Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 1

Utrum anima sit de substantia Dei.

Quod anima non sit vel fiat de Dei substantia vel de Deo, sic ostenditur: a. Si esset de substantia Dei, substantia Dei vel esset ipsa anima vel pars animae, ita quod anima de substantia Dei produceretur. Si vero substantia Dei anima esset, non esset anima mutabilis a bonitate in malitiam, a veritate ad errorem, a gaudio ad tristitiam: substantia enim Dei incommutabilis est, sicut communis animi conceptio docet. Praeterea, diceretur tunc quod anima esset id ipsum quod Deus et ita unaquaeque anima, et ita una anima esset id ipsum quod alia: quae omnia absurda sunt. Si vero substantia Dei esset sicut materia animae et alterum esset forma, cum forma sit nobilior materia, esset aliquid dignius Deo: quod cum sit impossibile, necesse est Dei substantiam non esse sicut materiam respectu creaturae; unde non est de substantia Dei ut de materia.

b. Praeterea-, secundum materiam fit rei transmutatio, si est in re mutabilitas; sed secundum substantiam Dei non est transmutatio sive in substantia Dei; ergo non est Dei substantia materia respectu animae; ergo non est de substantia Dei.

c. Item, non est anima genita de Deo vel procedens sicut Spiritus Sanctus: sic enim esset ipsum quod Deus; ergo est creata a Deo vel facta; sed dicit Augustinus, De fide ad Petrum: "Non unius naturae possunt esse qui fecit et factum". Non ergo anima est de substantia Dei sive de Deo, sed a Deo.

In contrarium obiciunt quidam haeretici sic: 1. "Formavit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in eumspiraculum vitae" ; sed "spiraculum vitae" non est nisi anima; ergo inspiravit animam; ergo anima est spiritus vel flatus Dei; sed spiritus Dei non est nisi de Deo; ergo anima est de Deo.

2. Praeterea, Ioan. ultimo, 22: "Insufflavit in eos dicens: Accipite Spiritum" etc.; nihil aliud autem est spiritus quem insufflavit nisi Spiritus procedens de substantia Dei, scilicet Patris et Filii ; ergo pari ratione, cum dicitur: "Inspiravit" etc., dicetur flatus ille de substantia Dei.

3. Praeterea, non indiget Deus extrinseco ad hoc quod insufflet vel inspiret, sicut homo vel anima indiget elemento corporis supposito. Si autem non indigeret anima aliquo extrinseco ad spirandum, diceretur spirare de se ipsa; ergo pari ratione, immo multo excellentiori, si Deus non indiget alio extra se ad spirandum flatum in corpus, erit spiritus ille vel flatus de Deo vel de substantia Dei.

4. Item, lumen est de lumine sine diminutione luminis a quo est vel ex parte formae vel materiae, et ita sine omni diminutione, nec tamen hoc lumen est illud; ergo, cum divina virtus multo magis sit potens quam virtus luminis, ergo multo fortius de Deo potest esse aliquis spiritus, qui non est eiusdem substantiae cum Deo, sine aliqua mutatione ex parte Dei.

5. Item, in genere corporeorum est accipere aliquod principium materiale ; ergo in genere incorporeorum videtur quod possit accipi aliquod principium materiale; sed si hoc est, cum incorporeorum non sit materiale corporeum, necesse est esse incorporeum; et quod est principium materiale est primum in illo genere ; ergo illud erit principium in genere incorporeorum; ergo vel creatum vel increatum; sed creatum non potest esse, cum de illo similiter possit quaeri; ergo necesse est esse increatum; ergo Deum; ergo de Deo est anima et aliae incorporeae substantiae. Et ista fuit una haeresis quae dicebat quod quemadmodum hyle fuit materia corporum, ita Deus erat materia animarum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod anima non est de Deo, sed est creata de nihilo, sicut habetur ab Augustino et aliis Sanctis [et] in pluribus locis Sacrae Scripturae. Quod autem sit a Deo facta, habetur per hoc quod dicitur Eccle. ultimo, 7: "Revertatur pulvis in terram de qua sumptas est, et spiritus ad Deum qui dedit illum", vel "fecit", secundum aliam litteram. Quod autem sit ex nihilo, evidentibus rationibus intra colligetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem eorum quae obiecta sunt, dicendum quod, licet insufflatio illa spiritualis sit de Deo, qua Filius Dei insufflavit Spiritum Sanctum, quia flare Spiritum Sanctum est Spirare ipsum, cum signo tamen aliquo visibili, qui flatus potuit dici corporalis et corporaliter procedens ab ore Christi hominis, tamen, cum dicitur in Genesi quod Deus "insufflavit", secundum litteram Septuaginta, vel "inspiravit", non est intelligendum quod sit flatus aliquis corporalis, sed nec spiritualis, qui sit de Deo vel de Dei substantia, sed a Deo de nihilo. Hic enim loquitur de spiritu rationali creato, ibi vero de Spiritu aeterno, increato, procedente invisibiliter in corda fidelium, licet aliquando esset signum aliquod ad ostensionem.

2—3. Ad secundum dicendum quod, licet Deus non indigeat aliquo extra se ad insufflaudum vel inspirandum, sicut anima quae indiget elemento supposito, tamen non de se est ille flatus, sed de nihilo factus, et ideo dicitur Isai. 57,16: "Omnem flatum ego feci" ; et in 42,5: "Haec dicit Dominus creans caelos et extendens eos, firmans terram et dans flatum populo qui est super terram, et spiritum omnibus calcantibus super eam". Ex quibus colligitur quod anima est spiritus vel flatus a Deo creatus vel factus, non de ipso existens.

4. Ad id quod obicitur quod lumen est de lumine sine diminutione subiecti a quo est, et ita possit anima esse de Deo vel Dei substantia: dicendum quod illa multiplicatio locum habet in formis habentibus communem materiam, quae in hoc habent quamdam virtutem spiritualem ut possint se multiplicare et unum non erit alterum; ubi vero non est communis materia, nullatenus poterit esse multiplicatio vel pluralitas, ita quod unum non sit id quod alterum. Unde enim veniret pluralitas substantiae ? Non ab ipsa forma, quae una est; nec a materia, cum nulla sit; et ideo de Dei substantia non potest esse nisi quod Deus est: Filius enim Dei Deus est etc Spiritus Sanctus est de Deo et est Deus.

5. Ad ultimum dicendum quod, licet reducantur omnia corporalia ad materiam, sicut habetur in expositione eius quod dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram", non tamen sic est in spiritualibus et incorporeis substantiis, ut ad unam reducantur materiam, Sed vel non reducuntur ad materiam vel distinguuntur in materiebus. Et in hoc decepti erant illi haeretici qui unam ponebant communem materiam spirituum: eo enim quod corporeitas removetur a spiritibus, eo removetur continuitas et per consequens inest discretio; ergo nec est unitas materiae: neque enim est unitas materiae, ut sic fiat unum ex altero. Restat ergo quod non est communis una materia in spiritibus, sicut haeretici posuerunt, tendentes ad hoc quod omnia essent unum.

Sed adhuc obiciunt haeretici sic:Constat quod anima est ad imaginem Dei sive imago Dei ; et non sicut haec figura est imago Herculis; ergo eo modo quo imago dicitur secundum Philosophum, cuius generatio est per imitationem; sed in generatione est generatum de substantia generantis ; ergo anima est de substantia Dei. — Ad quod respondeo per hoc quod dicit Augustinus, in libro De decem chordis, quod : "aliter est imago tua in filio tuo, aliter in speculo. In speculo autem imago tua non est id quod tu; in filioest imago tua secundum aequalitatem substantiae; in speculo autem quantumlonge est a substantia tua, et tamen est imago tua, quamvis non talis sicut in filio tuo secundum substantiam. Sicin creatura non est hocimago Dei, quodest in Filio, quia hoc est quod Pater, id est Verbum Dei, per quod "facta sunt omnia". Sicut enimin nummo aliter est imago imperatoris et aliter est in filio, sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cuius imaginem geras et ad cuius imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris".

PrevBack to TopNext