Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 3, Q. 1, C. 2

QUARE DEUS BENEDIXIT DIEI SEPTIMO PRAE CETERIS

Sequitur de hoc quod "benedixit diei septimo et sanctificavit illum".

1. Potest enim quaeri quare data est huic diei benedictio, non autem aliqua, cum creavit caelum et terram vel cum fecit et ornavit aut cum, homine facto, consummavit.

2. Item quae est differentia inter benedictionem et sanctificationem, cum de benedictione fecerit mentionem in aliquibus diebus praecedentibus, ut in quinto et sexto die, de sanctificatione vero non fecerit mentionem?

Respondeo, 1. secundum Augustinum, Super Genesim, quod non est data benedictio nec ante diem septimum nec in die aliquo, quae benedictio sit cum sanctificatione, quia creaturae in se non sanctificantur, sed in ipso ad quem referenda sunt omnia bona, et hoc in hoc septimo die designatur, et. ideo huic solum diei datur benedictio. Unde Augustinus: "Quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut illi debeat quod est, ipse autem nulli quod ex ipso est debeat quod beatus est, serebus, quas fecit diligendo, praeposuit, non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit nec illum quo ea perfecit, neillis vel faciendis vel factis auctumeius gaudium videretur, sed eum quo ab ipsis in se ipso requievit. Et ipse quidem nunquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit".

2. Ad secundum dicendum quod distingui potest inter benedictionem et sanctificationem, quia benedictio magis communis est quam sanctificatio. Nam est benedictio temporalis, sicut quae consistit in rerum multiplicatione: et talis bene fuit in quinto die et sexto die. Et est benedictio spiritualis, et illa est duplex: gratiae, et in hac est appropriata benedictio homini; et est quietis aeternae, et haec recte dicitur hic benedictio cum sanctificatione.

PrevBack to TopNext