod videtur concedendum. Et factio solis non Videtur esse nisi aut maior coadunatio lucis aut illius lucis divisio per luminaria quae sunt planetae; de hoc infra magis patebit, cum fiet sermo de quarto die.

II. Item, quaeritur quare a luce incepit opus suum.

Respondet Basilius: Quia lux est principium manifestandi se et alia. — Praeterea, in sacramentum, sicut dicit Hugo, dicens: "Ego puto magnumsacramentum aliquod commendari, quia anima quamdiu in peccato est, quasi in quibusdam est tenebris et confusione, sed non potest evadere confusionem suam et ad ordinem iustitiae formamque disponi nisi illuminetur primum, ut possit videre mala sua etdiscernere lucem a tenebris, id est virtutesa vitiis, ut se disponat ad ordinem et conformetveritati".

PrevBack to TopNext