Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum

Dixit "quoque Deus": "Producat terra" etc. Sequitur ornatus qui factus est sexta die, in qua primo agit de animantibus terrestribus irrationalibus, deinde de animante rationali: "Et ait: Faciamus hominem" etc. Et tangit tria, quae possunt reduci ad quatuor genera causarum. Cum enim dicitur: "Dixit Deus", notatur causa efficiens; cum dicitur: Producat terra notatur causa materialis; cum dicitur: "Et fecit Deus" etc., notatur causa formalis, secundum quam processit per conditionem a Deo ; causa finalis, cum dicitur: "Et vidit Deus" etc. Hoc idem posset prius esse dictum in aquatilibus. Vel possumus praedicto modo in tria distinguere: secundum esse a causa et in proprio genere et referri ad causam tamquam finem.

PrevBack to TopNext