Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 2, C. 4

DE VERBIS BENEDIXITQUE EIS DICENS: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI ET AVESQUE MULTIPLICENTUR.

Deinde sequitur: "Benedixitque" etc. I. 1. Potest quaeri propter quid facta est benedictio super ea quae sunt producta ex aquis, non autem primo super terrena animantia. Nam si benedictio fuit in cremento, quod pertinet ad augmentationem, etc in multiplicatione, quae ad generativam pertinet — et hoc videtur per hoc quod sequitur: "Crescite et multiplicamini" — videtur prima benedictio fuisse facienda super terrae animantia: nam ibi est primum crementum et generatio.

2. Praeterea, cum animantia terrae crescant et multiplicentur super terram, sicut illa multiplicantur in aquis, propter quid non est facta benedictio animantium terrestrium sicut aquatilium?

[Solutio]: 1. Ad primum videtur respondere Augustinus, dicens quod terrae nascentia, quia non "habuerunt affectum propagandae prolis et sine sensu generabant, indigna videbantur benedictione": ideo incepit benedictio ab aquatilibus.

2. Ad secundum vero respondet quod per benedictionem datam istis intelligi potuit benedictio dari illis, cum habeant similem rationem crementi et multiplicationis.

Sed contra primum potest obici: Licet enim praecedente sensu et appetitu sive concomitante generent animalia, terrae nascentia non, numquid propter hoc carere deberent benedictione? cum consimilis sit effectus benedictionis utrobique.

Contra secundum vero obicitur: Si enim haec esset ratio quia benedictio in priori daretur intelligi in posteriori, non oportuit tunc post benedictionem expressam in aquatilibus posuisse vel expressisse benedictionem de illo terrestri, quod est homo; sed expressa est; ergo et alia subest ratio.

II. Item quaeritur: Cum principium generationis unum sit natatilium et volatilium, scilicet aqua, propter quid fiat distinctio locorum ad inhabitandum? Dicit enim: "Aves multiplicentur super terram", innuens aerem locum habitationis, et supra dixit: "Volatile super terram sub firmamento caeli", vel quod acciperent volatilia originem ex aere.

[Solutio]: Ad hoc respondet Hugo, dicens: "Quod quarefactum sit ut non ad similitudinem aliorum quae ad ornatum mundi elementorum creata sunt, ex ipso materiam sumerent, in quo locumsortiri debuerunt, fortequis ad ipsius elementi materiam referet. Duo sunt genera animantium quae ex una materia prodeunt, sed non unam mansionem sortiuntur: pisces in originali sede permanent, volatilia sursum tolluntur et sunt quasi supra id quod iacta sunt. Sic de una massa corruptibilis naturae et sua mutabilitate defluentis universageneris humani propago trahitur, sed aliis deorsum in ea quanati sunt corruptione iuste relictis, alii sursum dono gratiae ad sortem caelestis patriae elevantur".

III. Deinde quaeritur adhuc quare non dixit aves multiplicentur in aere, cum ille sit locus habitationis volatilium.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet [aer] sit locus volatilium ad movendum vel spatiandum, terra tamen dicitur locus super quo producuntur vel ea quae terrae radicitus adhaerent, ut arbores, et hoc est quia ibi quietem etiam accipiunt et nutrimentum ut in pluribus, et ideo dicitur "super terram", non in aere vel in terra, sicut quaedam animalia generationem accipiunt in cavernis terrae.

PrevBack to TopNext