Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum

Visa quidditate animae secundum quod pertinet ad speculationem theologicam, sequitur de causalitate ipsius: Et primo, de causalitate materiali quoad fieri et etiam quoad esse; deinde, de causa formali; tertio, de efficiente; quarto, de finali. Tunc enim dicimus scire, cum causas cognoscimus. Quantum autem ad fieri: Primo ostendendum est quod non sit de divina substantia, sicut quidam haeretici somniaverunt. secundo, quod non est de materia spirituali; tertio, quod non est de materia corporali, sicut quidam philosophi posuerunt, a veritate aberrantes, sed est creata a Deo, sicut supra habitum est.

PrevBack to TopNext