Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 1, C. 2
DE MINUTISSIMIS ANIMANTIBUS.
Deinde I. quaerit Augustinus de minutissimis animantibus utrum omnia facta essent in operibus sex dierum an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus, sicut modo apparet fieri, et tamen est Deus omnium creator.
[Solutio]: Unde Augustinus, Super Genesim: "Inest omnibus quoddam naturae sui generis decus sicut in iis maior sit admiratio considerantibus et laus uberior omnipotentis Artificis, qui "omnia in sapientia fecit", qui "a fine usque ad finem"pertendenset "suaviter cuncta disponens", nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, reliquit informia, sed creat minima corpore, acuta sensu animantia, ut maiori attentione stupeamus agilitatem muscae volantis quam magnitudinem iumenti gradientis, ampliusque miremur opera formicarum quam onera camelorum. Et possuntquidem dici ea minutissima, quae vel ex aquis vel ex terra oriuntur, tunc creata, in quibus illa non absurde intelliguntur quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium; unde illo die, quo apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationisquam ad numerum habitatorum pertinere intelligerentur. Cetera vero quae de animalium gignuntur corporibus et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata cum animalia ipsacreata sunt, nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis et quasi praeseminata et quodam modo liciataprimordia futurorum animalium, quae de corruptionibustalium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exoritura, per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabili Creatore".
II. Quaerit etiam Manichaeus: "Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria, multa etiam perniciosa et immunda?"
[Solutio]: Ad quod respondeo, secundum Augustinum, Contra Manichaeos, quoniam "ista omnia pulcra sunt Conditori et Artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationemuniversitatis, cui summa lege dominatur. Si enim inalicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat et, si multumest insipiens, superflua putat. Iam vero si in fornacem incautus ceciderit aut ferramento aliquo, cum id male tractat, se ipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse multa, quorum tamen usum quoniamnovit artifex, insipientiam eius irridet et, verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunthomines ut apud artificem [hominem non] audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint, credant necessaria, propter aliquos usus instituta; in hoc autem mundo, cuius conditor et administrator praedicatur Deus, audentmulta reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque instrumentis Artificis volunt se videri scire quod nesciunt. Ego vero fateor me nescire quare ranae creatae sunt aut muscae aut vermiculi; video tamen omnia in suo genere pulcra esse, quamvis propter nostra peccata multa nobis videantur adversa. Non enimalicuius hominis corpus et membra considero, ubi non mensuras et numerum etordinem inveniam ad unitatem pertinere. Quae omnia unde veniant, non intelligo nisi a summa mensura etnumero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate atque incommutabili et aeterna veritate consistunt. Adversus utilia non habent quid dicant. De perniciosis autem velpunimur vel exercemur vel terremur, ut non istam vitampericulis subditam, sed aliam meliorem, ubi summa est securitas, diligamus et desideremus et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis autem quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt, placeat quod non obsunt, quia etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur huius universitatis integritas, quae multo maior est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus quam unusquisque nostrumdomum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua; inomnibus tamen, cum mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere, nec alium invenies nisi ubi summa mensura et summus numerus et summus ordo, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod "omnia in mensura et numero etpondere disposuerit"". De hoc Ioannes Damascenus sic ait: "Eduxit terra, Conditore iubente, genera omnia animaliumet reptilium et ferarum et iumentorum; omnia quidem ad hominis optimum usum, sed horum haec quidem ad escam, puta cervos, oves, dorcades et quae talia; alia vero ad ministerium, puta camelos, equos, asinos et quae talia; alia vero ad iucunditatem, puta simias etvolucrum psitacos, picas et quae talia. Sed et plantarum et herbarumhae quidem fructiferae et comestibiles, aliae vero odoriferae et floridae, ad iucunditatem nobis tributae, puta rosae et quae talia, aliae vero ad aegritudinum sanationem. Non enim est neque animal neque planta, in quo non operationem quamdam, hominum utilitati et usui conterentem, Conditor imposuerit".