Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 1
DE VERBIS COMPLEVIT DEUS DIE SEPTIMO.
Circa illud vero quod est septimi diei I. primo quaeritur quare "septimo die complevit", cum completio sive perfectio in sex diebus intelligeretur; unde praemissum est: "Perfecti sunt caeli" etc.
Respondeo: Est completio secundum materiam et formam, et haec fuit in sex diebus ; et est completio in fine, et haec intelligitur in septimo die secundum quod omnia opera acceperunt quietem in eo qui est finis omnium, prout dicitur Prov. 16,4: "Universa propter semetipsum operatus estDominus". Vel perfectio in sexto die fuit quantum ad genera et species rerum, haec autem completio quantum ad gubernationem et multiplicationem.
II. Quaeritur etiam quare in isto die non dicitur sicut in praecedentibus: "Factum est vespere et mane dies" septimus. Numquid ista dies non habuit mane nec vespere?
[Solutio]: Ideo ita videtur Augustinus partiri dies istos, ut primus dies haberet vesperam et non mane, medii mane et vesperam, ultimus vero mane et non vesperam. Nam secundum quod dies designat cognitionem angelicae creaturae, angelica autem creatura non poterat cognoscere antequam esset, non poterat cognoscere se faciendam in Verbo, quod ad mane pertinet, sed se factam in proprio genere ; et ita vespere habuit et computatur cum illo mane sequentis diei, quia cognovit in Verbo firmamentum faciendum et sic deinceps. Cum autem deventum est ad septimum diem, vespere eius fuit cognitio creaturarum sensibilium et ipsius hominis in proprio genere, mane vero pertinebat ad cognitionem gubernationis et continuationis rerum in esse per multiplicationem; et quia illud, quantum est de se, non habet finem, nisi cum adest voluntas Conditoris, ideo non habet vespere, sed mane. Unde Augustinus, Super Genesim ; "Etsi unaquaeque pars potest esse in toto cuius pars est, ipsum tamen totum non est nisi in illo a quo conditum est. Et ideo non absurde intelligitur, sexto die completo per eius vesperam, factum mane, quo significaretur non initium condendae alterius creaturae, sicut in ceteris, sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius quod conditum est in illiusquiete quicondidit; quae quies Deo nec initium habet nec terminum, creaturae autem habet initium, sed non habet terminum, et ideo septimus dies coepit et mane, sed nullovespere terminatur". Unde, quia mane septimi diei computatur in sexto die, in septimo nulla fit mentio nec de mane nec de vespere: neque enim de initio vel fine alicuius creaturae distincte ibi agitur.
III. Si vero non ad diem spiritualem haec referamus, quid dicendum est de die septimo, qui sub alia forma designatur quam alii? Cum enim dies dicatur ad modum aliorum, dies autem fit secundum revolutionem alicuius lucis super terram, necesse est quod habeat mane et vesperam. Quare ergo non dicitur septimo die de mane et vespere sicut in: praecedentibus?
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod, licet iste dies sicut et praecedens habeat mane et vespere, tamen in isto die non fit expressio sicut in praecedentibus, ne credatur requies Dei in se ipso habere principium et finem sicut creaturae, de quibus actum est in aliis diebus, habuerunt principium et finem; et ideo dies dicitur sine aliqua distinctione, ut notetur plena illius requiei illuminatio, in qua nihil oritur, nihil occidit.
IV. Sed adhuc quaeritur: si dies septimus dicitur dies secundum unam rationem cum aliis, et alii dies conditi sint, ergo et iste conditus est, ergo aliquid conditum est in septimo die; qualiter ergo dicta sunt omnia facta esse in sex diebus et in septimo quievisse?
Respondeo: Cum dicitur quievisse, intelligitur cessasse a condendis generibus et speciebus rerum; et huic non est contrarium quod diem condidit, quia haec est conditio secundum numerum; a rebus autem permanentibus quievit, sicut sunt genera et species rerum subsistentium.
V. 1. Sed quid est quod dicitur Ioan. 5,17: "Pater meus usque modo operatur et ego operor?" Ergo non videtur quievisse ab omni opere.
2. Praeterea, non est quies aliqua Creatoris vel Conditoris summi in re condita; ergo nihil est quod dicitur: In septimo etc., cum stabile nullatenus quiescat in vano.
3. Item, dicitur quod cessavit "ab omni opere quod creavit ut faceret" ; et illud facere est operari; ergo non quievit ab omni opere.
Solutio: 1. Ad primum dicendum quod illud operari, de quo dicitur Ioan. 5, 17, intelligitur de opere gubernationis et multiplicationis, non de opere conditionis generum et specierum, a quo scilicet quievit.
2. Ad secundum dicendum quod, licet quieverit ab opere iam dicto, non tamen in illo quievit, sed magis e converso opus quievit in eo in quantum est finis. De hoc Augustinus, Super Genesim "Ipsa universitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in suo ordine quo in Deo est, nonsicut Deus, sed tamen ita ut eiquies propriae stabilitatis non sit nisi in illius quiete qui nihil praeter se appetit quo adepto requiescat. Et ideo dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se, ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit quod ipse est, in illo autem quietis locum, quo servet quodipsa est".
3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur: "Creavit ut faceret", creare sumitur ibi pro condere. Duplex autem est condere, scilicet in esse generis sui vel speciei et in permanentia ratione multiplicationis individuorum, ubi necessaria est multiplicatio ad conservationem; condidit ergo Deus ut sic faceret, id est multiplicaret ad conservationem.
On this page