Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, Praeambulum

"Faciamus hominem" etc. Primo loquitur de homine secundum se, deinde de homine in universo, cum dicitur: "Vidit Deus" etc. De ipso autem in se agit dupliciter: vel ut ostendatur in esse, vel in conservatione, cum dicitur: "Dixit Deus: Ecce dedi vobis" etc. In esse vero dupliciter: aut prout consideratur in egressu a causa aut prout consideratur in proprio genere; et hoc ultimum notatur, cum dicitur: "Et creavit Deus" etc., primum vero, cum dicitur: "Faciamus". Vel unum pertinet ad deliberationem sive dispositionem de faciendo, alterum vero ad ipsum fieri. Et hoc est in omni rationaliter operante, ad differentiam naturae quae non prius eligit quam operatur. In prima vero parte primo notatur esse eius in comparatione ad Deum, deinde in comparatione ad creaturas irrationales subiectas. Unde primo ad superius, deinde ad inferius, cum dicitur: "Ut praesit piscibus" etc.

PrevBack to TopNext